Seite:Heyd RV 58.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

retenta est, et volentes in his, que honeste fieri possint, illis complacere, conventiones et privilegia ac concessiones quaslibet quandoqumque usque ad hanc diem illi concessas ac concessa approbaverunt atque confirmaverunt et firmas ac firma manere et servari debere voluerunt prout jacent.

Et primo ad articulum ubi dicitur: „et primo quia ipsi Alamani nunquam fuerunt soliti solvere pro introytu rippe nisi tres denarios prout infra“ –

Respondetur et conceditur, quod pro quanto pertinet ad tempori [sic] preterita usque ad eam diem, qua mota est controversia de ipsa rippa per Anthonium de Cassina nunc collectorem, dicti Alamani molestari seu cogi non possint ad solvendum nisi denarios tres pro libra tam per venditiones quam emptiones prout requiritur. A die vero mote controversie per dictum Anthonium citra usque ad finem temporis, pro quo ipsa cabella rippe vendita est, quod est per totum annum proxime futurum, reserventur dicto Anthonio et aliis collectoribus jura sua, talia qualia sunt, pro futuro vero tempore, post finitum tempus illius venditionis, solvant Alamani prout supra per eos est requisitum et supra consessum.

Ad secundum articulum ubi dicitur: „Item quod ipsi Alamani in illis introytibus et maxime comerchiis sive caratis“ etc.

Respondetur, quod serventur conventiones, nec posse requisitioni eorum assensum prebere, quia esset magna jactura reipublice, si aliquid innovaretur in facto comerchiorum; sed gaudeant Alamani beneficio suarum conventionum tales quales sunt, quod sufficere illis potest.

Ad tertium articulum ubi dicitur: „Item quia ipsis Alamanis solum concessum est, quod Alamani nichil solvant pro cambiis“ etc.

Respondetur et conceditur, quod ultra cambia Alamanie, ipsi Alamani etiam sint immunes pro cambiis illis dumtaxat, que alicui ipsorum Alamanorum venerint ad recipiendum in Janua ex Gebennis vel Lugdono[1], dummodo jurent, ipsam


  1. Die berühmten Messen von Genf und Lyon wurden von deutschen, speziell von schwäbischen Kaufleuten fleissig besucht; s. Sammlung der [59] älteren eidgenössischen Abschiede Bd. 3, S. 369. 415. 625. 643. 680; Bd. 2, Abteil. 1, S. 600. 609. Wechsel auf diesen Messen ausgestellt kursierten wie die Wechsel der Messen von Champagne.
Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 58. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_58.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)