Seite:1859 Dalimils Chronik von Böhmen.djvu/243

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
PROPHETIA LVBVSSE.


E msto Musei boh. 2. E. 14.

Zu seite 28.


Surculus est illa, de qua Lvbvsse Sibylla
Saga prophetauit, hoc presagioque beauit:
Elizabeth proles generabit, qui quasi soles
Vndique lucebunt et plurima regna tenebunt.
Eius ex archa nascetur, eritque monarcha,
Ipse reget mundum, sapiens erit et furibundum
Quemque sibi strabit, regnumque suum bene stabit.
Abnuet extremos, et diliget ipse Boëmos,
Qui nichili modo facti sunt, aliisque subacti:
Hos peragrabit, totum mundumque superabit.
Quod nec Alexander potuit, nec fortis Euander:
Hic vincet totum, Pharaonis habebit azotum,
Vincet Zoldanum, pelletque Plutonis subanum.
Christicolis ensis suus vrbes, quas Tripolensis.
Reddet, fraudabit, et millia multa necabit.
Undique pace data, celo sede sibi parata,
Eternum nomen sibi nanciscetur et omen.
Finis in vrbe David erit eius quam superabit,
Ad pedicas Christi tumulus fabricabitur isti.

Empfohlene Zitierweise:
Dalimils Chronik von Böhmen. Stuttgart 1859, Seite 243. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:1859_Dalimils_Chronik_von_B%C3%B6hmen.djvu/243&oldid=- (Version vom 15.8.2018)