Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/42

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Wechseln zu: Navigation, Suche
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

(ut ipse ait) tres significationes habet, in principio, in capite, in filio. Verum septuaginta utriusque linguae doctissimi ‚ἐν ἀρχῇ‘ graece id est in principio ediderunt caeteris aliter transferentibus. Sed perfecta (inquit) horum Septuaginta interpretum auctoritas manet. Primum quod ante adventum corporalem DNI[WS 1] transtulerunt nec adulatio interpretandi adhibita tempori arguetur tanto anteriore interpretationis aetate, dehinc quod ipsi illi principes doctoresque Synagogae et praeter scientiam Legis per Moysen quoque doctrina secretiore perfecti innotuerunt, non improbabiles arbitri interpretandi, qui certissimi et gravissimi erant auctores docendi; haec ille. Sed ut interpretationis illius causam brevibus attingam pausillum digrediar. Ptolemaeus secundus Philadelphus cognomento, Aegypti rex, vir imprimis eruditus et omnis literaturae amantissimus, dum bibliothecarum amore teneretur, Demetrio Phaleraeo nobili et inclyto tum grammatico suggerente, ab Eleazaro Hebraeorum Pontifice ut ad se illi causa Legis transferendae mitterentur, ingentis pretii muneribus missis facile impetravit. Quibus in Aegyptum adductis divinorum voluminum interpretatio demandata est. Sed ut interpretationis munere quietius, citius, et melius fungerentur, ad maris insulam ab urbe Alexandria septem stadiis infra Pharum in aedem supra littus decentissime ornatam et multo silentio quiescentem, deducti sunt, ubi singula inter sese disserendo conferendo consona omnia ediderunt. Scribit Justinus philosophus et christi martyr in libro admonitorio gentium, ut unusquisque privatim demandatum munus exequeretur, quo interpretatio illa exactior et consonantia simul deprendi posset maior, singulos singulis inclusos casulis. Huic tamen Aristeas Aegyptius, qui omnibus his rebus interfuit omniaque accuratissime literis mandavit, non videtur accedere. Menedemus quoque philosophus et Aegypti judex (Tertulliano assertore) de sententiae communione eos suspexit, qui eisdem dictionibus, nedum sententiis usi sunt. Utcunque divino munere factum pie creditur, quod ante Christi natalicium sacram legem in aliam linguam traduci contigerit. Quando enim iam (ut Eusebius evangelicae praeparationis libro octavo inquit) salvatoris nostri tempora

Anmerkungen (Wikisource)

  1. = Domini
Empfohlene Zitierweise:

Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 42. Digitale Volltext-Ausgabe in Wikisource, URL: http://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/42&oldid=2178958 (Version vom 31.03.2014)