Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/44
|
XX.
Henricus Bebelius Justingensis poeta Mich. Humelbergio R. Suo Sal. Quod ad utriusque amicum amicissimum et doctissimum Peutingerum es concessurus, gaudeo, propterea quod illo autore possit tibi optime consuli, summaque autoritas eius votis tuis bene respondere: tametsi te apud nos esse aliquamdiu mihi non minus iucundum, quam utile et e contrario futurum persuasi. Sed de his satis. Tabellas graecanicas habere exopto, memoriale tuae erga me benevolentiae; quare habita opportunitate nostri in ea re memor esse non dedigneris. Est item apud nos Brassicanus in literis latinis haudquaquam indoctus, qui se paedotribam scripsit, quasi puerorum exercitatorem, quod Georgius Simler fol. XXV grammaticae latinae conatus est vellicare, ut videre potes, quid sit paedotriba pueri tritor a παίς παιδός, quod puerum significat |
Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 44. Digitale Volltext-Ausgabe in Wikisource, URL: http://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/44&oldid=1951859 (Version vom 7.02.2013)