Seite:Heyd RV 71.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

societatis magne, tutam et liberam fidantiam et securitatem veniendi, standi, morandi, conversandi, negociandi, et commerciandi in qualibet civitate, terra et loco ac qualibet parte dominij et territorij nostri, tam pro eorum personis quam mercantijs, rebus et bonis quibusvis; redeundique et discedendi pro eorum libito totiens quotiens voluerint die noctuque, et tam per terram quam per aquam tute libere et impune, ac omni molestia et impedimento reali sive personali quovismodo inferendo prorsus cessante. Reservatis tamen solutionibus datiorum nostrorum, quas juxta solitum et secundum declarationes, que pro mercatoribus Alamanis specialiter edite sunt, facere teneantur juxta solitum, et etiam cum hac reservatione, quod si continget ipsos mercatores Alamanos cum aliquibus subditis nostris aliqua debita contrahere, non intelligantur posse se excusare a solutione talium debitorum virtute huius presentis concessionis nostre; quamquidem fidantiam durare intendimus et volumus usque ad nostri beneplacitum cum anno uno contramandi; quodquidem contramandum intelligi volumus quod sit in arbitrio nostro revocandi dictum salvumconductum quotiens nobis placuerit, dummodo revocatio intimetur et notificetur eisdem Jos et socijs, qua revocatione intimata statim incipiat currere annis (sic) contramandi predicti, intra quem nulla dictis socijs Alamanis molestia fieri possit, sed eo anno elapso neque salvusconductus nec annis (sic) contramandi quicquam operetur neque ipsis Jos et socijs nec alicui eorum valeat, nec patrocinetur: Mandantes quibuscumque officialibus et subditis nostris ut has nostras salviconductus et fidantie litteras firmiter observent et faciant observari. In quorum etc.

Dat. Viglevani die 22. Martij 1475.

Cichus.     
Per Magistros Intratarum.

Archivio di stato di Milano. Registro ducale Nr. 49, Fol. 136 tergo.



Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Heyd: Die grosse Ravensburger Gesellschaft. J. G. Cotta’sche Buchhandlung Nachfolger, Stuttgart 1890, Seite 71. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Heyd_RV_71.jpg&oldid=- (Version vom 1.8.2018)