Seite:Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze.djvu/47

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Wechseln zu: Navigation, Suche
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Quae vicem nobis rependit interim vacantis Υ,
Quando communem latino reddit et graeco sonum.[1]

Hinc etiam obiter subiungendum, quod Graeci per Υ scribunt, id antiquitus Latinos per V scripsisse, quod apud me Imp. Traiani Decii nomismata huiusce inscriptionis duo ostendunt

Imp. Cae. Tra. Dec. Aug.
     Gen. Illurici
 Imp. C. M. Q. Traianus Decius Aug.
     Genius Exercitus Illvriciani.

Et in pandectis ab Ulpiano Xustici pro xystici scriptum legitur, licet non sine menda sexustici legatur. Sed posthuma aetate hanc ipsam literam vocalem Υ de graeco fonte derivavit latinitas (ut apud Probum nobilem grammaticum est) non suorum necessitate verborum sed Graecorum nominum ratione. G. Simler de accentu bene scripsit. Nam gravis in nulla ponitur sola dictione, sed in ordine constructionis, qui fuerat in ultima acutus, in gravem mutatur, ut ἀδάμ. ἀδάμ διδάςκει. Dictiones Joannes, Josephus, Jacobus, Jesus iuxta hellenismum i in principio vocalem habent et praesertim apud poetas linguarum autores, divise enim Graeci semper proferunt. Sunt tamen nonnulli vel primi inter eruditos nominis, ex quibus unum in morali philosophia praeceptorem habui virum profecto graece et hebraice doctum, Jacobum Pabrum Stapulensem, qui in hisce dictionibus, quum sint hebraicae, hebraismum putant imitandum, et haec nomina Joannes, Josẹphus, Jacobus trisyllabe potius enuntianda esse quam tetrasyllabe, et Jesus dissyllabe non trisyllabe. At tu vocalem defendere potes. Vale et me ama. Ravenspurgi Suevorum. III kls~ Junias. An. M. D. XII.


XXII.
Hieronymus Aleander Mottensis Mich. Humelbergio Suo S.

Colluctatus sum cum adversa capitis, stomachi; omniumque intestinorum valetudine tres et amplius menses, nec


  1. Terent. 369 sq.[WS 1]

Anmerkungen (Wikisource)[Bearbeiten]

  1. aus Terenz' Ivsti Lipsi De Recta Pronvnciatione Latinae Lingvae Dialogvs, siehe E-Text
Empfohlene Zitierweise:

Adalbert Horawitz: Michael Hummelberger. Eine biographische Skizze. S. Calvary & Co., Berlin 1875, Seite 47. Digitale Volltext-Ausgabe in Wikisource, URL: http://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Michael_Hummelberger._Eine_biographische_Skizze.djvu/47&oldid=1951986 (Version vom 8.02.2013)