Seite:Heyd RV 64.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

inopinoque impetu quidam armorum manipli in eundem sese erexerint, prefata bona nullo superstite penitus derobando, auferendo et more canum … dentibus … sevius lacerando; nichil pensi habentes ipsius Illustrissime et metuendissime d[ominationis] vestre salvum conductum, quo mercatores ipsi muniebantur, hoc addito, quod ab ipsis mercatoribus vel suis nichil in legem est commissum, quominus auxilio legis (ut ita dixerimus) scilicet salvi conductus possent uti et gaudere, – rem luctuosissimam et ipsis mercatoribus perpetua mestitudine deplorandam. Quia autem more invicti inclitissimique principis, cujus interest efficanter in eos advertere, qui tale tamquam insigne facinus patrare non verentur, patriarum dominiorumque vestrorum peragratio, etiamsi salvus conductus concessus minime foret, libera patulaque semper fuit omnibus. Nos autem pro observantia sincerissimi istius favoris in ipsos mercatores, qui non nichi[l] comodi nobis ex frequenti aditu suo contribuunt, continuati ipsos pro nostra vices familiaritate non tenui favore prosequimur. Que cum ita sint, Illustrissimam, excellentissimam et metuendissimam d[ominationem] vestram humilli prece sedulius quo possumus hortando oramus: ut nos, qui inclitissime domus Burgundie famuli semper fuimus et, quod rarum inter homines habetur, constantissimi, contemplando clementer disponat, ut attentis eis, que premittuntur, que ab omni juris tramite civilique societate discrepant, ipsis mercatoribus sufficientem celerem et gratiosam restitutionem promovere dignetur, ita ut pro ruina et lamentabili ipsorum afflictione, ydonea ipsis indempnitas contingat, ne salvoconductu Illustrissime d[ominationis] vestre (prout par fuit) fidentes injuriosa contaminatione, quo in fedacionem ejusdem salvi conductus inprimis redundat, spolium se perpessos deplorare et sic exules domum, patriam uxores dulcesque liberos linquere perhennique infamia notari perpetuo cogantur. Quo jure inclita illustrissimaque d[ominatio] vestra inprimis ea, que justi principis sunt, observabit, nos autem perpetue servitutis nexu colligatos efficiet, pro quibus longe ad majora nos offerimus paratos, adjutore deo, qui eandem illustrissimam d[ominationem] vestram foeliciter conservet.

Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 64. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_64.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)