Seite:Mittelalterliches Hausbuch 1887 04.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

[Bl. 5a] Sed locorum illorum non habetur ordo nec series ita diffusa noticia cui hic extremum per artem datur subsidium. Si vero occurrerit aliquod nomen proprium vt petrus fingatur sanctus petrus cum claui aut alius de hoc nomine notus faciens notabilem operacionem cum differenciatore loci vt sic nominis memorandi fieret inductio Si vero fuerit nomen appellatiuum vt currus et equus affungeretur differenciatori quod gereret currum plenum super capite suo et equum super illo quod magni spectaculi foret. Nam viso aliquo ducenti currum cum equo non sic fixe aquiesceret menti sicut videre gestantem currum super capite plaustratum et equum uel equos super illo quod mire accumberet memorie replicandum. Tercio utatur. Cum autem fuerit uerbum ut scribere fingeretur aliquis scribens peditus et differenciatoris cuiuscumque in ordine adhereret operacio ut quod quid scribens scriberet preditus differenciator notus masticaret dentibus uel aliter sub rara uel ridiculosa operacione Dum vero dictio fuerit ignota memoranti esset gladium apponeretur gladius differenciatoris ventri fore incussus dicente comtemplatore Ignotum ferimus quod nobis cognita formant Solo quippe hoc memorie ingenio solet quisque habitus in promptu freto locis cum differenciatoribus suis prima die et vice operacionis quemque alium in decem aut pluribus partibus superare.
Et super horum exercicio nullius nausietur animus principiantis Nam principium est potissima pars rei Omnibus in rebus grauis est incepcio prima Sed magnifica breuem post vsum celere perficientur opera quod omnis fides inexperti ante practice vsurpacionem considerare nequid philosophus vsus in multis partibus artis habitum superat.


Empfohlene Zitierweise:
Mittelalterliches Hausbuch. Bilderhandschrift des 15. Jahrhunderts. Frankfurt am Main 1887, Seite 4 (Edition von Bl. 5a). Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Mittelalterliches_Hausbuch_1887_04.jpg&oldid=- (Version vom 18.8.2016)