De recta latini graecique sermonis pronuntiatione 1643

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Dialogus de recta latini graecique sermonis pronuntiatione
1528
editio: incognita
fons: incognitus
Clarissimo, & ob diffusam eruditionem celeberrimo Viro,
GERARDO IOANNI VOSSIO.

Iam annum ultra est, quod Maximi illius, imo Litterarum Phoenicis, ERASMI ROTERODAMI, Opusculis excudendis praelum nostrum incaluit & desudavit. Interesse enim Reipub. litterariae existimabam, ut á situ & pulvere eruti, & á tineis ac blattis vindicati tanti viri labores, quibus totum orbem suo saeculo erudiit, meliori & elegantiori cultu in eorum manus prodirent, quibus litterarum & litteratorum honor atque existimatio hactenus sacrosancta stetit. Quemadmodum autem veteribus, de publica vigiliarum & laborum suorum luce cogitantibus, solenne & magnopere curae fuit, Numen aliquod Tutelare actionibus suis apprecari: eadem quoque sollicitudo iam animum protinus invasit meum, de illo cogitantem, cuius nomini postremum á me excusa Opuscula, nempe Dialogos duos, Ciceronianum, & de pronuntiatione linguae Graecae & Latinae, inscriberem. Occurristi igitur, Vir Illustris, ac mentem meam nominis tui splendore inflammasti, adeo, ut, cum pretium & laboris praemium á quibusdam vix consecuturus videar, iustissimum tamen reportem, si in clientelam & patrocinium, ob Illustre Nomen tuum, dictis Opusculis praefixum, tu & illa, & offerentem, admittes. Excitavit non tantum, verum auxit & confirmavit hanc meam fiduciam, studium & amor, quo Bataviae nostrae sidus complexus, eius Monumenta, aeternitate dignissima, in deliciis habere, crebro volvere, ingeniumque paene coeleste, eruditionem supra mortales, iudicium elimatum, & mentem cuncta videntem & pervidentem, tum admirari, tum iusta laude & dignissimo praeconio ebuccinare, atque in coelum tollere soles. Huc accessit, quod Opusculum hoc cum Eruditissimi ERASMI libris, per universum terrarum orbem longe lateque diffusis, immortalitatem sperat, si ad te, velut ad patrem, viam adfectet: qui, uti eximia prundentia, & animi moderatione summa, summo illi DESIDERIO proximus; ita Graecae Latinaeque antiquitatis peritia exacta, Annalium sacrorum & prophanorum scientia universa, omnium denique honestarum litterarum cognitione solida, inter huius aevi doctissimos familiam ducis. Qua de caussa Amplissimi & Prudentissimi Amsteldamensium Patres, Mercurio suo Apollinem iuncturi, Tibi, é celeberrimo Batavorum Athenaeo ad Urbem suam honestissime evocato, Historiae Artisque Civilis docendae Spartam imposuere. Quam ita exornas, ut ad tuam ceu oraculorum vocem, avida & attenta aure excipiendam, non una, sed plures, etiamque remotissima, confluat admirabunda Natio. Gaditanus quidam, Titi Livii nomine & gloria commotus, ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse legitur. Tot & tanta ingenii tui Monumenta, & nominis Celeberrimi fama, universum orbem pervagata, quos non pellicit ac trahit? Prolixior hic essem, nisi ingeuus pudor meus, & innata tibi Modestia, Laudum tuarum ingens aequor decurrere volenti manum iniiceret, silentiumque suaderet. Serena fronte igitur accipe, Vir Illustris, perpetuae devotionis meae tesseram, votoriam hanc tabellam, quam Nominis tui Templo ex veteri formula L. M. Q. STATUO, DICO, CONSECRO. Lugduni Batavorum, XXI Decemb. M D C XLIII.

IOANNES MAIRE.

Generosissimo Adolescenti MAXIMILIANO A BURGUDIA, DESIDERIUS ERASMUS ROTERODAMUS S. D.

Quod tanto affectu nostras literas desideraris, Maximiliane charissime, vehementer quidem grata mihi fuit amoris erga me tui testificatio, nec hac in re gravate morem gessi tuae voluntati. Nam licet obrutus verius, quam occupatus negotiis, tamen epistolam αύτόγραφον ad te miseram, quod facile coniectarem, eam ita tibi fore chariorem. Caeterum quod interceptam aegrius tuleris, quam siquid earum rerum perisset, quae tibi maxime sunt in deliciis, magnam, ut ingenue dicam, ex tuo dolore voluptatem cepi, non dubiis argumentis perspeciens, te, quum in Annae clarissimae foeminae aviae tuae, tum in ornatissimi patris Adolphi principis Veriani, non vulgarem affectum, quem á teneris unguiculis in me conceptum, constanter perpetuoque retinuit, velut haereditario iure succedere. Verum ut dolorem istum, quem tibi nescio quorum inflixit perfidia, mea civilitate leniam, pro epistola mitto libellum De recta pronuntiatione, quam hodie maxima ex parte corruptam habemus in Graecis iuxta ac Latinis. Hoc argumentum tibi dicare visum est, non tantum eo quod aetati studiisque tuis videretur accommodum, verumetiam quod magnam exemplorum partem ex Batavorum, Brabantorum & Gallorum populari sermone produximus, quas linguas omnes tibi non incognitas esse sciebam. Ut autem materiam, quoniam de rebus minutis subtiliter disserit, per se minus amoenam, aliqua voluptatis illecebra lenocinioque commendaremus, dialogo rem tractavimus, subinde nonnihil aspergentes quod lectionis satietatem vel recreet, vel excludat. Porro quanquam audio te Lovanio in aulicam vitam avocari, nihil eo rumore deterritus sum á dedicationis instituto, sciens, & in aula, praesertim Cardinalitia, dari locum studiis. Nam pietatis affectum, quem una cum literis, ex Ioanne Borsalo Decano Veriensi, viro quum egregie docto, tum singulari morum integritate sanctitaque praedito, iampridem hausisti, non oportet nec in aulis, nec in castris deponere. Ita fiet, mi Maximila ne, ut & in laudatissimum Caesarem, quem nomine refers, ornamentis exprimas, & clarissimis maiorum tuorum imaginibus plurmum decoris ac lucis apponas: postremo aulae Caesarae, totique patriae non vulgarem adferas utilitatem. Si libellus hic placebit, pro tuo candore communicabis adolescenti divina indole praedito Maximiliano ab Iselstein, reliquisque sodalibus tuis, quibuscum tibi non tam generis, opum aut dignitatis, quam eruditionis ac probitatis longe pulcherrimum certamen susceptum est. Bene vale. Datum Basileae, Anno á CHRISTO nato M. D. XXVII.

DES.

DES. ERASMI ROTER.

DE RECTA LATINI GRAECIQUE SERMONIS PRONUNCIATIONE

DIALOGUS.

Personae,

URSUS ET LEO.

URSUS. Sit felix occursus, optime Leo, nam totos sex menses te non vidi.

LEO. Istuc non temere precaris, Urse; neque enim quibuslibet bene cessit occurrisse Leoni.

U. Nae venuste, Leo, imo ne Urso quidem.

L. Istuc sane malo tibi credere quam facere periculum, tametsi legimus leonem inter bestias fortissimum ad nullius occursum expavescere. Caeterum divinae litterae testantur esse formidabilem occursum ursae, cui sint erepti catuli.

U. Quaeso, quid loquuntur de ursa?

L. Liber Regnorum secundus sic habet: Viros fortissimos et amaro animo, veluti si ursa raptis catulis in sylva saeviat.

U. Quid praeterea?

L. Solomon paroemiographus hunc in modum loquitur: Expedit magis occurrere ursae raptis foetibus, quam stulto confidenti. Et apud Osee prophetam ita minitatur Deus: Occurram eis quasi ursa raptis catulis.

U. Sit igitur impavidus leo, quum bestia bestiis occurrit. Nam si qua fides apologis, leo bestia fassus est formidabilem hominis occursum. Nunc seculum est aureum, quo Leonis Urso, Ursi Leoni laetus ac faustus est occursus. Oportune vero catulorum facta mentione mihi redigis in memoriam: ego tibi magnopere gratulor.

L. Quo tandem nomine?

U. Quod tibi catulus domi natus est.

L. Hoc omen avertant superi, ut mihi catulus dominetur.

U. Aio domi natum; audis accentum acutum in priore voce, in posteriore circumflexum.

L. At istud magis etiam abominandum. An tibi videor canis?

U. Minime; Leonem esse te non potes inficiari. Habent autem et leones catulos.

L. Habent profecto; verum habent et ursi.

U. Vera praedicas. Nam Ursula mea parit mihi plures catulos et catulas quam velim.

L. Quot tandem?

U. Quot? Examen est; iampridem desii numerare.

L. Quur igitur mihi gratularis, quod in te ipso deploras?

U. Quia soles frequenter optare, ut tua leaena pareret tibi leunculum. Nunc habes optata. Nos votorum compoti gratulamur.

L. At hic leunculus me iam nunc sollicitum habet.

U. Quid est rei? Num puer habet male?

L. Nequaquam. Sed meditor efficere, ut vere catulus hominis videri possit.

U. Num forma prodigiosa foetus est?

L. Nequaquam. Imo, si videas, dicas scitum infantem. At forma non facit hominem, quam habemus communem cum statuis. Animo sumus vel homines vel bestiae.

U. Unde, quaeso, istaec incessit animo tuo cura?

L. Quia Galenus me docuit, hominem a caeteris animantibus, quae vocamus ἄλογα, discerni non ratione sed oratione.

U. Intelligo: metuis ne tuus infans semper sit infans.

L. Nequaquam. Videtur enim satis linguax futurus; adeo nunc garrit, nimirum matrem referens.

U. Quid igitur metuis?

L. Quia video complures non humana voce loqui, sed latrare cum canibus, hinnire cum equis, grunnire cum suibus, mugire cum bubus, gannire cum vulpibus, stridere cum cicadis, blaterare cum camelis, barrire cum elephantis, frendere cum apris, fremere cum pardis, gemere cum ursis, rudere cum asinis, balare cum ovibus, strepere cum anseribus, garrire cum picis, cornicari cum cornicibus, crocitare cum corvis, crepitare cum ciconiis, sibilare cum anseribus; denique quodvis animal referre potius quam humano more loqui.

U. Nae tu, per anserem, voces animantium probe tenes, nec prorsus abhorrent a vero quae praedicas.

L. Ad haec perspicio, quantopere recta pronuntiatio commendet orationem, adeo ut interdum duobus eadem lingua pronuntiantibus, alter veluti citharoedus quispiam modulatissime canens aures omnium habeat intentas, alter molesto latratu taedium moveat omnibus, nec alia videatur pronuntiatio sed alia prorsus oratio, imo quidvis potius quam oratio.

U. Quod dicis, saepenumero comperi experimento. Sed tu, mi Leo, praepropere curam istam suscipis. Tuus enim infans nondum vagire desiit, et tu sollicitus es quomodo loquatur?

L. Ego nullam aetatem ad discendum arbitror immaturam, praesertim in his quibus discendis statim natura composuit et, ut ita loquar, finxit hominem. Quorum de numero cum primis sermo est. Nec enim magno negocio canum foetus discunt adulari aut leporem cursu petere. Mox ut natae sunt, simiae incipiunt gesticulari; protinus ut nati sunt, aquilae pulli ad praedam gestiunt et felium catuli muribus insidiantur; equorum filii statim ad cursum properant, ut aves ad volatum; non perinde successura re, si bovi clitellas imponas aut bubalum ducas ad certamen equestre. Provida natura primum earum rerum docilitatem inserit, quae cuique animanti propriae sunt et ad vitam tuendam necessariae. Dum enim repit puer, dum nihil humanae vocis aedit, quadrupedi videtur adsimilis, nec agnoscimus hominem. Verum ubi iam nostra verba meditari coeperit, tum demum ut ex nobis prognatum exosculamur. Et videmus in pueris recens natis, velut in psittacis, studium quoddam nativum ac voluptatem etiam aemulandi reddendique quod audierint tanta docilitate, ut prius auribus agnoscant consuetas voces, quam oculis dinoscant vultus.

U. Istuc ego in meis catulis magna cum voluptate frequenter animadverti, risique.

L. Praeterea nihil videmus in omnem aetatem haerere tenacius quam quod rudibus illis annis et cum lacte, quod dici solet, nutricum imbibimus.

U. Sic est profecto.

L. Proinde si cura fingimus tibias infantum ad gressum, si buccas, os, faciem ac reliquum corpus vincturis quasi formamus ad decorem, oculis etiam studio prospicientes, ne peti strabive aut alio quopiam vicio deformes evadant, quanto magis curandum est, ut lingua studio nostro formetur, quum non aliud membrum sit volubilius et in omnia sequacius, tum ex hoc pendeat totius hominis decor ac felicitas, in summa, ut homo sit, non belua.

U. Id satis declaravit noster Erasmus, qui nuper de lingua hominis linguacissime scripsit.

L. Proinde iam nunc circumspecto, si quem nancisci queam bonum poetam, cui mox catulum meum, dum adhuc uda est argilla, tradam in sinum, ut fari discat.

U. Quorsum tandem opus est poeta, nisi forte compotationem instituis, ad quam si non adhibebis nisi bonos poetas, habebis admodum rarum conuivium?

L. Equidem sequor monitorem Oratium, apud quem legi

Os tenerrum pueri balbumque poeta figurat.


U. Possunt quidem et istuc boni poetae; verum Oratius, opinor, non adeo contempsit poetas, ut eos infantulis erudiendis vellet occupari, quod litteratorum et grammatistarum est munus. Sed quoniam poetarum scripta primum omnium aetati rudi proponebantur, unde ceu per lusum et lectionem et pronunciationem et electissima quaeque rerum vocabula discerent, sic a poeta dixit os pueri figurari, quemadmodum Demosthenes diceretur me Graece docere, si quis Graece peritus mihi Demosthenem praelegeret.

L. Hic tecum non contendero, nam parvi refert. Quanquam arbitror Philippum regem sapuisse, quum Alexandrum suum statim ut natus est tanto Philosopho traderet in gremium. Bonum igitur grammaticum mihi quaero.

U. Nec isti minus rari sunt hodie quam boni poetae.

L. Ridiculum, quasi grammaticorum non plena sint omnia.

U. Πολλοὶ βουκένται, παῦροι δέ τε γῆς ἀροτῆρες.[1]

L. Imo tam vilis est ubique grammaticorum annona, ut tres minores liceant quam unus cantherio.

U. Rursus audies illud e Graecorum triviis: Πολλοί τοι ναρθηκοφόροι, παῦροι δέ τε βάκχοι,[2] nisi forte tu grammaticum esse putas, qui salutatus Latine citra soloecismum norit resalutare, nec in numero peccans nec in casu nec in genere vocis.

L. Hoc nunc vulgo putant esse grammaticum.

U. Atqui Quintilianus, praeter illas notissimas praeceptiones, a grammatico exiget enarrationem poetarum, cognitionem historiarum, peritiam antiquitatis, scientiam utriusque linguae, copiam emendati lectique sermonis. Super haec omnia non satis est illi grammatice dicere, nisi et Latine dicat, quorum illud e praeceptionibus et analogiis petitur, hoc ex Latine loquentium consuetudine.

L. Eadem opera exiget a grammatico cognitionem omnium disciplinarum, quandoquidem in poetis frequenter incidunt quae ad musices, geometrices, arithmetices, astrologiae, medicinae mysteria pertinent; adde his, si libet, magicen. Nam absque rerum naturalium et cosmographiae scientia quis est locus in poetis, quem recte possit exponere grammaticus?

U. Ut civiliter agas cum grammatico, nec exigas exquisitam harum rerum scientiam, certe rudem earum non oportet esse, quem dignum censeas cui pueritiam credas instituendam. Nec enim, quoniam grammatice est enarrare Arma virumque, protinus exigemus ut sit Pyrrhus aut Annibal; aut, quoniam enarranda Maronis Georgica, sit peritus agricola; aut, quoniam exponenda Aeneae navigatio, sit absolutus nauclerus; non magis quam, si tractet locum de re culinaria, flagitamus ut sit Apicius. Attamen quid dicet grammaticus, qui prorsus nescit telorum machinarumque formas et usus, qui non intelligit figuras in ordinem digesti exercitus? His quidem rebus interfuisse non parum contulerit; si id non contigit, ex libris autorum, ex eorum qui interfuerunt narratione, ex picturis, quantum grammatico satis est, discere licebit. Ad eandem rationem de caeteris sentiendum arbitror.

L. Istud grammaticorum genus fortassis olim fuit; nunc obsolevit.

U. Prorsus, et ideo liberi nostri, posteaquam apud istos pene consenuerunt, tales redeunt nobis domum, ut vix arboris aut piscis aut herbae verum nomen possint aedere. Verum si seria nobis esset reipublicae cura, nihil vetat quominus et haec secula sint habitura Servios, Donatos, Victorinos, Terentianos, Asperos, Cornutos, celebriora nomina quam sint aliquot Caesarum. Nunc grammatici cognomen pene sordidius est quam pellionis aut aurigae.

U. De reliquis nescio; certo Asperos et Cornutos non deesse scio. Et tamen ex huius disciplinae neglectu scatet orbi tam pudenda disciplinarum et optimorum autorum internecio, tamque foeda balbuties.

L. Ad quos ista cura pertinet?

U. Ad quos? nisi ad principes ac magistratus, aut certe ad praesules?

L. Quam aliam ab his curam exigis? Nonne passim habent ludos litterarios? Nonne magnis praerogativis et immunitatibus principes ornant academias, designatis etiam iustis salariis? Lutetiae quot sunt collegia pueris erudiendis dicata? Ista praesulum est liberalitas. Fuistine unquam apud Anglos?

U. Insulam omnem lustravi.

L. Quam illic vides regias collegiorum structuras! Nec desunt ampli census provocandis alendisque iuvenum ingeniis. Ista principum ac praesulum est munificentia. Quid ultra flagitas? An expectas ut ipsi sedeant in ludo docturi pueros?

U. Nequaquam, etiamsi summum illum praesulem Gregorium non puduit ludimagistrum agere. Duo quaedam ab illis requiro, delectum magistri et praemii pro merito docentis moderationem.

L. Non satis assequor quid tibi velis.

U. Dicam crassiore Minerua. Ad huius aut illius commendationem quemuis ludo praeficimus, fere indoctum, interdum et moribus improbis; non huc spectantes, ut rei charissimae, civium liberis omnibus, consulamus, sed ut unius famelici ventri prospiciamus; accuratius circumspicientes cui committamus unum equum aut canem venatorem quam cui credamus totius civitatis pignora.

L. Haud multum aberras a scopo.

U. Iam si quem nacti fuerimus dignum ea provincia, nulla habetur hominis ratio, neque pilo fit pluris quam quivis alius e plebe. Imo malunt bellum compotorem quam vigilantem puericiae formatorem.

L. Quid hic tu facturus sis, si tibi delegemus magistratum?

U. Utinam delegetur!

L. Creamus te Musis faventibus studiorum dictatorem; cura ne quid respublica litteraria capiat detrimenti.

U. Primum ex omni civium numero deligam mihi virum aetatis non quidem decrepitae, sed tamen provectae, vigilantem, industrium bonaeque fidei, qui maximam aetatis partem in hoc litterarum genere non infeliciter transegerit.

L. Quid si talem inter tuos non inuenias?

U. Accersam vel a Gadibus, ut aiunt. Huic non praescribam certum salarii modum, verum ea formula paciscar cum eo qua conuivator ille, cuius meminit Aristoteles, cum citharoedo, sed fide meliore: quo diligentius fideliusque docueris, hoc plus feres a nobis praemii. Si fefelleris expectationem nostram, teipsum magis quam nos fefelleris; sin responderis, efficiam ut dicas tibi cum republica nequaquam ingrata rem esse. Sin, quod optamus, etiam superaris, non patiemur, quod quidem in nobis erit, nostram benignitatem officiis tuis superari. Ad hoc certamen accingere bonis avibus.

L. Quis istum deliget?

U. Quis alius quam ego dictator?

L. Verum de arte negant recte iudicare quenquam nisi artificem.

U. Fateor.

L. At quid faciet dictator ipse litterarum rudis, ut fere sunt qui magistratum gerunt?

U. Ex eruditorum suffragiis rem geram.

L. Atqui hic rursus fallet delectus, si vel imperitus sit vel prave doctus vel malae fidei is cuius iudicio niteris.

U. Eum deligam, quem fama potissimum commendarit.

L. Famam mihi narras? At paucissimis, o bone, tutum fuit famae credere.

U. Colligerem eruditorum puncta.

L. Eodem relabitur quaestio. Quid si pro eruditis deligas eruditionis ostentatores, quid si impostores, quid si sinistri iudicii homines? Nosti palliatos istos, sine quibus nihil rerum geritur. Improbitas, fuci, praestigiae, quaestus omnia vicians faciunt ut delectus sit difficillimus.

U. Veris vincor; optarim te vana loqui.

L. Sed ut feliciter eligas, et in his quos selegeris sint aliquot vere docti, utri parti subscribes variantibus sententiis?

U. Maiori.

L. Sed nunquam ea fuit, aut est, aut erit, felicitas rerum humanarum, ut quod optimum est, pluribus approbetur.

U. Non mentiuntur omnia. Et vir qui sapit, quique, ut Plautus ait, acetum habet in pectore, ex multis coniecturis aliquanto certius divinat quam quivis augur aut aruspex ex avibus praepetibus et oscinibus aut solistimis tripudiis aut extorum fibris. Postremo in re tam seria non gravabor comprecari divos, ut suo favore rem bene fortunent.

L. Cassianum, opinor.

U. Imo Christum ipsum. Nec enim illorum curam posuit, opinor, quos semel complexu suo dignatus iussit ad se perferri, beneque precatus est illis qui, quod precatur, idem praestare valet.

L. Sed quas tandem coniecturis mihi narras augur et aruspex?

U. Exquiram num bonis prognatus, num liberaliter educatus, num proborum conuictu delectetur, num ipse probatis hominibus charus sit et amicus, num magis delectetur libris quam compotationibus aleave. Obseruabo mores, gestum ac sermonem hominis, an neque segni demissoque sit ingenio neque rursus iracundo ac iactabundo. Denique contemplabor vultum, frontem et oculos hominis.

L. Iam ex augure fies physiognomus.

U. Dispiciam quales evaserint, quos ille formandos susceperat.

L. Hominis cordati sermonem audio. Nemo statuam faciendam locat artifici, nisi prius inspectis aliquot signis, quae ex illius officina prodierint; et nos citra specimen omne liberos formandos temere cuivis committimus, diligentiores in aere marmoreve credendo quam in his quae nobis chariora sunt quam sumus ipsi nobis.

U. Recte dicis. Ex tot igitur rebus an dubitas hominem non omnino stultum et usu rerum edoctum posse certo divinare?

L. Certius, opinor, quam ipse Calchas Homericus. Verum in re non magna videberis magnam operam sumere, sic litteratorem deligens quasi deligas praesulem.

U. Aliud sonant chordae tui pectoris, vir egregie, aliud linguae plectrum. An tu credis minus referre civitatis, ut sit probus puericiae formator, quam ut sit probus Episcopus? Eadem est utriusque functio, nisi quod hic fingit aetatem teneram, ille adultam; atque, ut par sit ars, litteratoris operosius est negocium, et ob hoc utilius, quod materiem fingit magis obsequentem digitis.

L. Quid igitur superest, nisi ut grammaticum iisdem ornes insigniis quibus Episcopum, unctione, chirothecis, mitra, gemmis, pedo, pallio?

U. Nihil absurdi fuerit, o vir praeclare, utcunque rides. Quanquam quid refert? Habet ille pro pedo ferulam, et si magis placet regalis collatio, habet pro solio cathedram, pro fascibus et sceptro virgam et ferulam.

L. Adde pro satellitio pediculos.

U. Leges figit ac refigit pro suo arbitratu, poenas sumit ac remittit, et quod est regali potestate sublimius, perpetuam agit dictaturam. Nam illis dictare quotidianum est.

L. Dictant nimirum usque ad ravim interdum, capitisque vertiginem. Sed extra iocum, plane fateor nihil esse regno similius quam agere ludi litterarii magistrum. Nec aliud spectabat Nero, si contigisset excuti regno, nisi ut alicubi ludo praefectus musicam doceret et litteras. Nec moriturus aliud deplorabat, quam quod tantus artifex periret. Nec Dionysius sibi videbatur prorsus regno spoliatus, posteaquam Corinthi ludi praefecturam esset adeptus.

U. Utinam plerique non sint tyranno similiores quam regi!

L. Habes igitur grammaticum ex animi tui sententia; libet enim hoc fingere. Quomodo tractas hominem?

U. Non sinam esse inter sordidos, sed optimis et honoratissimis quibusque civibus eum tradam, ut intelligit se vivere in civitate, in qua virtuti recteque factis habeatur honos. Nec tamen ad aliud munus vocari patiar quam suscepit. Sola aetas ingravescens impetrabit illi rudem, sic tamen ut fruatur sua virtute et consiliis adsit, si minus queat opera. Currenti adhibebo antagonisten, qui citra contentionis amarulentiam vicissim et excitetur et excitet.

L. Quid si gaudeat commutare locum, ut fere est hoc hominum genus?

U. Alligabo catenis aureis.

L. Tui collegae non patientur tanti constare ludimagistrum.

U. Verum tu videris oblitus, quod mihi paulo ante tradideris dictaturam.

L. Sic est profecto. Exciderat; sed reddo dictaturam.

U. Imo, si vis, iam pono magistratum, et collegis meis persuasurus sum, ut alibi potius quam hic sint frugales.

L. Quibus rationibus id efficies?

U. Primum ostendam ex hoc fonte potissimum manare salutem aut perniciem civitatis. Commemorabo quantum es aerario depromatur in res pene nihili.

L. Omitti poterat istud ‹pene›.

U. Ad haec, quot Canonicos alit una nonnunquam ecclesia, quorum singuli quotannis capiunt aureos quadringentos?

L. Et eo amplius apud nos.

U. Non haec eo dico, quod illis inuideam. Dignos arbitror uberioribus praemiis, si suo fungantur officio. Sed illud mihi dicas velim, uter plus adfert momenti ad commoda reipublicae unus Canonicos an unus ludimagister?

L. Ludimagister, si modo probus sit, plus adfert utilitatis quam tres Canonici, quamlibet in templi stationibus assidui.

U. Quur igitur alter clarus, alter sordidus habetur; alter cum dignitate capit census oberes, alter vix tantum ut famem effugiat?

L. Vis igitur ut ludimagistro duplum et dignitatis et census decernamus?

U. Minime.

L. At promeretur plus quam triplum.

U. Dignitas ac praemium paratum digno pariter atque indigno inuitaret improbos ad praedam, quemadmodum nunc contemptus et mercedis exiguitas alienat probos.

L. Quid ergo facies?

U. Ego haec nolim muneri coniuncta esse, sed meritis et officio tribui, ac dispensari verius quam dari.

L. Perdifficilis est provincia, et ad ocium proclives sumus omnes.

U. Eoque crebris adhortationibus ac munusculis excitarem hominis industriam, nec omnino committerem eam provinciam nisi diligenter edocto, quam arduum munus susciperet. Quin et sanctissimo iureiurando adigerem; quemadmodum olim magistratus tradebatur consulibus, praeirem formula: Devoueo me meosque omnes, si quid sciens fefellero.

L. Adiunge et Iovem lapidem.

U. Quidni? Et si quid hoc etiam firmius.

L. Quid si incidisses in impostorem?

U. Eum e suis ornarem virtutibus, ut ne quis alius facile sciens idem auderet in posterum.

L. At novi civitates non in postremis celebres, ubi conducti professores insigniter eruditi non inueniunt, qui vel gratis audire dignentur.

U. Ignavum hominum genus mihi narras, quod nuper sub umbra pietatis coepit exoriri. Hos ego veluti fucos ab aluearibus abigerem. Quanquam et huius rei bona pars in professoribus sita est. Non enim minus est accendere studium adolescentis quam alere. Facile multa discit, qui discendi est avidus. Proinde non parum promovit, qui docuit amare litteras.

L. Istiusmodi doctorem optare proclivius est quam nancisci.

U. Verissima praedicas. Atque istud ipsum frequenter apud me demirari soleo. Multos incitat pietas, ut ex ultimis terrae finibus proficiscantur Hierosolymam magno rerum dispendio, nonnullo item vitae periculo, quidam nudis pedibus, nonnulli etiam lorica ciliciove cutem affricantes Romam aut Compostellam adeunt. Multis hic incessit affectus, ut relictis omnibus quae possident, dedant semet in arctissimum vitae genus, puta Cartusianorum, Guilhelmitarum aut Brigidensium. Nec defuerunt qui sese in speluncam abdiderint, nunquam inter homines prodituri nec solem hunc communem aspecturi. Ex tot hominum milibus mirum est tot seculis neminem existere, qui gratis suoque sumptu pueros formandos suscipiat. Si labor quaeritur, hic laboris abunde est; sin utilitas, quibus obsecro modis queas uberiorem utilitatem adferre rei Christianae? Sin pietas, quod tandem sacrificium Deo gratius offerre possis? Si benefacta metimur charitate, quid confert proximo si Compostellam, Romam aut Hierosolymam curras? Eos labores arbitror Deo gratissimos, qui cum plurimorum utilitate coniuncti sunt. Hi quum nusquam desint, quid attinet alios accersere, qui, si quid conducunt, uni conducunt, aut certe paucis, et his ad quaestum verius quam ad pietatem? Reperiuntur qui suas opes largiter effundant extruendis templis. Fateor pium esse sumptum. Verum ex tot millibus demiror adeo paucos exoriri, quos iuvet hic esse benignos.

L. Satis feliciter ageretur cum rebus humanis, si vel precio conduci queant.

U. Quid causae?

L. Quid, nisi plerisque in rebus praepostera caecaque mortalium iudicia?

U. An his non putas esse medendum?

L. Medere mari, si potes, ut dulcescat. Sic sunt res et ingenia mortalium.

U. Huc certe adnitendum, ut minus habeant mali si, ut bene, perfici non potest.

L. Licet quidem optare.

U. Quid vetat, quominus et efficere?

L. Nihil facilius, modo queas efficere, ut sapiant homines. Nunc maxima pars mortalium amat falli, adeo ut si desit qui id faciat, ipsi imponant sibi.

U. Nimium vera loqueris.

L. Quin et illud obseruatum est mihi, vix unquam usu venire, ut fidelis puericiae formator operae precium ferat ex suis discipulis, quum norim multos puericiae corruptores, hoc est, qui non minus male studiis illorum prospexerint quam moribus, hoc quaestu magnifice locupletatos. Sane id fato quodam fit, sine aetatis illius inscitia sine ingratitudine, ut iam non temere videatur Graecorum proverbio dici beneficium non esse conferendum nec in puerum nec in senem: in hunc, quia perit antequam gratiae referendae detur oportunitas, in illam quia non meminit. Addendum autem erat, quin non intelligit, et si intelligit, odit hoc beneficii genus.

U. Aetas adferre solet iudicium.

L. Fateor, in nonnullis; in plerisque maliciam adfert.

U. Sic est, sed tamen nonnullis in tractanda aetate tenera deest dexteritas. Non enim natis est praeceptorem esse doctum ac probum virum: comitas quaedam et commoditas adsit oportet, qua et fest aetatis quam tractat inscitiam et semet ad illius naturam accommodet, nutricum videlicet exemplo. Quemadmodum medico non natis est nosse, quod pharmaci genus sit praescribendum, nisi sit artifex administrandi. Nam et fallendus interdum est aegrotus, ut beneficium imprudens accipiat.

L. Unde tanta rerum humanarum infelicitas? Pueri nec sentiunt beneficium nec meminerunt; iuvenes non ferunt habenas; senes non referunt gratiam. Et aiunt, quod mulieri benefeceris, fere perire.

U. Unde? nisi ut Christianae charitati nusquam deesset exercendae benignitatis materia. Quae si desit, nihil effecerit humana providentia. Quin potius saepenumero fit, ut quae sunt summa cura summaque ratione constituta, vergant in partem deterrimam. Quod enim ad scholas attinet, nihil olim videtur praetermissum, quod hominis consilio prospici quiret. Institutae sunt scholae, quas ob omnium disciplinarum publicam professionem vulgus appellat Universitates. In has et Romani Pontifices et principes contulerunt quicquid potuerunt vel dignitatis vel munificentiae: extructa collegia, digestae disciplinae, designati professores, addita salaria, distincti incipientium proficientium consummatorum gradus honores et emolumenta. Prospectum est et tenuibus, qui illic plerique ditescunt. Habent rectorem, sceptrigeros, cancellarios, conseruatores, decanos, aliosque magistratus. Quid quaeris? Regnum quoddam esse dicas litterarium. Iam de minoribus scholis non segnius est habita cura. Harum cura maiorum providentia bifariam partita est, ut praecipua sit penes sacerdotum collegium, altem penes magistratum; additus est peculiaris huius negocii praefectus, quem Scholasterem vocant (scholarchus dici poterat), sub hoc ludimagistri. Et tamen tam sollicita providentia non potuit efficere, quo minus in omnibus fere scholis seculis aliquot regnarit operosa barbaries. Proinde Ioannes Coletus, vir aeterna dignus memoria, quum templo divi Pauli scholam puerilem addidisset, nulla cura magis torquebatur, quam in quos eius rei praefecturam delegaret. Episcopi iudicant hanc rem indignam sua sollicitudine. Scholasteres censibus recipiendis se potiusquam scholae curandae datos arbitrantur, et pulchre sibi videntur suo functi officio, si ludimagistros non deciment. In collegiis Canonicorum fere semper deterior pars superat. Magistratus vel iudicio carent, vel indulgent privatis affectibus.

L. Quid tandem consilii reperit?

U. Hominem coniugatum et liberis divitem scholae praefecit. Provisionem delegavit aliquot e civibus laicis, quorum probitatem habere sibi videbatur exploratam, ut ab his in haeredes proximos derivaretur.

L. Num ea providentia securum reddidit?

U. Minime. Sed hic aiebat sibi videri minimum esse periculi, ut tum habebant res humanae. Unde nunquam illorum iudicio potui subscribere, qui vitiis hominum offensi protinus tollendum censent quod institutum est, veluti monasteria quidam censent abolenda, quod in quibusdam collapsa sit vera religio; praesulum et Canonicorum ordinem postulant abrogari, quod nonnulli secus quam decet vivant. Idem decernunt de ludis et paedagogiis, quin displicet quorundam institutio, quasi statim quod in horum locum fuerit substitutum, aut cariturum sit omni crimine aut in vitium non facile possit degenerare. Quanto satius est id, quod recte fuit institutum, sarcire, ad quaedam interim conniventes; id quod eo facilius erit, si reputemus rerum humanarum conditionem, in quibus, ut sint prosperrimae, nihil est ab omni parte beatum, semper erit quod desideres, quod sarcias, quod instaures.

L. Est igitur aliquid perspicere fontes unde scatet malum, deinde qua ratione liceat mederi.

U. Ne recedamus ab instituto, huius mali praecipua pars mihi videtur oriri ex publicis scholis, quas ambitioso vocabulo, ut dixi, nunc appellant Universitates, quasi nihil absit bonae disciplinae; tum ex monasteriis, praesertim iis in quibus instituuntur ad doctrinam Euangelicam, quod genus sunt Dominicanorum et Franciscanorum et Augustinensium. In his enim adolescentes vix trimestri studio grammaticae dato, protinus rapiuntur ad sophisticen, dialecticen, suppositiones, ampliationes, restrictiones, expositiones, resolutiones, ad gryphos et quaestionum labyrinthos, hint recta in adyta Theologiae. Tales, ubi ventum est ad eos autores, qui utriusque linguae facundia praecelluerunt, Deum immortalem! ut caecutiunt, ut delirant, ut sibi videntur in alio prorsus esse mundo! Quoniam autem semel sumpto Leonis exuuio pudet inscitiam fateri, simul autem et pudet et piget neglecta discere, bellum indicunt rectioribus studiis, et horum professores odio plusquam Vatiniano persequuntur.

L. Istiusmodi multos nimium cognitos haben.

U. Parentibus imperitis instillant in aurem, ne sinant liberos suos frivolis studiis aetatem perdere, persuadentes in his et bonis moribus et Christianae fidei subesse naufragia.

L. Nihil fingis.

U. Iam in collegiis sine paedagogiis quibusdam magna in hac re Cessatio est.

L. Qui sic?

U. Si non reciperent nisi iam grammaticae rei peritos, nec aliud profiterentur quam philosophiae disciplinas, et eruditiores nobis darent et ipsi minus haberent negocii.

L. Verum, sed et compendii minus.

U. Rem acu tetigisti. Nunc, quo quaestus sit uberior, quamlibet elementarios ac propemodum ἀναλφαβήτους recipiunt. Tolerari poterat hoc si, digestis ordinibus et classibus, in singulas artifices idoneos praeficerent; tum huic disciplinas, cui veluti fundamento nituntur omnes, iustam curam iustumque tempus darent. Nunc sophisticis argutationibus plus aequo datur, et haec disciplina, qua non alia magis necessaria, velut obiter et in transcursu gustatur verius quam discitur, mosque pueri rapiuntur ad titulos honoratiores, unde magistris plusculum accedit lucri.

L. Ita nimirum fit ut, qui plus aequo properant in initio, serius perueniant quo volunt.

U. Nec huic professioni suus habetur honos, quemadmodum caeteris. Aliis enim honoris causa titulus additur a baculo, aliis a licentia; alii salutantur magistri artium, doctores medicinae, doctores iuris Caesarei, doctores iuris Pontificii, doctores utriusque; traduntur insignia, praerogativae, dignitas. At grammaticus nihil aliud est quam grammaticus, quemadmodum calcearius nihil aliud est quam calcearius.

L. Quos tu credis a baculo cognomen habere, equidem accepi a bacca lauri dictos.

U. Si res haec tibi curae est, dicam duod ex quodam hierophanta seu mystagogo talium rerum didici.

L. Percupio.

U. Is attulit triplicem huius cognominis etymologiam, mea sententia non absurdam. A baculo, inquiebat, dicuntur bacularii, vel quod adhuc in pistrino laborantes baculis impellantur iumentorum ritu, vel quod nondum in disciplinis absolute opus habeant rectore baculo.

L. Probabile narras.

U. Scis autem lauro baccas esse nigras et amaras; porro quoniam id temporis etiamnum arrodentes amarum sapientiae corticem nondum ad nucleum dulcissimum penetrarunt, baccalaureos appellare placuit.

L. Istuc etiam probabilius.

U. Verum mystagogus ille tertiae sententiae palmam tribuebat.

L. Quam tertiam adferebat?

U. Arbitrabatur dictionem compositam a vacca et laro, vaccalarios.

L. Bella mixtura vaccae cum avi!

U. Imo probabis, si cognoris rem omnem. Scis aliquot nationes pro b sonare v consonantem, et contra.

L. Novi.

U. Et vacca lac porrigit.

L. Aiunt.

U. Et larus avis est avidissima.

L. Istuc me docuerunt Erasmi proverbia.

U. Iam de amabili illo sapientiae principe dictum est: Mel et lac sub lingua eius; unde quos vehemens quidam ardor huius lactis agit rapitque, vaccalarii dicuntur.

L. Quin igitur capralarii dicuntur potius, quum lac caprinum a medicis praeferatur bubulo?

U. Quia plus lactis reddit una vacca quam caprae tres, praesertim apud Phrysios.

L. Pulchre quidem hoc expedisti. Sed unde licentiae vocabulum?

U. Et hoc me docuit ille mystagogus. Qua quidem in re vulgus errat periculose, credens illis iam licere quod libet, velut ab omni honesta functione dimissis, eoque nonnulli tum se dedunt ocio, quum maxime sint suscipiendi labores.

L. Idem error et me, fateor, hactenus habuit.

U. Atqui secus habet. Haec licentia non ducitur a licet verbo impersonali, sed a licere, quod est ex eorum numero quae Graeci vocant αὐτοπαθητικα, quod genus est vapulo, unde deductum licitari.

L. Quis hoc divinasset?

U. Tum enim plurimi fiunt, et velut a licitantibus accersuntur, alius ad aulam, alius ad curam pastoralem, alius ad Abbatiam, alius ad opimam praebendam: in summa, alius alio. Longum est enim omnia commemorare praemia.

L. Scite tu quidem hactenus. Sed unde magistri nostri?

U. Honoris causa Graece dicuntur Theologi, Hebraice Rabini, quod Latine sonat magistri nostri.

L. Intelligo. Talibus igitur cognomentis honorandum censes et grammaticum?

U. Quidni? tales quales fuerunt Donatus et Servius, dicantur doctores grammatices, quum proclivius sit vel in triplici iure doctores nomen quam semel boni grammatice titulum promeruisse.

L. Da Servius, dabimus honores.

U. Imo tu da honores, ego dabo Servius. Honos enim non solum alit verumetiam gignit artes. Adderem dictator et locum honoratum in consessu et insignia reliquaque debita viris praeclaris ornamenta.

L. An tibi parum est, si litteratores insigniti litteris incedant ut Samii, quemadmodum aiunt?

U. Adderem et scholis ipsis mundiciem ac dignitatem, quum nunc vix sit hara porcorum sordidior.

L. Puerisne tantum honoris?

U. At hi pueri templa sunt Spiritus sancti; in his plantariis latent senatores, magistratus, doctores, Abbates, Episcopi, summi Pontifices et Caesares. Quo infirmior est aetas, hoc plus addendum est honoris, iusta Pauli doctrinam. Postremo hi paruuli sunt, quorum unius cuiuslibet offensionem Christus voluit atrocissimol supplicio puniri, et asinis male docentibus molam asinariam alligari itaque demergi, non in arenam ripae proximam, unde posset enatare, sed in profundum pelagus. Nunc quod est iniuriarum genus, cui non patimur imbecillam aetatem obnoxiam esse? Nullus fere tam abiectus, tam ineptus, tam insulsus, tam excors, tam indoctus est, quin videatur idoneus formandae puericiae, cuius levior esset calamitas, si tantum aleret eiusmodi beluas, nisi pateretur et tyrannos. Nulli sunt enim plagosiores quam qui nihil habent liberalis disciplinae.

L. Sic et monarchae si ratione careant, qua rempublicam administrent, ad vim ac tyrannidem confugiunt. Operosa res est imperare liberis, et compendiosa philosophia est dicere ‹Sic volo›.

U. Iam illud in paedagogiis pene solenne est, ut aut tenues, quibus non est unde vivant, aut puerum aliquem nudiustertius magistelli nomine donatum, pueris grammaticen docendis praeficiant, tantum in hoc, ut vivat.

L. An non pium existimas destitutis opitulari?

U. At ista quidem humanitas in unum famelicum, in tot pueros magna est inhumanitas. Impia est eleemosyna quae de rapina confertur, et ingratum sacrificium quod ex praedatione datur. Malefica est beneficentia, quae cum multorum iniuria coniuncta est, ut est interdum principum crudelis clementia, quum uni cuipiam condonant facinus plurimorum malo. Sunt innumerae viae, quibus famelicis consuli possit.

L. Nascuntur interdum humillimo loco generosa ingenia, quae rei familiaris angustia submovet a liberalibus disciplinis. An non humanitatis est haec evehere?

U. Maxime, sed cum delectu et citra cuiusquam iniuriam. Nunc fere adsciscuntur ad hoc munus non alia commendatione nisi quin cognatus est aut conterraneus aut compotor aut alioqui potus, aut denique, quod est pietati proximum, quia miserabilis. At interim non miseret tot puerorum.

L. Plerique turpe putant quenquam semper in grammatices professione manere.

U. Quinam id turpius quam pictorem nihil aliud profiteri quam pictorem? Quanquam fieri non potest, ut grammatices nihil sit quam grammatices, etiamsi in caeteris disciplinis non perinde excellat. Nam ut unus in omnibus emineat, nec a superis datum est nec expedit vitae mortalium, utcunque Graeci iactant suum Hippiam. Tum enim cum rebus humanis felicissime agitur, quum distributis varie dotibus amicitia, iuxta proverbium, fecit omnia communia. Quid enim stultius quam dicere manui, Nihil aliud es quam manus; aut ventri, Nihil aliud es quam venter; aut tibiae, Nihil aliud es quam tibia; aut naso, Nihil aliud es quam nasus? Et pulchrum est probri causa dicere grammatice, Nihil aliud es quam grammatices? Est aliquid et ventre contemptius, per quod eiiciuntur crassiora corporis excrementa. Contemnat hoc qui volet, et videat quam floreant caetera membra.

L. Ista sunt evidentiora, quam ut possim refellere. Sed ut ad profitendi rationem sese noster recipiat sermo, non probas scholas publicas?

U. Imo cum Fabio probo maxime, modo vitentur ea quae vir ille non minus integer quam eruditus vitanda commonstrat. Nec enim istos probo, qui obscuri ipsi in obscurum angulum contrahunt pueros, ac docent impune quod libet.

L. Laudantur in hoc genere quidem, qui non ita pridem exorti medium genus inter monachos et laicos domi suae docendis pueris quaestum oberem facere dicuntur, quanquam hoc aucupium et a monachis quibusdam affectari coepit.

U. Sua cuique sententia est; mihi displicent in hisce rebus latebrae, lucem amo. Tum id genus doctores fere sunt αὐτοδιδακτοί, nunnunquam indocte docti, nec sei iuris, et illiberaliter educati; ad haec alieniores a moribus sensuque communi. Quibus rebus fit, ut apud hos nativus ille vigor et alacritas ingeniorum frangatur ac deiiciatur ad habitum quendam Pharisaicum, qui liberalem et ingenuam indolem corrumpit, servile quiddam et illiberale inserens teneris animis. Quin et illud non raro videmus, eos qui ex talibus nidis emergunt, evadere caeteris insolentiores, minus synceros, magis fucatos minusque liberales.

L. Quid utilius quam ut prima statim aetas formetur ad pietatis disciplinam?

U. Recte, si pietas in rasuris, cingulis, palliis, piscibus et fabis, morumque tristitia sita est. At vera pietate nihil est hilarius. Iam ut hodie talis sit monachismus qualis olim fuit, non omnes huc aluntur, nec expedit imbecillem velutique lactentem adhuc indolem immodica tristicia corrumpere, quae gignit servile quiddam et nativam ingenuitatem vitiat. Paulus non temere monet parentes, ne liberos suos amarulentia contristent. At istorum morosis moribus scio quaedam ingenia felicissime nata fuisse perdita. Nam his potissimum imminent deiiciendis, quum ut in equis, ita in pueris saepe felicissime sint ingenia, quae gravatim ferunt imperia. Itaque refingunt in asinos, quoniam equis imperare nequeunt. Adde his et gravius malum. Si quem puerum viderint indole Candida, aut etiam re lauta, hunc studiosius frangunt ac deiiciunt, veluti generosum pullum ad suae vitae institutum praedomantes, nec patiuntur abire, sed blandiciis, minis, terriculamentis, obtestationibus, horrendis narrationibus instant, urgent, obtundunt, donec vel ad se pertrahant vel, si id nequeant, in alium protrudant gregem. Quid autem facilius quam simplicem aetatem ac rerum imperitam vel fallere vel terrere?

L. An istud faciunt?

U. Non refero somnium, meum ipsius periculum narro.

L. Quod, obsecro? Num quando in discrimen venisti, ne fieres vir bonus?

U. Educabar apud hos Deventurii, nondum egressus annum decimumquintum. Eius sodalitii praefectus omnia moliri coepit, ut me ipsorum instituto addicerem; et eram alioqui puer ad pietatem propensus. Ibi pro mea puerili sapientia excusabam aetatem, sed praecipue voluntatem parentum, quorum iram serio metuebam, si quid illis insciis tentassem. Hic ille vir egregius, ubi se videt nihil eloquentia proficere, admovet exorcismum.

L. Quid fiet, obsecro?

U. Admovet imaginem crucifixi, ac mihi iam flenti vultu entheo: Agnoscisne, inquit, hunc pro te passum? Agnosco, inquam. Per hunc, inquit, te obtestor, ne committas, ut frustra pro te sit mortuus, sed obtemperans meis consiliis consulas animae tuae, nisi velis in aeternum perire cum mundo.

L. Non deiecit puerum tanto ariete?

U. Plane deiecisset, ni me parentum terror alio retraxisset.

L. Ista quidem vis est.

U. Quod mihi accidit, refero; alii narrent quid ipsis acciderit. Nec dubito quin innumeri sint, qui similia pericula de se narrare queant. Accedit ad haec, quod huiusmodi fere nihil habent commercii cum ethnicis autoribus. Caeterum quanquam non censeo Martialem, Catullum, Tibullum, aut si qui sunt horum similes, praelegendos aetati lubricae, tamen ad antiquitatis et venustae dictionis cognitionem expedit praeceptorem in omni veterum genere diligenter fuisse versatum. Sacratior quidem est liber Psalmorum quam Odarum Oratii, sed ex his quam ex illis rectius discitur sermo Latinus.

L. Verum hoc hominum genus unde velles parare victum?

U. Si nihil aliud, unde regius ille Paulus sibi parabat: consuebat coria. Quanquam aliud est unum alere, aliud ditare multos.

L. Prohibet sacerdotii dignitas.

U. Sacerdotes sunt qui populo Christi ministrant Euangelium. Quid si omnes fiant sacerdotes? Num omnes vivent in ocio?

L. At sunt viri boni.

U. At non meliores Paulo. Verum agnoscamus dignitatem; num ocium adfert dignitatem? Scurrarum igitur et ludionum mira dignitas est. Ocium laudem habet in Episcopis et clericis, quanquam id nihil minus est quam ocium, quum assidue vacent ediscendis edisserendisque scripturis, cognoscendis causis, componendis litibus, increpandis improbis, consolandis afflictis. Nullum est honestum ocium, tantum in negocii genere discrimen est. An tibi iusta videtur ab operis manuariis excusatio, quod hypodiaconus sis aut diaconus, quum nullam operam praestes ecclesiae, nec huc te pares ut praestare queas? Olim certe proprium erat monachorum operari manibus. Quod si causantur sordidum opificium: si non sordidarunt Paulum coria, non est quod illi metuant sordidum opificium.

L. Quod narras, idem frequenter audivi a viris insigniter cordatis. Sed isti vacant precationibus.

U. Vacent; labor non multum officit precationi.

L. Illos certe probas, qui constitutis sodalitiis alunt in studia tenues, quibus alioqui cum remo, stiva et rastro res erat futura.

U. His rebus quidam fortasse magis congruebant. Verum agedum, piae mentis arbitror sublevandis pauperibus indulgere; ad litteras accersi nolim, nisi vigilanti cum delectu.

L. Quur ita?

U. Fateor ex subulco nonnunquam nasci regno dignum ingenium, sed ut paria sint ingenia, plurimum habet momenti liberalis educatio, nec parvi refert inter quos verseris a puero. Ad liberales autem disciplinas prisci non admittebant nisi bonis prognatos; hic periculum est, ne venter illectet ad studia litterarum, quos natura genuit aliis rebus. Iam si quorum indoles meretur ad hoc honoris vocari, simul accedere debet liberalis educatio, sic ut frugalitas adsit, non absit mundicies. Nec oportet benignitatem esse sordidam: alioqui hoc non est alere sed torquere. Se de suis quisque liberis statuet quod videbitur; tuum qua ratione vis institui?

L. Primum discet expedite sonare, deinde prompte legere, mox eleganter pingere. Deinde deligetur morum et ingenii formator, deligentur sodales proba indole. Alibi parcus ero, non hic. Utriusque linguae peritiam exacte perdiscet teneris statim annis. Dialectices non patiar esse rudem; nolim tamen ludicris illis argutiis ad ostentationem repertis torqueri. Rhetoricis aliquanto quidem diligentius, sed tamen citra superstitionem exercebitur, scribendi dicendique potius usu quam anxia praeceptorum obseruatione. Sed prius geographiam perdiscet accurate; arithmeticen, musicam et astrologiam degustasse sat erit. Medicinae tantum addetur, quantum tuendae valetudini sat erit. Nonnullus et physices praebebitur gustus, non tantum eius quae de principiis, de prima materia, de infinito ambitiose disputat, sed quae rerum naturas demonstrat. Quae res agitur in libris de Anima, de Meteoris, de Animalibus, de Plantis.

U. Nihilne de moribus?

L. Hoc aphorismis instillabitur, praesertim ad pietatem Christianam et officia vitae communis pertinentibus.

U. Tot disciplinis oneras aetatem teneram?

L. Faxo ut haec omnia ludens discat, priusquam attingat annum decimumoctavum.

U. Fortasse per artem notoriam.

L. Nequaquam.

U. Qui potest alioqui?

L. Nihil est necesse, quemadmodum vere dictum est, ut puer omnes disciplinas exacte discat. Quasdam gustasse sat est. Id magno fructu paruoque negocio fiet, si ex singulis praecipua quaedam redigantur in compendium. Neque quicquam facilius discitur quam quod optimum est.

U. Pulchre narras. Sed unde compendiorum artifex?

L. Iam hoc ago, nec ab uno petam omnia, sed in quo quisque praecellit, in eo deposcam illius operam. Ita meus catulus non ludet operam et impensam in frivolis aut dediscendis, in quibus hodie – Deum immortalem! – quanta pars aetatis perit! Ubi iactis huiusmodi fundamentis peruenerit ad annum decimumseptimum aut octavum, ipse sibi deliget studiorum ac vitae genus, ad quod se senserit natura magis compositum. Vix enim feliciter cedit, ad quod quis reluctante genio protruditur.

U. Utinam istam rationem amplectantur publicae scholae! Nihil esset iuventute felicius.

L. Arbitror tibi frequenter ex maioribus auditum, fuisse tempus quo pueri multis annis discruciabantur modis significandi et quaestiunculis ex qua vi et aliis indoctissimis naeniis, magnaque ambitione dictabatur, ediscebatur, exponebatur Ebrardus et Florista. Quod supererat temporis, ridiculis versiculis transigebatur, Ioannis Garlandini Graecolatina disticha praelegebantur a sudantibus, Catholicon in omnibus templis habebatur.

U. Infelix profecto seculum.

L. An tu credidisses unquam fore, ut apud Britannos aut Batavos pueri Graece garrirent, Graecis epigrammatiis non infeliciter luderent?

U. Citius credidissem ruiturum coelum.

L. Tanta rerum mutatio mihi spem facit fore ut unaquaeque professio, repurgatis his quae magis faciunt ad quaestum et ostentationem quam ad eruditionem, tantum ea compendio doceat, quae digna sint cognitu.

U. Istuc equidem vehementer opto. Nam nunc video quosdam adeo propensos in has politiores litteras, ut fastidiant liberales disciplinas, quasi summa studiorum sit emendate loqui.

L. Vera narras. Verum haec est rerum humanarum conditio: quum ad summum peruenerint, non corriguntur, nisi in diversum detorqueas ac propemodum vitio vitium emendes. Caeterum arbitror hanc pravitatem aliquando in suum statum redituram.

U. Nihil existimo desperandum, posteaquam scenam rerum usque adeo mutatam video. Tantum vereor, ne nobis quidem sero contingant ista. Verum hic sermo nobis propemodum extra causam seritur, optime Leo.

L. Qui sic?

U. Quoniam nobis haec, ut dicebam, praepropera cura est. Nos enim de publico iuventutis formatore loquimur; tuus infantulus adhuc inter matris ac nutricum sinus repit.

L. Verum, sed ab his initiis prima facundiae rudimenta rhetores auspicantur. Nam Quintilianus, ut Gracchorum admirandam eloquentiam nonnulla ex parte acceptam refert Corneliae, foeminae supra sexus modum eloquenti, ita Lelii et Q. Hortensii filiam scribit in dicendo paternam elegantiam retulisse.

U. Haec illis temporibus recte praecipiebantur, quum Latine Graeceque loquerentur etiam infimae plebis opifices aeque atque docti, nec sermonis genere differebant, sed sermonis elegantia. Nunc a parentibus ac nutricibus quid discere possunt infantes, nisi vulgatam suae gentis linguam, puta Gallicam, Hispanicam, Germanicam, Britannicam aut Sarmaticam?

L. Recte mones. Utinam universum mortalium genus duabus duntaxat linguis uteretur!

U. Quibus?

L. Graeca et Latina.

U. Quid de lingua Hebraica?

L. Eam, quoniam nec admodum late patet et, ut apparet, nec ab ipsis Hebraeis satis tenetur, ludaeis ac Theologis relinquerem; simulque vereor ne quid Iudaismi cum litteris imbibat puer.

U. Eadem opera verere,; ne quid paganismi combibat ex Homero, Demosthene, Vergilio et Cicerone.

L. Et hoc pro viribus curabitur. Verum unde, quaeso, nobis tot linguarum myriades?

U. Non novum hoc malum est, o praeclare; nam olim a diluuio, quod Noe temporibus accidit, prisci mortales, ne simili calamitate dissiparentur, coctilibus lateribus et bitumine vice calcis adhibito civitatem extruere adorti sunt, et in huius medio turrim immensae molis, quae pertingeret usque ad coelum.

L. Unde tanta bituminis vis?

U. Non coquebatur es animantium pellibus cornibusue, ne quid erres, sed in ea regione latus immensi scatent bitumine. Iam structura penetrarat nubes. Erat autem hominum immensa vis, neque quisquam omnium vacabat operis portione. Illic prorsus evenit, quod habet Graecorum proverbium: ἄμας ἀπήτουν, οἱ δ᾽ ἀπηρνοῦντο σκάφας.

L. Quinam?

U. Aliquis e longinquo petebat obsonium, alter adferebat lateres. Rursus alius inclamabat sitiens ‹Adferte potum›, alter deferebat bitumen; priusquam ille recurreret, hic fame sitive perierat. Rursus alius postulabat ignem, deferebatur aqua; hic petebat trullam, ille ferebat cucurbitam. Tandem fatigati taedio structuram omiserunt, dumque se sibi mutuo ludibrio esse crederent, alii alio demigrarunt, ut quosque iungebat lingua communis.

L. Isti narrationi concinit Oedipodis, opinor, aenigma de animante quod primum quadrupes est, deinde bipes, tandem tripes, quodque vocibus omnium animantium sonet perque omnia volitet.

U. Eandem ob causam Homerus homines μέροπας appellat, ob vocis varietatem.

L. De linguarum igitur, ut video, diversitate nulla spes est.

U. Ne expedit quidem vulgo committere, quod syncerum ac perpetuum esse velis. Olim bona pars Europae et Africae cum Asia minore Latine Graeceque loquebatur. Quot barbaricas linguas nobis vulgus ex una Latina reddidit! Quot discriminibus sectus est Italiae sermo, quot Gallige, quot Hispaniae! Praestat igitur has linguas, quibus maxima ex parte commissae sunt disciplinae, tantum ab eruditis seruari, quarum integritas non a populo, pessimo rerum bonarum custode, sed e libris eloquentum scriptorum petatur. Verum illud explica: quur ea quoque sollicitudo tenet animum tuum, ut leunculus tuus prompte legat, nec inscite scribat?

L. Quoniam id video Fabio quoque cum primis fuisse curae, et simul utrumque disci potest. Nam utraque res alteri auxilio est. Scripturam enim ineptam eadem sequuntur incommoda, quae malam pronuntiationem. Vel Ciceronis orationem scribe litteris Gotticis, soloecam dices ac barbaram. Fit igitur, ut aut gratiam amittat quod scriptum est, aut omnino reiiciatur, aut lectorem defatiget taedio. Consequitur autem, ut nec doceas non intelligentem, nec delectes aegre legentem, nec persuadeas enecto molestia. Et scis quam sint morosa quorundam ingenia, praesertim si scribas occupatis, aut de re per se parum amoena lectori. Quis enim diu possit auscultare balbutientem, cuius sermonem aegre percipias? Contra vix credi queat, quantopere commendet rem elegans, dilucida distinctaque scriptur, Latinis elementis Latina verba repraesentantibus. Olim in scholis pleraque dictabantur excipienda discipulis; ita fiebat ut celeriter scriberent pueri sed incommode, notulis et abbreviaturis compendium aucupantes. Nunc typographorum ars facit, ut eruditi quidam ne scribant quidem omnino. Nam si quid suarum lucubrationum litteris mandare visum est, tam belle pingunt ut ipsi nonnunquam non possint legere quod scriptum est, et ab amanuensi flagitent ut legat, agnoscatque quod ipsi non agnoscunt. Quin et in epistolis, principum exemplo, complures utuntur amanuensium opera. Sed quid illi facient in epistolis arcanis, quales frequenter incidunt etiam regibus? ut omittam quod interdum ad autoritatem, interdum ad gratiam facit agnita manus. Nonnihil habebat momenti, quod Paulus apostolus Galatis epistolam totam αὐτόγραφον misit. Quis non revereatur, si rex sua manu descriptam mittat epistolam? Quomodo autem exosculamur, quoties ab amicis aut eruditis viris litteras accipimus ipsorum articulis depictas! Tum demum ipsos coram audire, coram intueri videmur. Quid multis? Epistola digitis alienis scripta vix epistolae nomen promeretur. Multa de suo addunt amanuenses. Et si dictes ad verbum, tamen abest illud secretum, et quaedam aliter pronuntias, nonnulla supprimis, ne conscium habeas quem nolis. Non est igitur hoc liberum cum amico colloquium, ne quid interim loquar de fide scripti. Subscriptionem effingere facillimum est, totam epistolam perdifficile est: habet enim singulorum ut vox, ita manus quoque quiddam suum ac peculiare.

U. Quod dicis, ut mirum, ita verissimum esse fateor.

L. An parum interesse censes, utrum ore suo quin referat tibi mentem suam, an per internuncium demandet?

U. Plurimum refert, meo quidem animo.

L. Mandatarius ille fieri potest ut mentiatur, ut quaedam praetermittat, ut aliter referat quam accepit; postremo, ut optima fide referat omnia, oculorum, frontis, vultus et vocis energiam non potest exprimere.

U. Persuasisti plurimum ad rem facere, si puer statim discat quam optime scribere, non solum ob causas quas tu quidem gravissimas commemorasti, verumetiam ob id quod facilius ac libentius scribit, qui scite didicit scribere. Habet enim elegans scriptura non aliter quam insignis pictura suam oblectationem, quae tum scribentem in opere, tum legentem in studio remoratur. Verissimum est autem hic et illud quod dicitur, recte scribendo fieri ut celeriter scribamus, non multum scribendo ut bene.

L. Superest igitur ut inquiramus, qua ratione fieri possit, ut puer et bene et celeriter discat scribere.

U. Eadem cura me quoque iampridem torquet. Nam optarim ex tot ursinis catulis unum atque alterum sic educari, ut ex homine prognati videri possint.

L. Ergo communica, si quid habes.

U. Ex me quidem nihil haben; caeterum quod ex aliis accepi, si voles, qualecunque est, proferam in medium; sed hac lege, ne tu caeles vicissim, si quid habes rectius.

L. Polliceor.

U. Nuper interfui conuivio grammaticorum; opinor fuisse plures duodecim; diceres non modo iustum sed et frequentem senatum. Ibi de rebus huiusmodi ferebantur suffragia.

L. Conueniebat inter illos?

U. Adeo, ut rem pulchre gestam arbitrarer, si ἀναιμωτί dimissum fuisset consilium. Nunquam vidi calidiorem de re frigida concertationem. Longa rixa fuit, quot essent orationis partes, aliis octo in quindecim proferentibus, aliis ad pentadem, aliis ad dyadem contrahentibus. In praeliis quamlibet acribus nox ingruens solet conflictum dirimere; hi medio conticinio fortissime vociferabantur ad ipsum usque gallicinium. Nec satis omnium meminit si iubes, referam quantum haesit memoriae.

L. Mihi quidem pergratum feceris.

U. Aggrediar, et quidem praepostere. Nam sonare primum est, proximum legere, tertium scribere, de quo primo dicam loco.

L. Hic quidem nihil refert.

U. In primis aiebant curandum, ut puero statim exemplum quam absolutissimum proponatur, quod effingat. Nec quicquam vetat, quominus idem sit imitatu facillimum. Nam vulgus scribarum flexibus, connexionibus, appendicibus similibusque frivolis ductibus, quibus velut animi gratia lasciviunt, multum difficultatis addunt scripturae, fructus omnino nihil. An non vides, quanto Gothorum manus olim fuerit operosior Romana, et hodie Gallorum ac Germanorum quam Italorum?

L. Atqui Graecis successit ista litterarum connexio, in minusculis duntaxat.

U. Quid enim istis non succedit? quanquam et hanc affectatam esse nolim; multo minus feram scripturam crebris notulis decurtatam.

L. Ne Latini quidem prisci notulis huiusmodi caruerunt, qua de re Probus grammaticus etiam librum reliquit.

U. Fateor, sed in paucis dictionibus, numerorum, ponderum, mensurarum et aliorum quae solent identidem in sermone recurrere. Quanquam hoc quoque compendium multum inuexit dispendii studiis. Nam in huiusmodi notulis, ut est proclivis notariorum lapsus, ita restitutio perdifficilis; quod idem usu venit in Mathematicis, qui formis elementorum signant suas ἀποδείξεις.

L. Perge.

U. Primum igitur erit singulas elementorum figuras effingere, minusculas simul et maiusculas.

L. Quidam in elementis affectant obsoletam antiquitatem, velut e duodecim tabulis petitam, aut si quid his antiquius.

U. Isti non minus absurde faciunt quam faciunt ii, qui verbis iam olim desitis delectantur, perinde quasi cum priscis Aboriginibus aut Euandri matre loquantur.

L. Etenim si rem ab Assyriis ac Phoenicibus Cadmoque repetas, nec formas nec sonos eosdem comperies. Sunt et qui suum quoddam scripturae genus affectant, ita scribentes Latina, ut parum exercitato Graeca videri possint.

U. Ridendos mihi narras, non imitandos, nisi forte placent Apuleii et Sidonii aut, ut recentiores attingam, Baptistae Pii; qui, quum suppetant probata, splendida accommodaque vocabula, tamen confictis impudenter novis malunt suo more loqui, perinde quasi nihil possit esse praeclarum quod sit usitatum.

L. At quod tandem formularum genus maxime probas?

U. Maiuscularum absolutissimum exemplum est in nomismatis Romanorum, quae temporibus Augusti et aliquot post hunc seculis excusa sunt, praesertim apud Italos. Nam in provinciis artificum imperitia non perinde respondent. Minusculas undelibet suppeditat Italia, nisi quod ex omnibus eligendae, quae et simplicissimae sunt, nec ita multum recedunt a maiusculis. Tantundem de Graecis praeceptum esto.

L. Quibus in rebus potissimum situs est litterarum decor?

U. In quatuor: in figura, contextu, serie et proportione.

L. Figuram ostendisse satis est?

U. Non est. Proderit et partium ductum ostendere et, quomodo parti pars adaptetur, indicare.

L. Dic, oro te, clarius quod mones.

U. Perlongum sit, Leo, de singulis disserere; dabo specimen, unde caetera coniicias.

L. Expecto.

U. Alpha maiusculum Graecis ac Latinis simili figura signatur. Huius sinistra linea paulo subtilior calamo transuerso ducenda a summo ad imum; dextra crassior plano, quemadmodum et transuersa, quae videtur addita, ne nullum sit discrimen inter alpha et lambda Graecum. Haec admonitus puer facilius imitabitur, quam si tantum ostendas figuram.

L. Sane recte.

U. Alpha minusculum varie pingitur, sed commodissime si primum pingas o oblongum, dorso superne veluti gibbo nonnihil prominente ad dextram, deinde ab illius summo, in gyrum commode flexo calamo, mollem addas semicirculum interne nonnihil inflexum: o, α. Item b minutulum si velis pingere, ducenda est ex alto recta linea; id primum est. Huic annectendus semicirculus, hoc est, inuersum כ, quod si inferne hier, fiet h aspirationis nota. Eidem columnae si addideris lineam infractam, erit k. Rursus eadem si inferne prominent extra versum, et addideris ad dextram inuersum כ, fiet p; si ad laevam rectum c, erit q. Si nihil annectas lineae sursum prominente, erit l, nisi quod interne paululum inflectitur, quo differat ab I maiusculo.

L. Sat est; habeo specimen, reliqua per me coniecto.

U. Superest formularum varietas, quae maior est in Graecis minutioribus; deinde notulae decurtatarum dictionum, quae res magis pertinet ad prompte legendum quam ad recte scribendum. Sed primis initiis magis congruunt simpliciora. Huic exercitationi succedit contextus; refert enim quam litteram cui iungas. Quaedam enim se non sustinent contingere, quaedam gaudent contactu, quaedam sibimet implicantur, veluti p et o refugiunt contactum, f g t et fortassis aliae nonuullae quibusdam annecti gaudent ut grande facinus, flagitium, traxit; nec tamen hae miscentur quibuslibet. Graeci in pingendis minusculis feliciter lasciviunt, litteras aliquot inuicem complicantes. Idem et in maioribus tentatum, sed apud Graecos non temere nisi in notis numerorum, veluti quum signantes quinquaginta, delta minusculum includunt py: |Δ|. Apud Latinos tentatum a multis non successit. Profuerit igitur novo scribae, si has formarum varietates non solum pictas, sed et pingi conspiciat.

L. Super his, utcunque minuta sunt, admoneri gaudeo.

U. Post haec de serie disputabant, ut intra rectas lineas decurrant versus, ne scriptura sit similis Sibyllae foliis et, iusta Plautinum iocum, littera litteram scandat. Nihil hac inaequalitate deformius.

L. Ad istum sane modum scribit uxor mea.

U. Iam bona pars artis est in proportione. Ea sita est partim in partibus figurarum, partim in prominentiis, partim in interuallis.

L. Ista non satis assequor.

U. Nihil aliud accipies quam specimen rei. A maiusculum constat tribus lineis; itaque ad symmetriam pertinet, ut transuersa aequali spacio distet et a summo et ab imo. Rursus indicandum quanto spacio distet imum sinistrae lineae ab imo dextrae. Finge triangulum aequis lateribus: si detrahas imam lineam, eamque certa portione decurtatam transferas in medium, habebis Alpha.

L. Intelligo.

U. Item in B erectae lineae ceu collumnae duo veluti ventres annectuntur, sed inaequali tumore, cui si desit sua symmetria, offendit figura.

L. Sic est profecto.

U. Eadem est ratio in partibus quae prominent, aliae sursum aliae deorsum, videlicet ut l sursum eminens et p deorsum tantum habeant longitudinis extra versus spacium quantum intra. c, verbi causa, implet rectum spacium; huic annexa linea, ut fiat q, duplicet illud, aut certe niimo superet. Hic enim non artem tradimus, sed exemplum adducimus.

L. Mihi quidem satis est.

U. Porro interuallum bifariam consideratur. Alterum est quod dirimit versum a versu, alterum quod litteram a litteras adde, si velis, tertium, quod dictionem a dictione, quod comma a commate, colon a colo, periodum a periodo, simul asscriptis notulis quibus distinguuntur. Ut autem obseruata symmetriae ratio non hic tantum plurimum confert ad decorem, ita recta distinctio credi vix potest quantum adferat lucis ad intelligendam sententiam, ut non inscite dixerit eruditus quidam aptam distinctionem commentarii genus esse. Expedit igitur et huic rei statim assuescere puerum; ita consuetudo vertetur in naturam, ut vel aliud cogitans seruet tamen in scribendo notulas huiusmodi non aliter quam litteras ipsas.

L. Audio priscos illos nullis interuallis diremisse dictiones, sed perpetuo contextu produxisse versus.

U. Fateor; at nec apices olim adhibebant Hebraei, ne Graeci quidem, arbitror, sua puncta. Nos tamen non usque adeo morosi sumus, ut si quid bonae rei repertum sit a recentioribus, gravemur accipere. Haec diligentia etiam illud adduxit commoditatis, quod scripturam apicibus, notulis interuallisque distinctam minus in proclivi sit depravare.

L. Apparet tamen veteres apicibus usos.

U. Istud qui coniectas?

L. Quia narrant Cadmum litteras a Phoenicibus primum inuexisse. Eam rem fabula notatam, quae fingit ilium serpentis extincti dentes in terram seminasse; ex hac semente subito exilisse duas galeis et hastis armatas acies, quae se mutuis vulneribus confecerint. Atqui demiror quid haec fabula faciat ad litteras.

U. Dicam, nisi molestum est.

L. Imo percupio, si grave non est.

U. Inspexistine unquam os serpentis?

L. Ne cupio quidem.

U. Mortui, inquam?

L. Ne mortui quidem.

U. Quis unquam audivit Leonem timidiorem? Si tamen inspicias, numeresque supernos et infernos dentes, tot reperies quot litteras primum attulit Cadmus.

L. Quot?

U. Sedecim, ni fallor. Otiosae sunt autem sic ut natae sunt ordine positae, dissipantur, seminantur, atque ita demum plures numero varieque digestae vivunt, agunt, pugnant. Id si non credis, considera qua strage se vicissim conficiunt hodie, qui litteras profitentur.

L. Veriora veris narras.

U. Quid est autem scriptura nisi mutus sermo, perinde quasi nutibus inter se colloquantur elingues?

L. Nihil aliud.

U. Et sermonem a serendo dictum aiunt grammaticorum filii. Habes Cadmeae sementis allegoriam. Nunc excutiam scrupulum qui, uti coniector, urit te. Tonorum ac spirituum notulas imaginaris esse lanceas et galeas exercitus.

L. Recte divinas.

U. Imo partes elementorum sursum eminentes talium rerum speciem praebent et, si diligentius contemplere, videbis illis non solum lancearios ac levis armaturae milites verumetiam cataphractos, clypeis ensibus ac balistis instructos. Verum harum rerum imagines melius exhibent Hebraeorum elementa, a quibus profectas fuisse litteras nostras una cum ipsis figuris non absurde quibusdam videtur.

L. Istam fabulam, mihi crede, non narrasti surdo. Caeterum illud adiungas velim, quibus modis puerum oporteat istis assuescere noscitandis.

U. De agnoscendis elementorum figuris mos dicetur. Agimus enim, ut dictum est, ordine praepostero. Ad exprimendum pictura singulas primum est exemplar, deinde commonstratus ipse linearum ductus, praeterea manus docentis imposita manui pueri camque regens ac moderans. Indicavit aliud adminiculum Fabius, ut eburneae tabulae primum litterae simplices, mox syllabae ac dictiones, deinde versus aliquot quam scitissime insculpantur; per eos sulcos puer consuescet stilum ducere, donec iuxta philosophos actio frequenter iterata gignat habitum. Nam hac arte didicimus et caecos nonnullos prompte scribendi facultatem sibi parasse. Eadem opera fiet, ut nec divariet a recta linea nec unquam peccet ab harmonia proportionis. Olim stilo scribebatur in tabulis ceratis; nunc quoniam calamis aut pennis scribitur, in chartis aut membranis pingitur, alia scribendi ratio est.

L. Et antiquitus foliis, arborum codicibus, aut linteis cerussatis aut alioqui leviter incrustatis inscribebant.

U. Et nunc sunt qui in tabellis puluere oblitis stilo aereo argenteove scribant. Sed praeclarus artifex varias rationes comminiscetur, quibus puerili studio subueniat. Quarum una est, si perfectum exemplar membranae pellucidae supponatur, super quam puer calamum ducat sequens subiectas lineas. Altem est, si scribendi peritus stilo argenteo cupreove vestigia litterarum imprimat chartae, deinde puer per eadem lineamenta ducat calamum aut pennam atramento madentem. Eadem erit utilitas, si succo ligni cuiusdam figuras praescribas leviter purpureas, quas puer tegat atramento. Hic prioris scripturae vestigia coarguent, quantum sit aberratum a praescripto. Iam quidam utuntur tabulis, in quibus fila fidesue glutino affixae linearum vestigia chartis admotis imprimunt. Ea res ad figurarum speciem non ita multum confert; plurimum tamen conducit ad rectitudinem versus et ad harmoniam partium superne inferneve prominentium. Id commodissime fiet, si singuli versus signentur quatuor lineis, aequalibus interuallis inter se distantibus; intra duas medias ducentur ipsa litterarum corpora; quae vero prominent sursum ac deorsum, intra suum modum cohibebunt extremae duae. Eadem arte licebit aequalibus spatiis dirimere versum a versu. Verum ut his adminiculis prodest exerceri puerum, ita non expedit semper his nisi; sed ubi iam profecerit, consuescat absque cortice nare, nec semper linearum ductum desideret.

L. De scribendo videor mihi propemodum satis instructus.

U. Unum illud addam, haec ita tradenda pueris, ut se ludere putent, non studere. Quidam enim haec tanta docent acerbitate, ut pueri prius discant odisse litteras quam nosse. Ad haec iuvabit ad picturam interim nonnihil exerceri puerum; ad eam artem plerique sua sponte feruntur, dum gaudent et exprimere quod agnoscunt et agnoscere quod ab aliis expressum est. Ut autem qui musices periti sunt, rectius pronuntiant etiam non cantantes, ita qui ducendis in omnem formam lineis digitos habet exercitatos, mollius ac felicius pinget litteras. Si quid super his requiras subtilius exactiusque, extat liber Alberti Dureri, Germanice quidem sed eruditissime scriptus, in quo priscos huius artis heroas imitatus, – nominatim Pamphilum natione Macedonem, quum omnium litterarum tum geometrices et arithmetices egregie peritum (nam sine his disciplinis artem absolui posse negabat); ad haec Apellem, qui et ipse ad Perseum discipulum de arte sua conscripsit – multa praeclare tradit de mysteriis graphices, ex mathematicorum petita disciplinis, et in his non pauca de figuris elementorum ac ductibus symmetriaque litterarum.

L. Dureri nomen iam olim novi, inter pingendi artifices primae celebritatis; quidam appellant horum temporum Apellem.

U. Equidem arbitror, si nunc viveret Apelles, ut erat ingenuus et candidus, Alberto nostro cessurum huius palmae gloriam.

L. Qui potest credi?

U. Fateor Apellem fuisse eius artis principem, cui nihil obiici potuit a caeteris artificibus, nisi quod nesciret manum tollere de tabula. Speciosa reprehensio. At Apelles coloribus, licet paucioribus minusque ambitiosis, tamen coloribus adiuvabatur; Durerus, quanquam et alias admirandus, in monochromatis, hoc est nigris lineis, quid non exprimit? umbras, Lumen, splendorem, eminentias, depressiones; ad haec ex situ rei unius non unam speciem sese oculis intuentium offerentem. Obseruat exacte symmetrias et harmonias. Quin ille pingit et quae pingi non possunt, ignem radios tonitrua fulgetra fulgura vel nebulas (ut aiunt) in pariete, sensus affectus omnes, denique totum hominis animum in habitu corporis relucentem, ac pene vocem ipsam. Haec felicissimis lineis iisque nigris sic ponit ob oculos, ut si colorem illinas, iniuriam facias operi. An non hoc mirabilius, absque colorem lenocinio praestare, quod Apelles praestitit colorem praesidio?

L. Non arbitrabar esse tantum eruditionis in arte pingendi, quae nunc vix alit artificem.

U. Non novum hoc est, insignes artifices tenui re esse. At olim inter artes liberales numerabatur graphice, nec hanc discere licuit nisi claris; mos honestis quidem concessa, caeterum vetitum ne servitiis traderetur. Principum est ignominia, non artis, si caret suis praemiis.

L. Sentio quantum ad omnem facultatem parandam habeat momenti, statim optimis praeceptionibus admonitum esse.

U. His coniuncta est legendi cura, cuius celeritas, nisi primis statim annis paretur, non temere contingit homini, quantumuis adnitatur. Vix autem fieri potest, ut lectione delectetur, qui legendo haeret ac laborat. Proinde, ut qui parum expedite scribunt, ad dictandi compendia confugiunt, ita qui difficulter legunt, aut in totum abstinent a libris, aut si quid coguntur scire, lectorem accersunt. Utrobique perit illud secretum, quod praecipue alit ingenium, sine tuas cogitationes mandare litteris pares, sine magnorum virorum cogitationes velis cognoscere. Ut autem puer statim per lusum agnoscere discat litterarum figuras, rem adfero dictu humilem, sed tamen a summis viris traditam: profuerit eas crustulis exprimere, ut divinanti nomen elementi praemium sit ipse cibus. Hoc Flacci consilium est. Fabius aliud indicat huic simile, ut ex ebore fingantur litterarum formae, atque eti his lusus aliquis pueris gratus proponatur, qualis est nucum aut talorum aut si quod aliud genus, quod nisi cognitis ac nominatis elementorum vocabulis peragi non queat. Quam ad rem accommodatissimus latrunculorum ludus, quem hodie scacorum vulgus appellat, sic ut hint Graecae hint Latinae litterae inter se concurrerent, nisi quod operosior est quam ut aetati primae conueniat, adultioribus aptissimus. Idem efficient munuscula, quae puerorum vestibus ornatus gratia affiguntur aut in manum dantur, ut cum voluptate intueantur, contrectent ac nominent. Videmus aetatem illam affici voluptate, si in picturis agnoscant hominis aut animantis alteriusue rei figuram, ac nomen reddant. Simili illecebra poterunt et ad litteras agnoscendas irritari. Mox ad syllabarum connexionem progrediendum, hinc ad dictionum complexum, postremo ad orationis structuram. Ea res fere constat memoria; quam volunt esse certam, eoque negant primae fidendum, sed nunc recto, nunc inuerso, nunc confuso litterarum, syllabarum ac dictionum ordine repetenda subinde eadem et inculcanda, donec certam legendi facultatem et expeditam paratam esse constiterit. Nec ante tempus affectanda celeritas, quo fit ut multum adferat morae lectioni incogitans festinatio, dum auditor dubitat quid legerit, dum auribus non assequitur lingua properantem, dum quaedam intermittuntur, quaedam perperam sonantur; unde, dum vel aliis revocantibus vel ipse tibi diffidens repetis multa, non parum dispendii secum adfert male captatum compendium. Prima cura sit ut attente, ut emendate legamus; caeterum ut idem faciamus expedite, nec cogitantes ac velut aliud agentes, dabit usus. Id quod scite praecepit Fabius: Certa sit, inquit, in primis lectio, deinde coniuncta, et diu lentior, donec exercitatione contingat emendata velocitas.

L. Isra praeceptio non hie tantum valet.

U. Adiiciebant et illud: dum legis, in dextrum flectendos oculos et quodammodo praecurrendum, diducta in duas res animi intentione, ut aliud agatur voce, aliud prospectu, quemadmodum qui fecit iter, non hoc intuetur quod calcat sed quod calcaturus est; sic huic posteriore intuenti priore recitanda sunt.

L. Demiror quur hoc natura inuiderit homini, ut altero oculo prospiceret in dextrum, altero in laevum. Nec video quorsum opus sit duobus, quum fabri et balistarii, si quando maxime intendunt prospectum, alterum occludant oculum.

U. Dicam, si quis te casus altero orbaret oculo, nonne gauderes alterum superesse?

L. Verum si legas Hebraea, in laevum flectendus prospectus.

U. Nimirum, ut in scribendo manus. Verum id minimo negocio docet paucorum dierum usus. Novi qui et pedum digitis expedite sciteque scriberent. Quibusdam ea prospectus celeritas est, ut oculis praevolantibus deprehensa sententia, bene legant etiam perperam scripta. Quaedam enim nisi cognito prius sensu recte sonari non possunt, etiam si bene scripta sint.

L. Credo, sed plures sunt, qui recte scripta legant perperam.

U. Quod dicam, prodigii simile est. Vivit adhuc quidem de procerum aulicorum numero, qui nunquam legit ipsum quod scriptum est, sed loci sententiam aliis reddit verbis. Rogatus a me, num sciret se id facere, fatebatur se frequenter huius rei admonitum. Quaerebam, num sciens ac volens id faceret. Negabat; imo non dissimulavit se sibi hoc nomine displicere. Addebam, quanam occasione venisset in eam consuetudinem; num puer habuisset praeceptorem, qui parandae copiae gratia iussisset illum aliis verbis efferre quod legeret, aut num quid aliud accidisset simile. Negavit. Nam est huiusmodi musices genus apud Britannos, ut multi inter se concinant, quorum nullus eas sonat voces quas habent codicum notulae. LE0: Habet natura suas quaedam arcanas causas, quas frustra scrutantur homines. Et ipse novi puerum annos nasum duodecim, caetera perfectum; hoc tantum habebat prodigiosum, quod omnia verba praepostere loqueretur, quod in nostrate lingua scis esse absurdissimum. Nam Latine loquentibus, duanquam ad decorum compositio plurimum facit, tamen ad sensum fere nihil refert, sive dicas ‹Honora patrem tuum› sine ‹Patrem tuum honora›; nihil autem absurdius, quam si quis nostrate lingua dicas ‹Patrem tuum honora.›

U. Sic est ut dicis. Addunt autem praeceptiunculam mea sententia non aspernandam, quae pariter et ad legendum et ad scribendum pertinet, nonnihil etiam ad mores.

L. Audire gestio.

U. Moris est ut post agnitas formulas et contextas syllabas incipiant scribere nomina, mox et oratiunculas.

L. Sic est.

U. Hoc operae nolunt insumi in vocabulis inanibus ac nihil significantibus aut vulgo notis.

L. Expecto ut melius dicas.

U. Scis bonam eruditionis partem esse, scire rerum vocabula. Hic supra modum cessatur a grammaticis vulgaribus, quorum vitio fit, ut adolescentes post multos annos in grammatice contritos vix norint ullius arboris, piscis, volucris, quadrupedis aut leguminis verum nomen. Ne domi quidem ullam supellectilem Latine nominare possunt, adeo ut quum volunt sibi dari mantile, dicant ‹Da mihi rem›, et aut indice digito est opus aut vulgatae linguae subsidio. Idem usu venit, si producantur in officinam cuiuslibet artificis; tantum generales rerum voces utcunque tenent, species prorsus ignorant.

L. Istud mihi sane usu venit, ac mecum aliis quamplurimis. Arborem, legumen, herbam, equum et canem ostendere possum; at si quis exiget ut ostendam alnum aut fraxinum aut ilicem, silurum scarum aut pectinem, eruum aut milium, scolopendram viverram aut felem, haereo.

U. Sic et in dialecticis pueri nihil audiunt nisi Sortes currit, Plato disputat, Si asinus volat asinus habet pennas, et Sortem currere est possibile.

L. Quid igitur hic consilii?

U. Eadem opera licebit pueris praescribere vulgo non obuia rerum vocabula aut voces exquisitas, nonnunquam et bonae rei quippiam admonentes. Tam facile discitur quid sit lacerta aut stellio aut pectunculus, quam quid sit cnis aut vacca, nec diflicilius scribitur Tempori parce quam Vacca mingit aut Canis latrat. Interdum unica vox continet perfectam sententiam, ut σωφρόνει. Id multo magis conuenit obseruari, posteaquam eo profecit puer, ut integri versus iam sint ad imitationem praescribendi. Quur enim non potius illis praescribitur hoc carmen:

Quo semel est imbuta recens seruabit odorem testa diu

quam illud

Aut pluit aut ningit aut nostra pedissequa mingit?

In hunc usum valebunt celebrium virorum apophthegmata, exquisitae brevesque sententiae, proverbia ac lepide dicta, cuiusmodi supellex ad omnem dicendi facultatem plurimum habet momenti. Quorum si quis singula contemnit, huic occinam illud Hesiodium: Pusillum pusillo si addideris, cito nasci magnum aceruum. Et haec inter lusum licet ediscere, nulla rerum memoria tenacius ad ipsam usque senectutem haesura animo, quam quae sic infixae sunt. Vides igitur quanta nobis hic pereat utilitas.

L. Video sane quanta pars aetatis nobis instituentium vitio praeterfluat.

U. At vereor ne te delassem, si quae de pronunciando disserta sunt referam.

L. Imo hic habebis attentissimum, quandoquidem hoc erat, quod me potissimum sollicitabat, quanquam et caetera iuvat audisse.

U. Quanquam ergo puer a nutricibus non discit Latine, tamen referre dicebant, inter quas primum inciperet aemulari voces humanas, quod aetas illa, quoniam praeter imitandi facilitatem nihil habet, nescio qua rerum humanarum infelicitate, citius prope reddit prava quam recta. Ac mire fit, ut semel infantibus arrepta vitia in adultam aetatem sic prosequantur, ut aegre queant dedisci. Sunt autem oris ac linguae diversa vitia, quorum aliquot nonnullis affixit natura, sed plus peculiaris cuique vel negligentia vel affectatio. Bonam autem huius mali partem affert ipsa natio, ut in sonis suum quaeque quiddam habent Hispania, Italia, Gallia, Germania, Britannia, ac bene nobiscum ageretur, nisi singulae nationes in varias vitiorum species essent distractae. Si labdacismus est impotentia sonandi caninam litteram, multis vitium hoc adnascitur, nonnullis deliciae loquendi conciliant. Etenim quum caeteris animalibus lingua sit absoluta, homini tot vaenis astricta est, ut quibusdam necesse sit intercidi. Nec hoc succedit omnibus; nam aliis deterius accidit vitium, aliis lingua nihilo secius manet inexplanata. Memoriae proditum est Demosthenem eloquentiae principem primam artis suae litteram sonare non potuisse. Metellum pontificem lingua adeo impedita fuisse narrant, ut mensibus aliquot sese torserit, dum meditatur in dedicanda aede verbis solennibus dicere ‹opiferae Cereris›. Nam labdacismum quem scriptores notant in Alcibiade, deliciis, non naturae tribuendum arbitror.

L. Ab istis ortum arbitror, quod pellucidum dicimus pro perlucidum et pellicere pro perlicere et pellegere pro perlegere.

U. Haud male coniectas. Huius litterae difficilior est sonus in initio et fine dictionis, tum in medio duplicatae; mollior, si simplex incidat inter duas vocales. Exempla sunt regula, motor, carrus, oro. Durior etiam apud Graecos, qui posteriore addunt aspirationem, ut χεμάρρος. Hanc asperitatem quidam mitigant supposito σ, ut θαρσεῖν pro θαρρεῖν. Idem faciunt hodie mulierculae Parisinae, pro Maria sonantes Masia, pro ma mère ma mèse. Etiam si non defuerunt apud Latinos, qui contra Fusios ac Valesios verterint in Furios ac Valerios, atque e diverso, qui bonos, labos, vapos et clamos dicere maluerint quam honor, labor, sapor et clamor. His contrarii Eretrienses vertunt σ in ρ, dicentes σκληρότηρ pro σκληρότης atque hint proverbii iocus in Eretriensium ῥώ.

L. Isto vitio novi plurimos qui laborent. Verum estne remedium huic incommodo?

U. Est, si intercidas plectri retinacula, nisi quod non vacat periculo tangere vaenas, hoc est, iuxta proverbium τὰ ἀκίνητα κινεῖν.

L. Quum animantibus quibusdam tam mobiles et expeditas linguas natura dederit, demiror homini datam tot astrictam retinaculis.

U. Multis expediebat nullam omnino linguam esse datam. Nunc neque vaenarum retinacula, neque vallum duplex dentium, neque labiorum oppositi muri satis cohibere possunt membrum hoc nimium volubile.

L. Nihil verius.

U. Rursus aliis tam est docilis, ut animalium omnes voces indiscreta similitudine reddant, ut si tantum audias, credas vagire puerum, rixari foeminam, tussire senem, grunnire porcum, canere lusciniam, hinnire equum, latrare canem. Caeterum adversus omne linguae vitium valebit difflcultatibus exerceri, quo studio Demosthenes fertur triplex naturae vitium expugnasse. Nam ad exprimendum ρ linguam habebat inexplanatam, et spiritosus erat, et vox infirmior multitudinis fremitu intersecabatur. Itaque tophis subter linguam impositis versus complures adverso monte continuato spiritu resonabat, et in littore nonnunquam quum maxime fremeret mare dictionem exercebat, ut populi fragorem assuesceret contemnere. Ita verum esse docuit, quod a sapiente quodam dictum est μελέτη πάντα δύναται. Huic simillimum est quod indicat Fabius.

L. Quodnam?

U. Existimat os puerorum reddi firmius ac sermonem expressiorem magisque, ut ita loquar, articulatum, si ab his exigatur ut nomina ac versus affectatae difficultatis ex pluribus asperrime inter se coeuntibus syllabis catenatos ac veluti confragosos quam citatissime voluant. Huiusmodi versus Graeci χαλεποὺς dicunt. Difficultas autem syllabarum aut dictionum partim nascitur ex natura litterarum, partim ex connexione, partim ex turba concurrentium consonantum, partim ex his omnibus. ρ, ξ, ψ et nostrum f durioris sunt soni, unde rerum, rex, ξένος, psittacus et effero non admodum facile sonantur, quemadmodum et μνᾶ, πτύω, βδέω non quod in his postremis difficultas sit in singulis, sed quod parum sibi congruant. Turba gignit difficultatem, quum dicimus glans et mons: nam in his sunt duae litterae, l et n, omnium suavissime sonantes. Ex multis simul nascitur difficultas, quum dicimus ferrum, feruor, fragor, πνύξ, trabs, Thrax, Xerxes, Artoxerxes, αἰσχροκερδής. Numerus autem litterarum in eadem syllaba non excedit senarium, qui tamen apud Graecos aegre reperitur. Fraus constat quinque litteris, sed unam absorbet diphthongus; strix habet quinque sine diphthongo. quemadmodum frons. Scrobs et stirps apud nos sex litteris constant, soluta duplici; si Graece scribantur, quinque duntaxat. Si strirps sonetur, eadem syllaba septem litteras complectetur. Apud Graecos una dictio profertur, cuius altera syllaba sex litteras complectitur, αἰσχροὺς sed ita ut diphthongus initialis separetur a consonantibus sequentibus, et ου diphthongus pro duabus supputetur. Versuum quos a Graecis χαλεποὺς appellari diximus, hoc exemplum fingi poterit

Γραῦν χθονίαν αἰσχρὸς φθόνος ἔρραγεν, οὐ ξίφος ἐχθροῦ.

Item:

Arx stridens rostris, sphinx, prester, torrida seps, strix.

In huiusmodi difficultatibus exercitatio reddet linguam ad caetera tum expeditiorem, tum explanatiorem. At hodie satis esse credunt, si facillimas quasque syllabas tradant, ba be bi bo bu et harum similes, quum difficiliores magis sint inculcandae μνα, πτυ, βδε, τλα, αὐν, κνα, χνο, θνα, πνα, γνα, χθω, φθι, κτη, τμη, δμω, θλα, σμα, σφρα, velut in μνημοσύνη, πτύω, βδέω, τλάω, γραῦν, κνάω, χνούς, θνητός, πνέω, γνώμη, χθές, φθείρω, κτῆμα, τμῆμα, τμῶλος, δμῶες, θλάω, σμάραγδος, σφραγὶς et huius generis aliis, quibus exprimendis nisi protinus assuescat os tenerum, vix unquam feliciter sonabit.

L. Animadverti quosdam esse, qui laborent in exprimendo s, maxime si adhaereat illi consonans, ut est.

U. Hoc est, ut opinor, quod nos blesum vocamus.

L. Ab hoc vitio tam absunt Hispani quam Eretrienses absunt a Demosthenis vitio. Galli contra solent vel elidere vel obscurare litteram hanc, lingua vulgari scribentes est et sonantes et, producta vocali. Graeci ψελλισμὸν appellant, teste etiam proverbio ψελλὴ οὐ πιττεύει.

U. Vitium hoc levius est, et a nonnullis affectatur, qui blandiores videri student. Illa deformis linguae haesitantia et oris tremor, spasmi species, easdem syllabas iterans. Id aliis accidit in principio dictionis, aliis in fine, vitium inemendabile si in aetatem paulo adultiorem duraverit, praecipuusque labor est in k q c p et t, veluti quum κυκυκύριε dicunt pro κύριε et pepepepedi pro pepedi, cacacave pro cave, Tutullius pro Tullius, rursus Romama pro Roma.

L. Utriusque mali possum exempla non illepida narrare.

U. Libet audire.

L. Sacrifico cuidam insigniter hoc vitio laboranti, quum adornaret immolare, contigit minister pariter eidem obnoxius malo. Ubi ventum est ad κύριε ἐλέησον, quod apud nos alternis dicitur, multum temporis absumptum est, priusquam ter absoluerent kyrie eleeson. Tandem sacrificus, ut hoc hominum genus dicitur iracundius esse, «Quid fiet?» inquit; «tun᾽ me derides, an ego te?» Et exutus amictu sacro reliquit aram, magno risu nostro.

U. Eodem modo laborare videntur ranae, nunquam absoluentes suum illud κεκεκεκεξ.

L. Apparet. Alio quodam die audivi medicum in frequentissima schola disputationi praesidentem, alioqui doctum ac vocalem nec inexplanatae linguae; tantum geminabat extremam syllabam omnium dictionum, pro Auicenna pronuntians Auicennana, pro scriptor scriptortor, pro dicitur diciturtur, pro pharmaca pharmacaca. Id Graeci, nisi fallor, appellant τραυλισμὸν aut βατταρισμόν, fortassis et βαττολογίαν, nisi quod battologia repetit orationem. Sic enim apud Ouidium Battus

in illis Montibus, inquit, erant, et erant in montibus illis.

Quem imitatus Mercurius respondet:

Et me mihi, perfide, prodis. Me mihi prodis.

Nos forte non inepte dixerimus titubantiam oris, cui cognatum est vitium haesitantiae, quam Graeci, ni fallor, vocant μογιλαλίαν. Haec omnia graviora facit ira et pudor, aut alius vehemens affectus; quumque alioqui, iuxta Fabium, pectus soleat facere disertos, his diversum quiddam accidit, ut obmutescant. Novi qui Austro flante sic haesitabat, ut vix duo verba posset eloqui.

L. Unde haec mala?

U. Partim a natura, sed multo maior pars a consuetudine prava, praesertim primis annis hausta.

L. Ecquod habes his vitiis remedium?

U. Praesentissimum.

L. Obsecro, quodnam?

U. Ut taceant.

L. At nulli minus id possunt.

U. Ergo mittantur ad exemplum Demosthenicum, ac dictum illud sapientis μελέτη πάντα δύναται.

L. Indica rationem.

U. Accipe. Qui laborant in k, recitent subinde carmen in laudem calvitii, concinnatum ex dictionibus continenter litteram hanc primo loco habentibus. Qui in t, tales versus repetant:

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti

aut tales:

At tuba terribili tonitru taratantara trusit.

Nihil negocii fuerit alios consimiles effingere. Profuerit et singulas dictiones et orationis membra lente distincteque pronuntiare, per silentia quodammodo redintegratis linguae viribus, voce nonnihil ad cantum deflexa. Novi siquidem viros adprime doctos, qui privatis colloquiis deformiter titubabant, e cathedra clarius loquentes nihil eius vitii prae se ferebant.

L. Nihil hic valet medicorum ars?

U. Arbitror posse nonnihil, si nossent omnes musculos, quorum opificio vox promitur. Qui si fallant, habemus hic divam opiferam.

L. Quam ais?

U. Eulaliam.

L. Ad divos confugere extrema quidem est ancora, et fausti ominis nomen est.

U. Quoniam autem grammatici excipiunt vocabulorum controversiam, labdacismus fortassis erit, ubi quis litteram l nimium operose sonat, veluti si quis pro lucet dicat ellucet aut pro salua sallava. Quod vitium in magnis aliquot viris deprehendi, sed quod affectationi potuit imputari, non naturae. Dum enim plus iusto studerent articulate loqui, in hoc malum deflexerunt. Idem faciebant in littera ρ, sonantes serava pro serua, veraba pro verba. Cui simillimum videri potest, quod Graeci vocant iotacismum. Id mihi videor in quibusdam genere Graecis animadvertisse, nominatim in Georgio Hermonymo, qui se Spartanum praedicabat, docebat autem Lutetiae, recenti memoria plurimis adhuc notissimus. Et apud Latinos sentias quosdam intorquere os, quoties hanc student nimium exprimere. Alii, quoties sequitur vocalis in eadem syllaba, pro i propemodum sonant g, ut gecit pro iecit, egicio pro eiicio. Quanquam enim iota transit apud Latinos in consonantem, si praecedat in eadem syllaba vocalem tamen sonus debet esse medius inter vocalem et consonantem. Sunt qui simili loco pro i sonant fere z, ut pro ianua zanua, pro Iesus Zesus, pro iecur zecur. Rursus alii sic sonant tibiis, Virgilii, ut ante secundum i videaris audire i consonantem, et pro duabus efferunt treis. Sunt rursus qui pro e sonant i, quemadmodum pro a o, de quibus suo loco dicetur conuenientius. Addunt et metacismum, dum plus aequo exprimitur m, incidens in finem dictionis sequente verbo, cuius prima sit vocalis, ut plurimum audet. Hic volunt m evanescere, ut sones plurimaudet, sicut in illo Ciceronis Quousque tandem abutere, tandabutere dici volunt. Quod ut nolim refellere, ita credo nonnihil interesse inter sonos, quum dicimus animam agit et quum animant agit; nam in priore nisus sentitur volentis exprimere m. Unde Fabius admonet m in talibus syllabis neque prorsus audiri neque tamen non audiri. Idem inter oris vitia commemorat ἰ<σ>χνότητα quam exilitatem sive angustiam possis dicere, quae quibusdam adest natura, aliis morbo seniove, nonnullis accersita, dum arctatis arteriae circa imas fauces musculis vox semiclusis labiis promitur. Cui contrarium est πλατυασμός, quum nimium diductis faucibus et ore plus satis patulo sermo promitur. Quorum illud si natura contingat, Aristoteles timidae mentis argumentum interpretatur, hoc stolidae. Hollandiae vulgus fere summis labiis loquitur, Germani superiores contra pene ab umbilico voces ducunt. Unde mihi videntur haec duo non solum ad vocis exilitatem verum etiam ad oris indecoram vel contractionem vel diductionem pertinere. Nam in multis utrumque vitium deprehenditur, in quibusdam etiam nationibus ut peculiare ridetur. In non paucis autem deprehendas κοιλοστομίαν, quum vox velut e cavo specu eque recessu oris resonat, et hoc vitium quibusdam addidit natura, quae linguam dedit prima sui parte nimis astrictam, alioqui latiorem; unde fit ut vox fundatur in latera faucium atque hinc repercussa resonet, qualis umbrarum vox esse fertur, eoque qui simulant huiusmodi spectra ex olla fictili verba promunt. Quidam habent corvinum quiddam, quidam stridulum, quidam balbum ac senile, qualis est edentulorum oratio. Nonnullis totus sermo crassior est. Sunt qui voluta intus lingua nescio quid Hebraeum resonant. Sunt qui syllabas extremas audiri non sinunt, verum eas quodammodo devorant deglutiuntque. Quod ut pueri metu faciunt, ne deprehendantur inemendate loqui indicio postremae syllabae, ita quibusdam populare est. Hos Graeci peculiari vocabulo dicunt κολοβώτας, id est, decurtatores. Rursum sunt qui postremas omnes acuant Hebraeorum ritu. Sunt cornicines, quibus sonus per nasum erumpit potius quam per os, ut omittam quorundam gargalismum, ructum, singultum, crepitum inter loquendum, stridores, sibilos, gemitus, screatus, tusses, risus, quibus sermonis tenor interciditur. Denique innumera sunt vitia, quibus a recta pronuntiatione disceditur, quam Graeci ὀρθοέπειαν appellant; de quibus incidet postea locus ut aliquid dicamus. Haec in hoc tantum admonui, ut infantem ab eorum conuictu submoveamus, qui vitiis huiusmodi sunt obnoxii, et si quid vel natura traxit vel consuetudine contraxit huiusmodi vitiorum, id mature corrigatur. Iam est peculiaris quidam cuique genti oris sonus, quem propriis vocabulis notare difficile sit. Quanquam enim Latini et Graeci iisdem pene litteris utuntur, tamen agnoscas Graecum etiam Latina sonantem, et contra Graecus agnoscit Latinum Graeca sonantem. Hanc ob causam Fabius suadet quidem, ut puer prius Graecis imbuatur; non vult tamen diutius in his haerere, ne peregrinus oris sonus prosequatur etiam Latine loquentem. Foedum est enim hominem in ea lingua videri hospitem, in qua natus est. Quod si negligentia acciderit, desidiae crimen est; si affectatione, stultitiae tribuitur. Nec desunt tamen qui hoc ceu bellum et elegans affectent, sic redeuntes nobis ex Galliis ut Latine sonantes vix intelligantur, et si quid habeat ea gens in dicendo vitii, puta volubilitatem linguae, confusos accentus, aut voces nihil significantes interiectionum vice subinde mixtas Latinis, id studiose repraesentent, quo valde Galli videantur. Nos quoniam Graeca fere discimus in hoc ut veterum libros evoluamus, potiusquam ut cum vulgo Graecorum fabulemur, praestiterit utriusque linguae rudimentis semel traditis in Latinis potissimum exerceri, donec confirmatus adolescens iunctis utriusque litteraturae studiis tuto progredi possit.

L. Et istam fabulam, Urse, haudquaquam surdo canis.

U. Nunc, si non est molestum audire, restat commemorare quid illi de sonandis singulis elementis tradiderint.

L. Audiam perquam lubens.

U. Atque operae precium est; nunc enim tota fere pronuntiatio depravata est, tum apud Graecos tum apud Latinos.

L. Quid audio?

U. Sic est.

L. Undenam id accidit?

U. Partim ex corruptela vulgati sermonis, partim hinc, quod soni vocum scribi non queunt. Et scis quam nihil apud populum stabile, nihil diuturnum. Verum hoc interim mihi credas velim, mox demonstraturo, si pauca de sonis elementorum perstrinxero. Ordiar autem a vocalibus, quas Latinis esse quinque notissimum est a e i o u, Graecis septem α ε η ι ο υ ω; et apud Latinos omnes ancipites esse, apud Graecos duas natura breves ε ο totidem longas η ω, tres ancipites α ι υ. Ex his A diducto largiter ore profertur, lingua recta suspensa, hoc est, nec ad palatum superius afflexa nec in anterius dentium vallum impacta nec in latus dentium illilsa nec inter dentium hiatum inserta, voxque prodit ex arteria profundiore, feriens superius palatum. Quur autem vocales dicantur, a grammaticis iam olim reddita est ratio, vel quod elegantius sonent, vel quod per se sonent, vel quod aliis, quae consonantes vocantur, vocem tribuant alioqui mutis, nisi si quid aedant stridoris aut strepitus, unde et semivocalibus nomen. Sed quur Alpha inter vocales primas teneat, difficilior est quaestio. Quidam aiunt Cadmum ob hoc primum locum tribuisse alpha, quod Phoenicum lingua bos appelletur alpha. At Hesiodus in paranda re familiari primo loco secundum domum et uxorem ponit βοῦν ἀροτῆρα. Haec ratio per me casca cascis arrideat licebit; mihi probabilius videtur ideo praelatam apud Graecos inter ancipites, quod haec in compositione syllabarum praecedit i et y, quum ipsa nullam sequatur vocalem in eadem syllaba. Nam in vaco et iaceo prima migravit in vim consonantis. Nec adversatur huic rationi, quod adfertur ab aliis, hoc esse naturale minimeque operosum loquendi exordium. In loquendo siquidem nihil est prius quam diducere labia, mox nullo alio vel dentium vel linguae vel labiorum adminiculo vocem aedere, quam primam audimus in pueris nascentibus.

L. Nec dissimilem in ovibus balantibus.

U. E simili modo profertur, nisi quod ore parcius diducto vox non erumpit sursum in coelum oris, sed in linguam infimam, quae leviter ferit utrinque dentes molares, reductis introrsum labiis. Inter haec duo elementa medium est η Graecorum, quod effertur rictu minus diducto quam in α, hiantiore tamen ac minus in ima depresso sono quam in e. Cognationem arguit primum, quod apud Graecos α frequenter vertitur in η et contra, ut Πρίηπος pro Πρίαπος et ἰητρὸς pro ἰατρός; contra τὰν pro τήν. Apud Latinos fere vertitur in e longum, ut Κρῆτες Cretes et σπλὴν splen. Id si crassiore Minerua tibi demonstrari cupis, –

L. Crassissima, si potes, atque adeo, si libet, adipali.

U. Iustum est a, quod sonant Itali. Immodice diducto vel rotundato magis ore sonant Vuesphali, referentes Ionicum quiddam, qui pro alpha sonabant ω mega, dicentes θωῦμα pro θαῦμα et ὠυτὸς pro αὐτός; ut alii contra ω vertunt in alpha, pro τῶν νυμφῶν dicentes τᾶν νυμφᾶν, Μουσᾶν pro Μουσῶν, πρᾶτος pro πρῶτος. Item ε vertitur in η ut ἤυς τε μέγας τε et pro ἐβουλόμην ἠβουλόμην. Haec nimirum arguunt his litteris vicinitatem quandam in sono fuisse. η vero sonuisse videtur apud Graecos, quod nunc sonat a Scotorum aut Hollandorum quorundam; neque enim omnes eodem modo promunt, ac de vulgo nunc loquimur, ne quis eruditus existimet haec ad se pertinere. Quum enim hi dicunt ama, mediam vocem audis inter ama et eme Italorum more pronuntiata, quemadmodum alii, quos diximus Ionicum quiddam referre, pene sonant omo. Nunc fac ut oculis os, auribus sonum obserues; dicam primum Italice, mox Scotice, postremo Vuesphalice.

L. Isthic sum.

U. Ama, ama, ama. Fama, fama, fama. Ianua, ianua, ianua.

L. Crassissime profecto dicis, sed tamen ad docendum apposite. Verum age dic, discernunturne haec apud Graecos?

U. Vix sentias, sed iam admonui pronuntiationem esse corruptam. Siquidem quam nunc habent eruditi, non aliunde petunt quam a vulgo, scis quali magistro. Verum de his mox. Iam in e pronuntiando non leviter peccat vulgus.

L. Quid ita?

U. Quia litteram eandem aliter atque aliter sonant, nunc ore contractiore, nunc diductiore. De nostratibus loquor; nam Italorum hic, ut in aliis plerisque, correctior est enuntiatio.

L. Expecto exemplum.

U. Dicam in genere. Quum e finit syllabam, sat recte sonant; quum adhaeret illi consonans, vel a sonant pro e vel η, hoc est, a Scoticum. Demo probe sonant, et peto; at perago, pervia, sperma diductius resonant quam par est, et in lego contractius efferunt quam in lex, in rego quam in rex, in rebus quam in res. Verum id potissimum accidit, quum e excipitur a consonante r: quum enim dicunt aspergo, secunda syllaba nihil aliud sonare videtur quam in sparta prior, et in pervius prima minimum aut nihil discernitur ab ea quae praecedit in paruo. Item in pertundo et partu, erro et arra, verro et Varro. Idem vitium sequi solet etiam Graeca sonantes, ni fuerint diligenter admoniti. Vix enim in πέρθω et παρθένος discernunt primas syllabas. Quanquam haec felicissime discernunt Itali. Vix in alia littera magis errat Gallorum vulgus, a pro e sonantium, si quando vocalem excipiat n aut m. Nam pro quendam sonant quandam, pro valens valans, pro redemptus redamptus, pro emblemata amblemata, pro vendo vando, pro ventosus vantosus, pro tempus tampus. Hunc errorem subinde deprehendimus etiam in codicibus Gallorum manu descriptis aut excusis. Hic tamen emendatior est Picardorum enuntiatio, nec ulli magis peccant, quam qui sibi mire Gallice videntur loqui. Quod non in aliud monemus, nisi ut haec protinus dediscant pueri, ne pravus usus haereat Latina Graecave sonantibus, neve pro ἔμπορος enuntient ἄμπορος, pro ἔντερα ἄντερα.

L. Prorsus ita res habet.

U. Iam i minus etiam diducto rictu sonatur ac pene coeuntibus dentibus, quibus sensim lingua illiditur, qua parte sunt genuini, sic ut labia nihil adiuvent sonitum, sed reducantur potius aliquantulum, ut in e.

L. Teneo.

U. Et hic bifariam peccatur a multis. Siquidem apud Brabantos campestres quidam pro i sonant diphthongum Graecam ει, quam evidenter audis quum nostrate lingua dicis ovum, et quum Latine dicis hei mihi, veluti quum pro via dicunt veia, pro pia peia. Rursus Scoti quidam pro e sonant propemodum i, dicentes pro faciebat faciibat. Ea consuetudo sic a puero inhaeserat Ioanni Coleto, viro alioqui facundo et erudito, ut nec in pronuntiando nec in scripto vitaret, quamlibet admonitus ab amicis. Ne is quidem novus est error. Siquidem Victorinus Afer obiurgat discipulos suos, quod e verterent in i, et rursus i scriberent pro e. Ac prisci grammatici, cumque his Fabius, ostendunt esse quendam sonum medium inter e et i, unde factum est ut alii hanc, alii illam usurparent in eisdem dictionibus, velut heri et here adverbium sono vocalis discernebatur ab heri et here nomine. Eiusdem arbitror esse generis tempori et tempore, luci et luce, vesperi et vespere adverbia. Haec interdum transit in consonantem, quam nonnulli, sicut ante monuimus, plus satis sonant, sic dicentes iecit quasi dicant gecit, et maiestas quasi sit magestas. Idem usurpant in Graecis dictionibus, quum i apud Graecos semper sit vocalis, nec unquam praecedat alteram vocalem in eadem syllaba, ut ἰατρός, ἴαμβος unde perperam quidam iambus sonant dissyllabum, quum vox ἀμφίβραχον reddat. Sequitur o, similiter ex arteria prodiens quemadmodum a, lingua recta quidem sed introrsum modice reducta, nisi quod ore non solum diducto verumetiam rotundato, quod ipsa elementi figura videtur admonere: quemadmodum i sua forma monstrat vocis exilitatem, et e labiorum reductionem nobis veluti pingit. Item A patens inferne rictus diductionem pingit. Peccatur et hic a vulgo, nostrate duntaxat. Nam Graeci Italique recte sonant.

L. Quo pacto?

U. Primum Batavi litteram hanc promunt ore contractiore quam opus est. Deinde eandem non eodem modo promunt. Rotundius enim sonat in nos quam in non, in nono quam in nonne, in omen quam in omne. In posterioribus enim nostri pene sonant pro o u Vuesphalicum.

L. Plane sic habet.

U. At faciam ut clarius etiam rem perspicias. Quod discrimen vulgo facimus inter on, quod est in tondere, et inter un, quod est tondere? Nec aliud sonat o in rhombus quam u in tumbo, item in sunto et sontes. Atqui o diductiore rictu pronuntiandum erat.

L. Quam multa peccamus imprudentes! Vel ab asinis discere poteramus huius litterae pronuntiationem, unde illi apud Graecos nominis initium ὄνος et ipsi sono ὀγκηθμός.

U. Item ω mega nihil differt ab ο nisi quod a longum differt ab α brevi. Nam pleniore sono profertur, de quo suo dicetur loco. Pro v vero formabis v Gallicum, si labia paululum exporrecta iunxeris. Eandem litteram rotundiore mugitu sonant Germani, immodico Vuesphali. Nec desunt tamen apud Italos, qui Gallorum more sonent, veluti Bergomates. Nonnulli contra labiis ad trium digitorum spatium indecore porrectis, nimirum Batavis contrarii; Romani modice. Nec omnibus feliciter cedit huius vocis affectatio. Nostrates enim quum affectant Vuesphalorum imitari mugitum, non possunt id perpetuo facere, subinde lingua relabente ad inolitam velutique nativam consuetudinem. Hanc inaequalitatem frequenter animadverti in sacrificis Britannis. Nos in hac pronuntianda parum etiam nobis ipsis constamus, nonnunquam in eadem dictione, velut in nullum, mullum, et Tullium. In prima siquidem audis v Gallicum, in postrema v Vuesphalum. Idem sentire licet in huc et hunc, in illud et illum. Sona Batavice fontes.

L. Fontes.

U. Sona fundere.

L. Fundere.

U. Quod discrimen audis inter utriusque dictionis primam syllabam?

L. Nullum.

U. In rhombo et plumbo quid interest inter v et o?

L. Profecto nihil.

U. Nunc mihi considera eiusdem litterae sonum, non eundem. Sona sunt.

L. Sunt.

U. Tolle n, et dic sutor.

L. Sutor.

U. An non sentis longe diversum sonum?

L. Quidni?

U. Rursus sona plumbum Batavice.

L. Plumbum.

U. Abiice liquidam et dic pluma.

L. Pluma.

U. Quid simile huic v cum illo?

L. Nihil.

U. Idem senties, si ex tundere facias tutudi, ex fundere fudi. Verum in his fortassis aliquantulum patrocinabitur antiquitas, quae sont et dicont quam sunt et dicunt scribere maluit. Apparet enim et apud illos paulo sonantius fuisse v sequente liquida n aut m quam in aliis dictionibus, quemadmodum contra in nonnullis medium sonum obtinebat inter v et i, ut in optimus pessimus, unde veteres has voces per v scribendas putabant, optumus pessumus, quod in his aliud quiddam sonaret i quam quod in opimus et fimus.

L. Probabile est quod narras.

U. Tantum de inconstantia; nunc ad caetera propero. v Gallico respondet υ Graecorum, vel ipsa teste figura, quae nobis cum illis communis est, nisi quod nos sinistram lineam inferne protraximus υ γ; v Vuesphalico respondet Graeca diphthongus ου. Argumentum est, quod in usurpandis Graecorum vocibus veteres frequenter υ Graecum verterunt in v nostrum, velut in ὗς et sus, in μῦς et mus, in ὑπὲρ et super, ὑπέρβιος et superbus. Quin et Latini ex Sylla Sullam faciunt, ex ἀφύα apua. Idem arguit quod Galli vulgo pro θύειν dicunt tuer, id est, mactare, usurpata voce Graeca, nisi quod abiiciunt aspirationem.

L. Poteramu istud vel ab avi ridicula discere, cui Graecis a cantu nativo vocabulum κόκκυξ, quae in θέσει cantus non i sonat sed v Gallicum, et hanc Latini cucûlum, ni fallor, vocant.

U. Qui scis an avis haec non eodem modo canat apud Graecos, quo apud nos? Sed ad rem. Rursus ou vertunt in v productum, ut μοῦσα musa. Hoc adeo verum est, ut prisci Latini, si quando volebant syllabam haberi longam, addere soleant o, loumen scribentes pro lumen, noumen et floumen pro numen et flumen. Habet autem omnis syllaba longa sonum vegetiorem brevi. Nam producta vocalis, quemadmodum et diphthongus, gemina quodammodo vocalis est. Atque ex huius rei neglecta distinctione gravissimus error quum apud Graecos tum vero apud Latinos extitit. Apud Graecos enim, ut dixi, sunt natura longae η et ω cumque his omnes diphthongi, breves ε, ο; apud Latinos vocales omnes sunt ancipites, licet non in iisdem syllabis. Quanquam autem Graecus pronuntiando confundit longarum ac brevium discrimen, tamen scriptura distinguit. Apud Latinos non idem fit. Qua de re post referam quod accepi. Illud notissimum est, v litteram apud Latinos frequenter transire in naturam consonantis, interdum elidi, nonnunquam sic admisceri consonantibus, ut propemodum evanescat, at non quibuslibet. Consonans fit, quoties praeponitur vocali, vel sibi vel alteri, in eadem syllaba, ut vanus, venor, vinum, voveo, vulnus, seruus. Eliditur sequens m vel n, ut in enimuero et inuidia. Docent hoc versus Terentiani

Sine inuidia laudem inuenias et amicos pares

et

Enimuero, Dave, nil loci est segniciae neque socordiae.

In quorum priore nisi primo loco sit tribrachus sininui, non constat senarius trimeter, sic ut secundo sit spondeus dialau, d i a contractis in unam syllabam. Quanquam potest et proceleumaticus accipi. In posteriore nisi primus locus habeat anapaestum, non constat versus tetrameter. Neutrum autem fieri potest, nisi illic elidas v, hic v cum m, quae inter consonantes ferme solet elidi praecedens vocalem. Admiscetur autem his consonantibus q c g et s, ut qui cui aequor sanguis anguis lingua consuesco et suavis, si adsit synaeresis, et faciat dissyllabum; nec tamen hic prorsus evanescit. Vulgaris lingua idem facit in pluribus, velut quum dicit fatuum, v admiscetur d. Item quum sonant duo, coniungunt t. Graeci vero quemadmodum pro nostro f ut cunquesonant φ, ita v nostrum consonans quo reddant non habent, nisi quod recentiores in hoc abutuntur β, de quo paulo post dicetur. Si quando coguntur nostra suis litteris scribere, pro Valentinus faciunt Οὐαλεντῖνος pentasyllabum. In hunc opinor usum Aeoles repererant digamma, quod medium esset inter v consonans nostrum et φ. Item quoties exprimunt Quintus, non aliter possunt quam κόϊντος, quod eam litteram velut evanescentem nesciant. Apud illos enim υ nullam praecedit vocalem in eadem syllaba, praeterquam in diphthongo abusiva υι. Indicavit hoc Quintilianus, in aequor et aequum reddi sonum quem Graeci nullo modo possint exprimere. Hactenus de vocalibus aliquot. Nunc ad diphthongos accingor.

L. Ut lubet.

U. Primum illud manifestius est, quam ut vel ab eruditis Graecis negari possit, pronuntiationem, quae nunc vulgo Graecorum cum doctis est communis, perperam sonare diphthongos aliquot, et simplices item aliquot vocales.

L. Quas?

U. Nonne η, ι, υ, υι, ει, οι, indiscreto sono pronuntiant?

L. Ita mihi videtur, aut si quid est discriminis, vix aures percipiunt.

U. Frustra igitur sunt distinctae litterae, si sono nihil differunt.

L. Apparet veteres aliter pronuntiasse.

U. Rursus aliquot ideo dicuntur propriae diphthongi, quod duae vocales ut scribuntur, ita sonantur, quod idem in his non fit quae dicuntur abusivae diphthongi.

L. Sic est.

U. Atqui in αι, οι, ει quid audis nisi simplicem vocalem, in prima e, in caeteris i?

L. Nihil prorsus.

U. Ne quid iam disceptem de αυ et ευ, in ου quid audis nisi v Vuesphalicum? Non enim aliud sonat prima huius vocis αἴρω quam prima huius ἐρῶ, nec aliud sonat ultima in θαυμαστοὶ quam ultima in Ἑλληνιστὶ aut ἀκονιτί, nec aliud penultima in ἀλήθεια quam in σοφία. Proinde aut frustra discernuntur a diphthongis improprie dictis, aut alio sono proferebantur quam hodie proferuntur.

L. Non habeo quod refellam.

U. Rursus, quid aliud audis in ultima γραμματικῆς quam in ultima κλιμακίς? Quid aliud sonat penultima in μία pro una quam in μυῖα pro musca et ἀφύα pro pisce?

L. Aut omnino nullum, aut perquam tenue discrimen est.

U. Et tamen extra controversiam est, litteras tota natura diversas esse.

L. Demiror.

U. Et quid movit Latinos, ut tanto aliter sonarent au et eu quam Graeci? Quid enim simile παῦλος et Paulus, εὔιος, et Euius? Et tamen opinor hic Latinorum pronuntiationem emendatiorem esse quam Graecorum. Apud nos enim utraque vocalis auditur in audio et euge; a quo sono Graecorum aures in tantum abhorrent, ut quum nostra sonare conantur, aüdio dicant tetrasyllabum pro trisyllabo audio, et claüdus trisyllabum pro claudus dissyllabo; pro heu monosyllabo heü dissyllabum. Atqui si Graeci recte sonant αυ et ευ, seruandus erat idem sonus υ in οὕτος et λόγου. At in his nihil auditur quod ullo modo vergat ad sonum f aut v consonantis. Porro quum sua efferunt, in diphthongo propemodum sonant f aut v consonans, veluti meditans adhaerere sequenti vocali, ut Ὀρφεύς, βασιλεύς, βασιλεύω, εὐαγγέλιον. Atqui diphthongus non conflatur ex vocali et consonante.

L. Quo sono credis haec veteres extulisse?

U. Referam quod in senatu Grammaticorum audivi.

L. Sat erit.

U. Coniecturam faciebant ex linguis popularibus, in quibus utcunque corruptis resident antiquae pronuntiationis vestigia. οι diphthongus Gallis quibusdam est familiarissima, quum vulgari more dicunt mihi, tibi, sibi, aut quum pronuntiant fidem, legem ac regem. Hic enim audis evidenter utramque vocalem o et i.

L. Sic est profecto.

U. Ad eum prope modum sonuisse veteres arbitror μοι, σοι, οἱ, τοῖος et κύριοι. Alioqui quorsum appellantur diphthongi propriae, nisi eadem syllaba geminae vocalis sonum aedat? Atque ob id producitur et diphthongus omnis, ut utraque possit audiri.

L. Probabile narras.

U. Iam αι diphthongum evidenter audire licet in lingua Germanorum, quum nominant Caesarem, quanquam hic Batavi propius accedunt ad sonum e vel ἦτα, quod pene faciunt, ut dictum est, perpetuo in a vocali. Neque non sentitur apud nos diphthongus et, si Hollandice dicas ovum, paratus, versutiae, Maius, facinus, seductus, caro. Apud Gallos haec rarius auditur. ου vero arbitror priscis fere sonuisse, quod Batavus sonat senex, frigidus et aurum, aut eam tunicae partem quae tegit brachium. Rursum Latinam diphthongum ae audis, quum sonat malus, vadit, consilium, sapor; oe vero quum sonat panem, nudum et rubrum, callidum et fragile aut necessitatem; aut si dicas Gallice tribus vicibus, Britannice nix. Quanquam in his linguis deprehendas et alias diphthongos a Graecis pariter ac Latinis dissonantes, veluti quum Gallus dicit melius, parum aut fastidiosum aut periculosum. Item quum Batavus dicit mendacium, cervical aut ianuam aut Iudaeum; quum Galli florem aut honorem. Cui non dissimilem habent Hebraei. In nonnullis audias tres vocales, ut quum Galli dicunt formosum patrem, in formoso audis e, a et v, quum dictio sit monosyllaba. In aliis diphthongum inuersam, ut quum Batavus sonat arundinem, aut Margaritam pro foemina; audis enim i ante e. Item quum Coloniensis dicit salutem, audis v ante e. Rursus quum Hollandice dicis dulce aut bonum, audis diphthongum novam, nullis litteris exprimendam, sed sonum quendam medium inter o et v. Quum dicis domum aut murem, audis i post v in eadem syllaba; aut quum Gallus sonat famam aut fructum. Verum haec persequi non est huius instituti, praesertim quum nationes quaedam nihil omnino sonent absque diphthongo. Ex his autem quae retulimus satis est intelligi, et diphthongos posse sonari et olim sonari solitas.

L. Quae res abiecit eas?

U. Nihil aliud opinor quam loquendi deliciae. Nam mulierculae quondam elegans habebant, semicluso ore vixque motis labiis sonare verba, sic ut vix audiretur exitus. Diphthongi vero fere torquent os multumque resonant, quod nunc habetur indecorum, et ut rusticanum ridetur. Inde primum apparet exortas diphthongos improprie dictas, deinde paulatim idem in aliis nonnullis ausae sunt illitteratorum deliciae.

L. Non levis incommoditas, si quid cui dictes scribendum, aut si quis ex alterius recitatione suum emendet codicem.

U. Maxima. Quinam sciet is qui excipit, quum audit vulgato more sonari οἶνος, an scribere debeat ἶνος, ὖνος, υἶνος, ἦνος aut εἶνος?

L. Nequaquam, nisi sit eruditus.

U. At non semper nobis cum eruditis res est, et quaedam voces huiusmodi sunt, ut doctus etiam possit haesitare, velut in ὑμῶν et ἡμῶν; quod si ὑμῶν sones per v Gallicum aut propemodum et ἡμῶν per a Scoticum, hoc est, per e diductius, sublatus est error. Habes de diphthongis. Iam longarum breviumque syllabarum discrimen magna ex parte sublatum est et in Graecorum et in Latinorum pronuntiatione, quum olim plebes imperita exploserit atque exsibilarit histrionem, qui paululum se movisset extra numerum, aut si versus pronuntiatus esset una syllaba breviore aut longiore, quod a Cicerone litteris proditum sciunt omnes qui litteras sciunt. Ex quo colligitur et recitatorem seruasse spatia syllabarum, et illiteratam multitudinem, praesertim urbanam, aurium sensu diiudicasse. Nunc quis offenditur vel apud Graecos vel apud Latinos nisi si quid arguat accentus, quod in multis non potest; imo frequenter accentus ducit in errorem, dum facit videri longam quae brevis est, et contra. Qui vero docti nunc discernunt an dicas pláne impostori, an plâne aperte, an planè affirmans, quum in prima dictione sit pyrrhichius, in secunda trocheus, in tertia spondeus? Rursus an dicas malo pro vitioso, an malo pro potius habeo, an malo pro arbore sive pomo, quum in prima voce sit iambus, in secunda trocheus, in tertia spondeus?

L. Non satis assequor, quae fuerit illa ratio saltandi ad vocem alienam.

U. Audita referam; iudicii periculum penes alios esto.

L. Θάρρει; non hic agitur apud praetorem.

U. Scis quosdam dictos Mimos, inter quos celeberrimi fuere Publius et Laberius.

L. Scio.

U. Hi simul et recitatoris et histrionis officio fungebantur, pronuntiantes versus sibi cognomines, hoc est, mimi mimos, et ad propriam vocem gesticulantes. Erat aliud histrionum genus, qui muta gesticulatione repraesentabant poetarum longas fabulas, sic ut spectator intelligeret argumentum saltationis. Quo de genere diligenter tradidit Lucianus. Rursus erat recitatorum genus omnium honoratissimum, qui sua recitabant populo sine gesticulatione corporis, nisi quantum oratori conceditur vocem, oculos, vultum et corporis motum sententiis accomodare. Sic Virgilius, sic Oratius, sic Plinius sua recitabant populo, sic et Philemon suam ipsius fabulam populo recitasse legitur, quum nemo saltaret.

L. Quatenus isthuc oratori conceditur?

U. Si vino lapsantem ac balbutientem narres, indecorum fuerit eam rem corporis gestu referre, aut si mulieris, pueri, senis, Germani, Galli, Britanni verba referas, ridiculum fuerit ipsa pronuntiatione mulierem, puerum, senem, Germanum, Gallum aut Britannum exprimere?

L. Iucundum quidem esset.

U. At non protinus bono viro decorum est, quod delectat. Plato et Fabius concedunt, ut modice vox loquentis ad ea quae narrantur accommodetur; veluti si recites ex historia lugentem, minitantem, blandientem, lascivientem, satis est aliquam rei similitudinem apparere in oratione. At fit interdum, ut aliquid loco additum ex vocis aut gestus alieni faceta imitatione gratiam habeat. Postremum genus est, quum unus recitat fabulam, et ad huius vocem histriones personati gestus attemperant. Huius generis erat Roscius, quem accepimus cum M. Tullio decertasse, utrum ille saepius verbis aliis eandem efferret sententiam, an ipse saepius variatis gestibus repraesentaret.

L. Unde colligis hoc fuisse genus histrionum?

U. Primum ex ipsis Terentianis fabulis, in quarum calce recitator dicit: Valete et plaudite. Calliopius recensui. Si singulae personae suas voces promunt, quis est locus Calliopio?

L. Dicis nonnihil.

U. Accipe gravius argumentum. Ex Hecyrae prologo liquet eum qui praefatur solere fabulas emere, easque recitaturum ediscere. Alioqui si singuli suam portionem sonabant, quur unus haec praefatur? Rursus qui praefatur in Ἑαυτὸν τιμωρούμενον queritur non haberi rationem suae senectutis, ad quem deferrentur fabulae turbulentae.

Nam nunc,

inquit,

novas qui scribunt, nihil parcunt seni. Si qua laboriosa est, ad me curritur; Si lenis est, ad alium defertur gregem.

Quod si quis contendit haec ab eo dici, qui suo periculo fabulam emere ac proferre, quique praecipuas fabulae partes agere soleret, non inficior et illud fabularum fuisse genus, quo singuli personati sua verba sonabant apposite gesticulantes. Quod accepi refero. Nunc ad id quod intermissum est redeo. Quum audis legi, qui scis an prior longa sit an brevis? Rursus quum audis θεοφίλωι, nonne Latinus credat penultimam productam, nimirum accentu Latino deceptus?

L. Prorsus.

U. Accentus igitur incertus est index spatii syllabici, praesertim in Latinis polysyllabis.

L. Est igitur alia ratio dignoscendi?

U. Erat olim sine controversia; nunc ea prope in totum obsolevit.

L. Quod aliquando fuit, potest instaurari.

U. Sunt quidam adeo crassi, ut non distinguant accentum a quantitate, quum sit longe diversa ratio. Aliud est enim acutum, aliud diu tinnire; sic aliud intendi, aliud extendi. Quanquam nihil vetat eandem syllabam et acutum habere tonum et productum tempus, velut in vidi et legi praeteritis. At eruditos novi, qui quum pronuntiarent illud ἀνέχου καὶ ἀπέχου, mediam syllabam, quoniam tonum habet acutum, quantum possent producerent, quum sit natura brevis, vel brevissima potius. Et fere qui Graeca legunt, accentus obseruatione confundunt spatium morae, sic enuntiantes Μενέλαος, quasi penultima sit brevis, et Μενέδημος, quasi duae postremae sint breves, quemadmodum in Θεόδωρος, παράκλητος, εἴδωλα aliisque innumeris. Nec ita multis contingit sonare Graeca, ut accentuum simul et morarum rationem obseruent, vel in carmine. Loquor autem non iam de vulgo, sed de eruditissimis quoque. Minus est erroris in Latinis, sed tamen illic quoque tonus acutus ac inflexus obscurat caeterarum sonum, ut in videbimus congruit accentus cum quantitate, at in legebâmus sola penultima videtur esse producta, quum secunda sit aeque longa; in amauérimus sola antepenultima, quum ea sit brevis, secunda producta.

L. Omnino sic obtinuit usus, quem dediscere difficillimum est.

U. Atqui qui degustarunt musicam, nullo negocio distinguunt inter longam, brevem et inter acutam et gravem. Nihil enim est aliud pronuntiatio quam modulatio quaedam vocum numerosa. Est enim et in oratione soluta pedum ratio, licet non perinde certis astricta legibus ut in carmine; quae si confundatur, non magis erit oratio quam cantio cantio, in qua graves cum acutis, longae cum brevibus temere confunduntur. Unde quidam priscorum grammaticorum non inscite dixerunt, accentum esse animam dictionis. Et tamen hodie talis est etiam eruditorum pronuntiatio, qualis esset illa ridicula cantio. Scis opinor canere cithara.

L. Utcunque.

U. Nonne frequenter imam chordam pulsans producis sonos, et summam tangens brevibus insonas, aut contra?

L. Frequenter, quanquam hoc discrimen evidentius est in flatili musica.

U. Unde igitur nos sumus usque adeo ἄμουσοι, ut omnes acutas syllabas sonemus productiore mora, graves omnes corripiamus? Vel ab asinis licebat hoc discrimen discere, qui rudentes corripiunt acutam vocem, imam producunt.

L. Idem propemodum facit cuculus.

U. Quatuor enim rationibus curatum est a priscis, ut omnes syllabae, quantum licet, clarius audiantur, ne qua suffugiat aures: aspiratione, tono, productione et diphthongo. Clarius enim auditur prima in hero quam in ero, et magis auditur li in ligo quam in intélligo, et sonantior est prior in μῶμος quam in μόνος. Itidem in amaverimus sonantior esse deberet ma secunda quam a prima, ut in ama sit iambus, verimus tribrachus, nisi quod prima trium acuitur, et ob hoc sonantior, quasi musicus per brevem longam et tres breves sonet re re fa re re, ămāuérimŭs. In hac dictione sonantiores sunt secunda, quia producta, et proxima tono acuto, licet brevis. Quoniam autem vocales principes sunt sonorum, diphthongum audibiliorem faciunt duae res, gemina vocalis et productio morae. Sonantior enim est prima in audio quam in adeo et udus, in οἶνος quam in ὄνος et ἴδω. Horum si nihil obseruatur, quid est oratio nisi incompositus vocum strepitus? Iam intensio vocis et productio percipi non potest, nisi ex aliarum comparatione. Potest enim eadem esse brevis et longa, gravis et acuta, si ad alias atque alias comparetur, veluti vox pueri gravis acutior est voce viri acuta, et syllaba brevis sic pronuntiantis ut Cartusiani pronuntiant psalmos festis diebus productior est longa volubili lingua pronuntiantis, quemadmodum sacrifici quidam expediunt preces solennes, dum ad alia quae magis sunt cordi festinant.

L. Intelligo.

U. Quin et idem inter dicendum nunc lentius pronuntiat, nunc celerius, nunc demissius, nunc clarius, utcunque sermonis ratio postularit. Nam et oratores in exordiis, in quibus oportet sedatam esse dictionem, longiore mora pronuntiant syllabas quam in affectibus, ubi iam incaluit oratio. Atque adeo in hac oratione: Primum optimam spem de se praebebat sobrius, quietus, placidus erga socios, obseruans et officiosus erga maiores; mox in diversum versus coepit amare, potare, rapere, prodigere turpiter omnia, prior pars lentius sonatur quam posterior.

L. Fit idem a musicis.

U. E proximis igitur petenda est et tonorum et morarum differentia.

L. Quae ratio est brevis ad longam?

U. Dupla, ut aiunt grammatici; verum in dicendo non est necesse tam exacte rationem obseruare, veluti fit in concentu musico, aut veluti si quis saltet ad citharam. Sat est, si longa sensibili mora distinguatur a brevi. Nam fieri potest ut una longa respondeat duabus brevibus, aut amplius; rursus ut respondeat uni brevi et dimidio. Iam sunt dictiones duriores, quae plus spatii postulant quam aliae, praesertim monosyllabae. Diutius enim sonat stant tristes quam stant acies, non solum ob consonantes in eandem syllabam coeuntes, verum etiam ob sequentem syllabam, quae excipit, difficiliorem. Item plus morae desiderat prima in structus quam prima in legero, quum utraque sit longa.

L. Liberasti me magno scrupulo.

U. Imo qui exactius super hisce rebus conscripsere, docent in quibus syllabis sufficiat unicum tempus, in quibus unum semis, in quibus duo semis, in quibus tria.

L. Audio novam musicam.

U. Haud tamen absurdum est quod adferunt. Si vocalis, inquiunt, natura brevis est, et sequitur unica consonans eaque simplex, unicum tempus obtinebit, ut cáput, λόγος. Rursus ubi vocalem natura brevem muta cum liquida sequens, aut alioqui geminata, reddit ancipitem, tempus erit unum semis, ut lachryma, recludo, cygnus, Atlas, τέκνον, Τέκμεσσα, ἀναμνίσκω; quod a quibusdam obseruatur etiam in diversis dictionibus, ut Tribulaque traheaeque, item Terrasque tractusque maris. Sed potissimum si tres sint consonantes, aut prior sit s, habeatue inclusam, ut praemia scribe, a produci poterat, nec aliter produci volunt quidam quam elisione s, et littora Xerxes, quia sequitur duplex. Iam quae natura vel positu longae sunt, harum duo sunt tempora, ut dos, mors. Rursum si vocali natura longae adhaereat unica consonans in eadem syllaba, in his tribuunt morae tempora duo semis, hoc est duo brevia et semibreve, ut sol. Porro tria tempora volunt esse, quum vocalem natura longam duae consonantes sequuntur, aut una duplex, ut mons, rex. Huiusmodi multa referebant ex autore Prisciano, cuius autoritas si cui parum gravis est, habet simile quiddam Quintilianus libro nono tractans de compositione. Testatur enim non omnes breves ac productas esse pares, sed esse breves, breviores ac brevissimas; contra longas, longiores ac longissimas. Exempli gratia producit versiculum Maronis ex Tityro

Agrestem tenui Musam meditaris avena.

Quanquam hic nostri codices habent syluestrem pro agrestem, verum id nihil ad rem. In agrestem duae primae syllabae natura breves sunt, et tamen gre secunda facit priorem longam. Dat igitur, inquit aliud ex suo tempore. Quomodo dat, ni habet plus quam quae brevissima, qualis ipsa esset detractis cansonantibus? Nunc unum tempus accommodat priori, et unum accipit a sequenti; ita duae natura breves positione sunt temporum quatuor. Concursus igitur mutae et liquidae in gre tardiorem redderet syllabae pronuntiationem, etiam si nulla consonans sequeretur. Nunc, quia sequitur st, duplicatur tarditas, vel triplicatur potius, cuius portionem transfert in primam natura brevem, tametsi Priscianus non tribueret primae duo tempora sed tempus unum semis, nec secundae tribueret amplius, nisi ob vocalem utrinque cinctam gemina consonante. Verum haec minutiora: sunt; potuisset enim omnibus brevibus geminum tempus assignari, si placuisset senatui populoque Grammatico; ita nihil opus fuisset temporis unius sectione. Aliquanto post Fabius non inficiatus a scriptoribus traditum, finalem brevem pro longa accipi, aures tamen, inquit, consulens meas intelligo multum referre, utrumne longa sit quae cludat, an pro longa. Neque enim tam plenum est ‹dicere incipientem timere› quam illud ‹ausus est confiteri›. Atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit. Verum nescio quomodo sedebit hoc, illud subsistet. Quo moti quidam longae ultimae tria tempora dederunt, ut illud tempus quod brevis ex longa accipit huic quoque accederet. Nec solum, inquit, refert quis cludat, sed quis antecedat. Vides Quintilianum sensisse discrimen inter longam et longiorem, brevem et breviorem etiam in finali commatis clausula, quanto magis id sensurus in cursu perpetuo vocum aut in media dictione. Quod si veterum litterae nullum indicassent discrimen, tamen ipse naturalis aurium sensus non sineret aliter iudicare. Quis enim non omnino stupidis auribus non intelligat κυ minus habere difficultatis in κύων quam in Κύκλωψ, quum utraque sit brevis; rursus tardiorem esse sonum in κλωψ quam in ων, quum utraque sit natura longa, sed illi moram addunt quibus cingitur consonantes a fronte duae, a tergo duplex; huic additum ν non difficultatem addit sed iucunditatem. Praeterea quis non sentit ων facilioris esse soni quum dico κύων ἐρᾶι, quam quum dico κύων τρέχει? Item tardius sonare κλωψ quum dico Κύκλωψ στρατηγεῖ quam Κύκλωψ ὁρᾶι? In κύων ἐρᾶι sex sunt tempora, in κύων τρέχει sex semis. In Κύκλωψ ὁρᾶι septem tempora, in Κύκλωψ στρατηγεῖ novem semis, ut κλωψ syllabae dimidium temporis accedat ob moram, quam adfert consonantium collisio.

L. Haud proclive sit ista discernere.

U. Nihil facilius. Atque adeo miror hoc homini musico videri, qui noris quomodo <vocem>, quam hodie maximam vocant, dividant in longam; rursus quomodo longas in breves, breves in semibreves, semibreves in minimas, et has insuper secant in plusquam minimas: tum non ignores quomodo proportionibus, quas illi modos hodie vocant, varie producant aut accelerent pronuntiationem, nunc ad rationem duplam, nunc ad triplam. Quanquam hac subtilitate nihil est opus. Res fuerit evidens, si iuxta musicos brevem seces in semibrevem. Ita in caput prima erit brevis; in lachryma brevis cum semibrevi; in da et fle duae breves; in sol duae breves et semibrevis; in stirps et rex tres breves.

L. Intelligo.

U. Verum hanc exquisitam varietatem negant obseruari in carmine pronuntiando, sed in oratione prosa nihil vetat. At ego multo minus arbitror obseruari posse in multorum concentu, praesertim imperitorum. Hinc enim, ni fallor, natum est, quod chorus ecclesiasticus nec in psalmis recitandis nec in canticis solennibus ullum habet brevium aut longarum delectum, ne tonorum quidem admodum magnam rationem, sed omnes pari temporis mora sonant, ne dum alius aliud sonat, inaequalitas vocum pariat indecoram confusionem. Et in cantu, si quando vocibus imparibus utuntur, inaequalitatem eam non ex natura syllabarum sed ex suo arbitratu metiuntur. Quanquam hoc genus cantionis non recipiunt, qui religionis sunt austerioris, sed spondeis pronuntiant omnia. Non dubito tamen, quin Ambrosius suos hymnos obseruatis syllabarum modulis canendos instituerit, eamque consuetudinem arbitror valuisse, donec crassior litterarum inscitia et inconditus vocum tumultus compulit ad hanc inaequalem aequalitatem confugere. Quin audivi concionatores ex hoc genere, qui quo pluris habeantur a populo, novum aliquid ac prodigiosum comminiscuntur, eodem tono, pari mora pronuntiantes syllabas omnes, paribus etiam interuallis, quasi singulae syllabae singulas absoluerent dictiones, magna quidem admiratione plebis imperitae, sed aeque magno tum risu tum taedio doctorum hominum. Hoc enim vere est, quod ait Cicero, latrare, non loqui. Verum ut ad institutum nostra recurrat oratio, quemadmodum in productione syllabarum plurimum habet momenti facilitas aut difficultas litterarum unde conflantur, neque quicquam vetat quominus in eodem sermone nunc citatior nunc lentior sit pronuntiatio, modo in cursu verborum, quam Graeci συνέπειαν appellant, inter vicinas proportio discernat moras temporum; ita in modulandis tonis non est eadem ac perpetua ratio, ut omnes acutas sones iisdem chordis seu graves aut circumflexas. Licet enim pro sensuum et affectuum varietate nunc intensiore nunc depressiore linguae sono uti; ex proxime praecedentibus ac proxime sequentibus distinguere vocis modulationem sat erit. Non enim semper pari spatio vox acuta ultra gravem intenditur, sed utcunque commodum est, aut ut sermonis natura postulabit, remissior aut ardentior. Interdum enim ad semitonium, interdum ad tonum, nonnunquam ad ditonum, alias ad τὴν διὰ τεσσάρων aut διὰ πέντε tollitur. Quidam etiam altius et ultra τὴν διὰ πασῶν sed iam indecore, nec citra speciem insaniae, quae hoc est evidentior quo id faciunt crebrius, maxime quum sensus nullam vocis mutationem postulet. Tota haec modulandi ratio intra heptachordi modos consistit. Rursus in depressione vocis eadem est ratio, nec anxie seruandum est ut omnes, quemadmodum dixi, syllabae eodem tenore, velut eadem sonentur chorda, praeter eam quae acuitur. Quod genus si dicas legeramus, abominanda, borrenda, non referenda, prima legeramus potest sonari in nete (fingamus enim hanc esse, quae gravissimam aedit vocem), secunda in paranete, tertia in paramese, quarta rursus in paranete. Rursum in abominanda, primae duae sonari possunt in paramese, tertia in mese, quarta in parypate, quinta in mese. Item horrenda prima sonari potest in lichano, secunda in hypate, tertia in parypate. Denique non referenda primam sones licebit in paramese, proximam in paranete, antepenultimam in nete, penultimam in paramese, ultimam in nete.

L. Hic desidero meam citharam. Sed age dic quo pacto discernitur acutus tonus a circumflexo?

U. Duplici nota, productione temporis et intentione vocis ut lentiore, ita remissiore. Non huc accersam musicorum subtilitates, qui distinguunt tonum ac semitonium, dividunt per apotomas dieses commata schismata et diaschismata. Nobis ad hanc rem sufficit discrimen toni, semitonii, si vis et ditoni. Sit igitur hoc discrimen inter acutum et inflexum quod inter tonum et semitonium, aut si hoc videtur obscurius, quod inter tonum et ditonum. Et hoc discrimen Latini prorsus negligunt, quum quoties penultimam natura longam excipit ultima brevis, in priore loco sit circumflexus accentus, non acutus. Vídi primam habet acutam, vîdit primam habet circumflexam; illud perinde sonat quasi dicas fa re (nam docendi gratia crassius est loquendum), hoc quasi dicas fa mi, aut si syllabam, cui tonus additur, conferas cum praecedente, acutus perinde sonabit quasi dicas re mi perfecto tono, circumflexus quasi dicas mi fa, quia semitonium est. Quod si cuius aures sunt hebetiores quam ut hanc sentiant differentiam, sit acutus fa ut aut ut fa, circumflexus fa re aut re fa, prout syllabam intendendam cum praecedente aut sequenti conferes. Haec quum discreverint veteres et usu et praeceptis, an non piaculum est nos hoc discrimen in totum negligere? Quis enim nunc discernit pronuntians inter has crêta, mûsa, Rôma, mêta, vêna nominandi vocandive casu et créta, músa, Róma, méta, véna auferendi casu?

L. Certe nemo.

U. Rursus inter lûctus recto casu et lûctus paterno casu? Atqui in prioribus est trocheus et prior syllaba tonum habet circumflexum ob ultimam brevem, in altera prior habet acutum propter sequentem productam.

L. Audivi veteribus ultimam semper habitam pro ancipiti.

U. Verum ultimam carminis, non cuiuslibet dictionis; et quod veniae datur in carmine, fortasse dabitur et in colis aut periodis, tametsi ne illic quidem, nisi ut pro brevi sones longam, non contra. In synepia vero nequaquam idem licuerit. Et quanquam evidentius brevis ac longae discrimen est, vocalem excipiente consonante, ut frûctus et frúctus, ut post docebimus, tamen apud veteres finalis vocalis nulla sequente consonante manifesto discrimine signabatur. Id esse verum liquet ex Diomede grammatico, qui docet o in fine verborum solere produci Graecorum exemplo, qui ut λέγω dicunt et τύπτω, ita illi díco et cédo. Post, inquit, usus in tantum obtinuit vocalem hanc haberi pro ancipiti, ut ridiculus esset qui non corriperet. At unde deprehendebat hoc irrisor ille, si tum pronuntiabant ut nos pronuntiamus hodie? Nimirum ex accentu et mora temporis, praesertim in cursu. Qui producebat, dicebat díco tíbi. Iam duae dictiones habebant sex tempora, et syllaba prior in utraque tantum habebat acutum. Qui corripiebat, ita sonabat dîco tíbi, et eaedem dictiones non habebant nisi quinque tempora. Itidem si dicas amo pecuniam, facile dignoscent aures an sones iambos duos et pyrrichium, an tribrachum et dactylum.

L. Monitus sentio.

U. Nunc aliam accipe fabulam, quae rem eandem doceat. Quintilianus libro duodecimo narrat rusticum quendam testem interrogatum an nosset Amphionem negasse. At cuius intererat illum nosse hominem, quum esset minime stultus, suspicatus est, id quod erat, rusticum hominem quidem nosse, sed non agnoscere vocem parum rustice pronuntiatam. Itaque veluti de altero percontans rogavit an nosset Ampĭonem, videlicet aspiratione sublata et secunda syllaba breviata. Protinus agnovit Ampĭonem, qui Amphionem non noverat. Hic accentus quoniam anteit penultimam, non indicat discrimen quantitatis syllabicae. Quum enim penultima sit brevis, in antecedenti tonus sit oportet, sive corripiatur illa sive porrigatur. Unde igitur rusticus ille discernebat a longa brevem? Nec enim refert ad dignoscendi facultatem, quod apud rusticos vitiose corripiebatur. Sic esse pronuntiandum existimabat. Hoc mihi satis est, quod aurium iudicio secrevit brevem a longa. Unde, inquam? Non accentu, ut modo dicebam, sed mora temporis. Quum enim urbane pronuntiaret Amphíonem, ionicus erat ἀπὸ μείζονος, hoc est, spondeus cum pyrrichio; quum Ampĭonem more rusticorum, trocheus erat cum pyrrichio. Suetonius indicat Neronem Caesarem mortuo Claudio stultitiam exprobrare solitum unius vocalis productione. Quoties enim incideret, ut diceret illum esse mortuum, ita loquebatur: Desiit inter vivos mωrari, porrecta prima syllaba. Quis autem erat hic ioco locus, si quemadmodum nunc loquimur, ita tum quoque nullum longae brevisque discrimen sentiebant auditorum aures? Num haec tibi videntur satis aperta?

L. Non habeo quod contradicam.

U. Accipe quod his omnibus evidentius est. Tot autores apud Graecos scriptores de numeris orationis conscripserunt, inter quos sunt Aristoteles ac Theophrastus, si rhetores contemnimus; tot apud Latinos, praesertim M. Tullius et Quintilianus. At oratio numerosa quibus rebus constat?

L. Pedibus opinor.

U. Recte, nam iisdem pedibus constat oratio soluta quibus carmen, nisi quod non aeque certis legibus inter se iunguntur. At pedes unde constant?

L. Ex brevium ac longarum syllabarum inter se connexione.

U. Rursus qua re discrepat a brevi longa?

L. Porrectiore mora pronuntiandi.

U. Si tum confundebatur longarum ac brevium discrimen, quemadmodum hodie facimus, quorsum attinebat celebres et graves viros tot voluminibus praecipere de numerosa dictione? Ac Romae quidem, quoniam Democratia propter senatus autoritatem temperata erat Aristocratia, multa apud populum, nonnulla etiam in senatu agebantur; Athenis autem, quod esset Democratia pura, omnia agebantur apud populum. Quod si plebes imperita non discernebat longas a brevibus, quorsum opus erat Demosthenem olei simul et somni iactura hac sollicitudine discruciari? Sin indocta multitudo bene modulatis delectabatur, rursus male compositis offendebatur, qua fronte nos nobis loqui videmur, qui praeter accentus nullum in syllabis discrimen facirimus, atque hic ipse accentus frequenter in causa est, ut pro brevi sonemus longam? Frustra tam operose praecipitur, qui pedes congruant initiis et clausulis incisorum, membrorum et periodorum, si nostri arbitrii est pro brevibus longas, pro longis sonare breves. Quur in mediis vitabant immodicam syllabarum celeritatem, quae sic offendebat aures, ut puerilium crepitaculorum strepitus, unde Aristoteles eiusmodi compositionem chordacem appellat, si ubicunque tonus est, licet sonare productam? ut mulier faciat dactylum non tribrachum, et temeritas faciat diiambum, non paeonem quartum, qui constat pyrrichio et iambo. Animula misera periit si pronunties ut oportet, offenduntur aures eruditae concursu brevium, quasi tu τὴν χόρδακα saltanti canas aut τὴν τρετανολό. At nos hic sonamus diiambum in animula, duos dactylos in misera periit. Quur quibusdam visum est durius, quod Marcus Tullius in clausula posuerit balneatori et archipiratae, Demosthenes πᾶσι καὶ πάσαις, qui finis est iambici scazontis, constans ex trochaeo et molosso, si nobis licet balneatori tribracho et spondeo, archipiratae dactylo et spondeo sonare? Rursus quur laudatur haec eiusdem compositio iisdem in armis fui, quod in armis fui spondeus iambo praeponitur aut quod iisdem in armis fui sint duo cretici, si nobis licet, ut fere facimus, sonare dactylum et dichoreum in iîsdĕm ĭn et ārmĭs fūĭ? Siquidem tono decepti priorem in fui producimus. Aut qua ratione probatur illa Ciceronis clausula criminis causa, quia spondeum praecedit creticus, si nobis permittimus creticum vertere in dactylum, quod improbatur ab artis scriptoribus? Idem dicere possum de clausula Ciceronis verum etiam nota, in qua spondeus succedit ana paesto, si nobis liberum est pro anapaesto sonare dactylum, ut fere nunc vulgo sonant etiam docti. Quur illa Ciceronis clausula doctis olim visa est felix patris dictum sapiens temeritas filii comprobavit, quod ultima dictio dichoreum absoluat, si tum liberum erat pro dichoreo sonare paeonem tertium, hoc est pyrrhichium ac trocheum? Sed exemplorum plus satis. Vides quantum syluam adferre queam; sed haec declarandae rei abunde, ni fallor, sufficiunt.

L. Mihi sane supersunt etiam. Caeterum nunc aures ista non diiudicant.

U. Quidcausae, nisi quod aures habemus asininas? quibus non placet lusciniae cantio modulatissima. Et tamen istae aures in Musarum donis plus quam asininae in saltationibus ineptis, in ebriis cantionibus sentiunt longae, brevis, acutae, demissae mediaeque vocis discrimen.

L. Sic est: ubi intenderis animum, ibi valet. Si haec sunt vera quae narras, ut sunt profecto verissima, nullus hoc tempore sonat Latine.

U. Adde, ne Graece quidem, utcunque nobis placemus.

L. Multi quaerunt in vocibus Graecis, quas usurpatione sui iuris fecerunt Latini, quae ratio accentuum sit obseruanda.

U. Isthuc expedire perfacile est. Si vox deflexa est ad normam Latinae declinationis, seruetur accentus Latini regula. Id praeterquam quod iustius est, etiam commodius est.

L. Quamobrem?

U. Quia apud Latinos perpetua ratio est, Graeci variant, eo quod Latini fere spectant penultimam in polysyllabis; in dissyllabis tonus prope semper est in priore, nec aliunde alio migrat, quemadmodum apud Graecos.

L. Exemplo rem feceris dilucidiorem.

U. Quidam malunt dicere grammatice, grammatices, grammaticen Graeco more quam Latino. Atqui Latine si dicas, tonus semper erit in ea quae tertia est ab ultima. Alioqui grammatica ultimam habebit acutam; grammatices paternus casus et grammatice dativus circumflexam; rursus o grammatica acutam quanquam in septimo casu cogeris esse Latinus. Item qui Timotheus dicit Latine, semper acuit antepenultimam, et hactenus conuenit cum Graecis, quoties ultima corripitur. Caeterum quoties ultima sit longa, tonus migrat iuxta Graecos in penultimam, ut Timothéi, Timothéo; in Timotheum remigrat in locum suum.

L. Expeditius itaque dicemus sóphia prima acuta et philosóphia antepenultima acuta?

U. Sic opinor. Nam quod Christiani quidam tantum tribuerunt accentui Graeco, ut in metro quoque syllabam natura longam corripuerint, velut in idola et paraclitus, ecclesia et si qua sunt alia, condonandum arbitror pietati potius quam imitandum.

L. Explana, quaeso, crassius, quo sono discernatur natura longa vocalis a brevi.

U. Id ne putes rem novam, dilucide patet in linguis vulgaribus, quae et sono et scriptura discernunt longam a brevi, longam aut geminata vocali scribentes aut addita vocali vertentes in diphthongum. Dic Batavice album, sentis unicum i; dic latum, sentis geminum, quum tamen dictio sit monosyllaba. Audis apud machinas quibus onera tolluntur e navibus, quoties iubent volui rotam, simplex i; quoties vinum postulant, geminum. Rursum dic Batavice lagenam, audis unicum e; dic Flandrice carnem, audis geminum. Idem discrimen in optimo et bestia, ultimo et forma calcearia. Dic Batavice pellem, audis unicum e; dic multum Brabantice, audis duo. Item Batavice puteum, audis v simplex; dic extra, audis geminum, nisi mavis hic esse peculiarem diphthongum. Item dic Anglice panem, audis e breve; dic Batavice latum, audis ee geminum. Dic obesum Batavice, audis e breve; dic simultatem, audis porrectum. Dic Batavice rotam, audis a breve; dic consilium, audis diphthongum ae. Idem fit in foramine et vadite, in balneo et lucro.

L. Iam mihi succurrunt istius generis exempla innumera.

U. Quo magis mirum est nos haec omnia confundere, seu Graece seu Latine loquentes. θὴρ vox natura longa excepta prima littera quid aliud sonat hodie quam apud Latinos vir? quae natura brevis est. Item πῦρ nos sequuti Graecos male pronuntiamus, quum Germani vocem eam a Graecis sumptam recte sonent, nisi quod tenuem vertunt in aspiratam, Batavi in v consonans. πᾶς nos male sonamus, Galli recte, quum humile dicunt aut passum.

L. Sic est profecto.

U. Iam in θὴρ quod ipsum ad nos fluxit a Graecis, Batavica lingua, dum sonat dier, θ mutato in δ declarat quid sonuerit apud Graecos θήρ. Ad haec quid aliud sonat syllaba mus in animante longa quam in dictione mimus brevis?

L. Nihil prorsus.

U. Atqui discrimen docet Batavus sonans animantis vocabulum, in quo audis geminum v; si sones simplex, nullus quid velis intelliget Latine nesciens. Tantum est discriminis in mora syllabae, quod nos, perinde ac si nullius sit momenti, plane negligimus. Nihil enim aliud sonat nobis hodie las in puellas quam in Pallas; es in res quam in verbo es; lis in facilis quam in lis, unde litis; or in ῞Εκτωρ quam in vincor; lus in nullus quam in palus et salus; atque item de caeteris. Nec ullo modo dubitandum, quin veteres distinxerint manifesto vocis discrimine. Ne quis autem existimet hoc usque adeo barbaricum esse, de quo loquimur, praeter alios grammaticos et Quintilianus ipse prodidit Latinos usque ad Accii poetae tempora et ultra vocalem productam per eandem geminatam notare solitos, veluti si scribas vaanus pro vanus, turbaas pro turbas, rees pro res, liis pro lis, doos pro dos, saluus gemina vocali pro salus. Si nullum erat discrimen, unde priscis tanta huius rei cura? Nunc vero quid interest inter priorem syllabam in mála adiectivo et mâla substantivo, quod illis erat maala? Inter finalem is huius verbi legis et finalem audis, quod illi scribebant audiis? Inter legi a legor et legi a lego, quod illis erat leegi? Inter vivis verbum et vivis nomen, quod illi viviis? Inter δος Graecum verbum et dos dotis, quod illi doos? Inter ultimam manus genitivi et ultimam vulnus?

L. Deum immortalem, quantum a recta pronuntiatione degeneravimus!

U. In Graecis prope gravius etiam aberratum est. Quis enim distinguit inter τύπτομαι indicativum et τύπτωμαι subiunctivum? Aut quis inter ας in Αἰνείας et ας in λαμπάς? Inter καλός nomen et καλῶς adverbium? Inter κύριος et κυρίως, si tonum tollas, quum ipsum ω ex duobus ο pusillis conflatum admonere nos debuerit et productionis et soni? Quod si nihil aliud sonabat ο quam ω, quid sibi vult quod grammatici tantopere praedicant ω veluti grandius quiddam resonans e specu oris? Quid autem facilius quam eandem vocalem duplicatam non ictu vocis sed productione sonare? Id facillime percipiet, qui primum pro una sonarit duas, quemadmodum solent nondum absoluti musici, quo certius canant ad ictum manus, longam diducunt in duas breves: rursus eadem mora perpetuo sono pronuntiant eandem longam, animo tantum imaginantes geminum vocis ictum. Simili ratione periti complures breves aut etiam longas continuo sono pronuntiant, nec errant in moris, animo supputantes interualla non voce. Sic apud Latinos ex tibiicen factum est tibîcen. Igitur ut recte sones legi praeteritum a lego, primum fac vocem trisylabam et dic léegi prima acuta, deinde pari mora sed voce continua légi, ut haec vox quattuor temporibus extendatur, quum legi a legor constet tribus. Ut recte sones lege a lex, dic léege, mox inflexa priore lêge, ut dictio constet tribus temporibus, quum lege verbum constet duobus. Item dic lúctuus trisyllabus, mox luctūs extento v. Dic máala, mox mâla, quum arboris fructum indicas.

L. Tu quidem crassissime doces.

U. Nimirum crassis tradenda. Itidem qui volet assuescere pronuntiandis diphthongis, primum dividat, deinde contrahat in eandem vocem. Primum sonet musaë, deinde musœ; primum foënum, mox fœnum; primum aüdio tetrasyllabum, mox audio trisyllabum; primum eüge trisyllabum, mox euge dissyllabum, sic ut utranque vocalem liceat agnoscere, quamuis sono confuso. Idem in diphthongis Graecis, ut πάϊς παῖς, Δημοσθένεϊ Δημοσθένει, όϊνος οῖνος, μόϋσα per v Gallicum, μοῦσα. Similis in Graecis productis est exercitatio. Primum dic Αἰνείαας, mox conflato sono in longam Αινεας. Item η divide in duo ee ore diductiore, aut in duo a Scotica, et dic γραμματικέες, mox perpetua voce grammatiκῆς, memor prioris soni, ut κῆς id sonet quod apud Gallos sonat sed, apud Zelandos caseus. Similiter μυὺς per u Gallicum, deinde μῦς. Item καλοός, mox καλῶς.

L. Video facillime discerni vocalem longam a brevi.

U. Si consonans finiat syllabam, ut in audis, legis; at non perinde facile, quoties vocalis claudit syllabam. Quum enim dico is ab eo, sic enuntio quemadmodum Batavi glaciem; quum lis unde litis, sic effero quemadmodum Gallus sonat lilia. At minus est evidens discrimen in colo verbo et colo nomine, in mâla substantivo et mála adiectivo, in pútet a puto et pûtet a puteo verbo. Accentus enim obscurum habet discrimen, nisi mora prolationis accesserit, nec ea facile sentitur nisi in contextu, quam, ut dixi, Graeci vocant συνέπειαν; veluti si dicas Da bóna mâla, ex duabus brevibus praecedentibus et una sequente sentitur a productum in mâla. Item ex bo acuto sentitur ma circumflexum. Hinc iocus ille Plautinus, quum Sosia herae minanti magnum malum mutato accentu respondet pregnanti potius esse dandum malum,

ut quod obrodat sit, animo si male esse occoeperit.

Verum his in rebus emendatior est Germanorum lingua quam Gallorum, qui finales syllabas omnes fere producunt, nisi si qui vulgatam pronuntiationem dedidicerunt. Ita sonant caput quasi geminum haberet v, et audit dicit similiter, maxime vero quum dictio desinit in s. Itaque recte pronuntiant salus, virtus et fructus gignendi casu, quae nos confundimus, at non recte eodem sono pronuntiant dominus et seruus; mus et Iesus recte sonant, at non recte minus et laesus. Recte sonant audis, venis, nescis, at non recte audit, venit, nescit, aut non recte scribis, legis, dicis. Bene sonant os, mos, flos; at non bene σοφός, καλός, κύριος. Est igitur hic quod discamus a Gallis, est quod illi vicissim discant a Germanis. In mediis item ac primis syllabis amant porrigere vocales, velut quum dicunt arma, licet a sit positu longa, tamen perinde sonant quasi sit geminum a, aarma sono continuo. Id quo possint commodius, elidunt e duabus sequentibus mutis alteram, sonantes mama pro mamma et alium pro allium, aduco pro adduco, atero pro attero, valo pro vallo, anuus pro annuus.


L. Suggeris animo quiddam, de quo frequenter addubitavi. Grammatici distinguunt vocalem natura longam et positu longam. At apud Latinos quum omnes sint ancipites, eoque dicantur natura longae quae positu longae non sunt, estne ratio qua per sonum possim dignoscere?

U. Et hoc te docebit vulgata Gallorum pronuntiatio, qui omnes fere sonant ut natura longas, duas consonantes aut unam geminam voce separantes a vocali praecedenti. Nos enim vidisti sonamus, ut penultima syllaba desinat in s, ultima incipiat a t; Gallus penultimam finit in i, et ultimam incipit a st. Rex, lex, fex, et pax et natura et positu longas Galli recte sonant; at fax tantum positu longam non item.

L. Sed praeter discrimen soni, unde liquet positune an natura sit longa vocalis?

U. Ex cognatis dictionibus hoc elucebit, in quibus abest altera consonantium, velut in amasti a natura longum esse declarat, quod et in amare sit longum et in amati, quum absunt consonantes. Idem apparet in regis, legis, fecis et pacis. Contra in face, in noceo unde noxa, in Arabe et trabe declaratur vocalis recti esse positu non natura longa. Rursus in τέτυφα et τύφος: manifestum est υ positu non natura longum esse in τύπτω, τύψω et similibus. Eadem est ratio in κύκνος priore ancipite. Proinde qui duas consonantes separat a praecedenti vocali, si producte pronuntiat, declarat natura longam esse; sin alteram partitur priori vocali, alteram posteriori, significat positu longam. Qui in κύκνος sonat priorem brevem, consonantem utranque iungit posteriori vocali. Sic Oratius Donatura cygni si libeat sonum, et Forma captivae dominum Tecmessae; cmes separandum est a te. Quanquam est nonnullis sua quaedam pronuntiandi ratio, quae iubet consonantes posterioribus vocalibus annectere seu diducere, velut in Atlas et aruspex. Quoniam prius compositum est a τλάω et α, particula vehementiae, rectius τλ separatur a prima vocali, quemadmodum in ἄσταχυς; posterius compositum ex ara et specio sive specto, sp rectius annectitur vocali sequenti. Contra est in abstemio; quoniam dictum est abstinentia temeti, s melius annectitur primae syllabae. Quanquam haec magis pertinent ad orthographiam quam ad pronuntiationem.

L. De vocalibus et accentibus videor mihi satis instructus. Superest ut de caeteris item consonantibus nobis edisseras.

U. Referam quod memoria suggerit. Tres sunt mutarum ordines: primus est p tenuis, b mediae, ph aspiratae, quam Graeci propriam habent φ; secundus c tenuis, g mediae, et ch sive χ aspiratae; tertius t tenuis, g mediae, et th sive θ aspiratae. Atque hae potissimum mutae dicuntur, quod ne sibilum quidem aut stridorem aut strepitum ullum aedere possint, nisi vocalis addita sonum expediat. P sonatur dum compressis labiis spiritus ex arteria prorumpens diducit os addita vocali, quae si praecedat mutam, vocalis velut obmutescit. Exempla sint pa, ap; unde Fabius hoc tribuit felicitati linguae Graecanicae, quod nullam habeant vocem desinentem in ullam mutam nec in m, quae et ipsa velut obruit vocem ore compresso. Consimili ratione promitur b, nisi quod leniore compressu labiorum vox exit, sed paulo largiore spiritu; largissimo p sive φ. Euidens discrimen senties, si continenter pronunties pe, be, phe. C vero reducta introrsum lingua et hinc atque hinc ad molares illisa haerentem intra os sonum propellit in palatum superius. Nec aliter sonatur g, nisi quod lenius exit et paulo largiore spiritu, quum chi plurimo flatu proferatur; discrimen senties, si sonueris co, go, cho. T sonabis, si summa lingua pulsaris supernos et infernos dentes, eos quos Graeci, ni fallor, τομεῖς appellant, modice diductos. D crassius erumpit, th crassissime. Eadem est sonandi ratio in duplicibus, ut ψάλλω, ξένος, γάζα, aut in compositis, velut in πτύω, πνέω, φράζω. Item in κτάομαι, κτῆμα, κνίσσα, γνῶναι, χνούς, τλάω, βδέω. Rursus in τμῆμα, Τμῶλος, δμῶες, θλάω, θνητὸς et aliis huius formae. Nunc expendamus quantum in his a germano sono degeneraverimus. Graeci pro π sonant b Latinum, si m littera praecedat, ut ἔμπορος emboros, συμπαίζομαι symbœzomae, συμπόσιον symbosion. Id durius fit, quum idem faciunt in diversis dictionibus, mutato etiam sono ν in μ, ut ἐμπρώτωι embroto, ἐμπυρὶ embyri. Et hoc mutuamur a vulgi deliciis. Nec enim huiusce rei ulla mentio fit apud veteres, usque adeo in caeteris minutiis tradendis pene dixeram superstitiosos. Rursus pro β sonant v nostrum consonans, βάτραχος vatrachos, ἀμβρόσιος amurosios, quum probabile sit β apud priscos Graecos idem sonuisse, quod apud Latinos sonabat b.

L. Quibus in hanc sententiam duceris argumentis?

U. Primum est, quod ex tot Grammatices scriptoribus nemo varietatis huius facit mentionem. Hoc si leve est, dicam aliud. M. Tullius in epistola quadam ad Paetum, ut demonstret eandem vocem apud alios obscoenam esse, quae apud alios sit verecunda, nec in verbo turpitudinem esse sed in sensu loquentis, producit bini et βίνει, quae Latinis sit pudica, Graecis obscoena. Atqui si βίνει sonabat tum Graecis, quod vulgo sonat hodie, non erat vox eadem apud utranque gentem, nihilo magis quam apud Latinos bini et vini.

L. Probabile est quod narras.

U. Arguit idem Graecanicarum vocum usurpatio. Quod enim Graeci dicunt βοῦς, nos dicimus bos, et quod illi βοᾶν nos boare; quod illi τυρβᾶν, nos turbare; quod illi βαλανεῖον, nos balneum. Quid autem infinita persequor? Et si quid detorqueinus, in diversam partem id facimus citius, veluti quum pro βαβαὶ dicimus papae. Hic peccant et eruditi; vulgus autem, et qui vulgatam pronuntiationem non dedidicerunt, interdum pro b pronuntiant v consonans et contra, ut bibit pro vivit et vivit pro bibit. Id peculiare dicitur cuidam Hispaniarum regioni. Audivimus et Gallos aliquot ad eundem modum sonantes. Sunt et apud Germanos, qui pro b sonent p et contra, ut pipere pro bibere, et biber pro piper.

L. Frequenter istiusmodi voces audisse memini.

U. Imo et in libris manu descriptis huius pronuntiationis vestigia saepe deprehendimus, ut pabtismus pro baptismus, et velle pro belle, et bictus pro pictus, βάτος pro πάτος. Sed plus etiam est erroris in c, cui respondet apud Graecos κ. Aliud enim sonat Latinis quum praecedit e, i, y, ae, oe quam quum antecedit a, o, v, ut in Ceres, cinis, cynicus, coelum, caecus; aliud in canis, colo et curo. Nam in illis vulgus nostratium pene nihil discernit inter c et s, ut vix aures diiudicent coenae dicas a coena an sene a senex, et utrum silicem pro lapide an Cilicem pro gente, citum a cio an situm pro positum. In Sicilia primae syllabae sonum aegre dignoscas a sono proximae. Qua quidem in re minus peccant Itali, praesertim Romani, qui tametsi non prorsus eodem modo sonant c ante vocales omnes, tamen ita pronuntiant, ut manifesto discrimine dignoscas c litteram ab s, linguam in latus dentium laevum intorquentes quum sonant Cicero, Caesar et Cyrus; in aliis tamen minus est crassitudinis, ut in canis, colo et cura. Difficilior autem est huius litterae distinctio, quoties praecedit s, ut in scio et Scytha, resciscit, asciscit; quam tamen evidenter ac feliciter exprimunt Romani, nos mire confundimus. Nos hic et alio peccamus modo, spiritum addentes c, quoties antecedit s et sequitur a vel v, schando sonantes pro scando et schutum pro scutum. Quin et Graeci κ suum crassius sonant, quasi vergens ad γ ac sibili nonnihil meditans, quoties praecedit vocales aut diphthongos ε, ι, η, υ, αι, ει, οι, υι, quam in caeteris. Nec dubium quin haec differentia profecta sit a vulgo, quando nemo veterum id scripto prodidit, quum tamen aliis de rebus minutissimis plurima conscripserint. Ex linguis autem popularibus, quas constat olim lingua Graeca permixtas fuisse, coniicere licet, κ ante vocales quaslibet perpetuum suum obtinuisse sonum. Sic Germani vulgo sonant Caesarem, Batavi silicem, sic Picardi ici, quod imitatum est a Graeco ἐκεῖ. Nec me fugit hanc Galliae partem ob pronuntiationem rideri a caeteris; retinet tamen manifestiora Graecae Latinaeque linguae vestigia. Rursus si quis audiat Anglum petentem osculum, agnoscet Graecum κῦσαι, in qua voce nos pro υ Graeco sonamus v Gallicum. Et in nostrate lingua, quoties illud tenue volumus exprimere, pro c scribimus k, non aliter sonantes eam in ky quam in ka, veluti quum diminutive dicimus puellam aut puerum non diminute, aut nosse aut pectere aut mentum, et quum Angli dicunt iugulo aut regem aut serua. Nec defuere Latini, qui non patiebantur c praeponi a, ut ca, sed κa scribendum censuerunt, quod ab eruditis reiectum est, negantibus hic opus esse littera Graecorum commodatitia, quum c suum nativum sonum ad omnes vocales deferat. Probabile est igitur et apud Graecos κ et apud Latinos c eodem fuisse sono, quacunque vocali sequente. Nam Latini k propemodum pro superflua duxerunt, quemadmodum et q, quibus vix utebantur, nisi quum unica littera signarent totam dictionem, ut Q. pro Quinto, K. pro kalendis. Atqui superuacanea non est, si nostrum c crebro proxime accedit ad vocem s. Postremo vel a ranis discere licet quod narro. Nam his haec littera peculiaris est, quum audimus illas quotidie modulantes illud suum βρεκεκεκὲξ κοὰξ κοὰξ, in quo non percipitur illud crassius, et ad γ sibilumque vergens, quod nunc audimus in vulgata Graecorum pronuntiatione.

L. Certum est argumentum. Nam ranae non mutant cantionem suam tot iam saeculis, quum homines nihil sinant esse diuturnum.

U. Non absurde dicis, siquidem ranis lingua summa religata est, postrema quae faulces spectat libera, ut aliter sonare non possint. Iam mediam quae est γ vel g Latini non semper eodem enuntiant sono.

L. Qui sic?

U. Quum dicis vaga, vago, exiguus, nonne aliud audis quam quum dicis vage, vagi?

L. Prorsus. Nam in ga et go et gu audio nescio quid crassius ac spirantius.

U. Item aliud audis in lego quam in legis, legit, in longas quam in longis.

L. Sentio.

U. Similiter in Graecis aliud audis, quum dicitur θεολόγωι θεολόγου, θεολόγα quam quum θεολόγε, θεολόγοι.

L. Ut nos quidem sonamus.

U. Huic malo succurrit Germanorum pronuntiatio, qui Sono per omnia simili dicunt lego, legis, legit.

L. Video quemadmodum ex corruptis libris, itidem ex linguis quamlibet vitiatis posse quaedam depravata restitui.

U. Atqui nos Batavi ridemus hic Germanos, quasi vitiosum sit, quicquid diversum est.

L. Ad istam rationem nihil non esset vitiosum inter homines. Verum ut hic recte sonant g, ita perperam sonant quum dicunt caudeo pro gaudeo et Cades pro Gades.

U. Ita sane sonant quidam, qui vulgatam pronuntiationem dediscere aut non potuerunt aut neglexerunt. Verum ex malis si quid inest boni, decerpere sapientis est. Nos tamen gravius peccamus in aspirata χ sive ch.

L. Tantumne peccatorum? Expectandus est annus Iubilaeus.

U. Fortassis excusabitur ab aliquibus, quod pro mii sonamus mihi, rursus pro mihi michi, quo iure veteres in Hebraeis usi sunt, quo sonus sit vegetior ut in Ioahim et Ioachim. Verum quod pro ὑπόχρυσον ὑπόκρυσον, pro Christe sonamus criste, pro chrisma crisma, quis feret?

L. Nemo, nisi qui nescit discrimen inter Christum et cristas.

U. Sunt ex adverso qui aspiratum pronuntiant etiam cribrum.

L. Isto nomine Germani superiores male audiunt, quum et id si quod est vitii multis modis compensent, et ab Italis profectum videatur.

U. Scio quid dicas. Arrium sentis, quem epigrammate ridet Catullus, qui pro commodis dicebat chommoda, pro insidiis hinsidias, ex cuius immodico flatu tantum erat discriminis, ut poeta timuerit ne, posteaquam ille Syriam petens navigasset Ionium mare, iam non Ionium diceretur sed Hionium. Et olim fuerunt apud Graecos, qui vitabant aspirationem, Iones opinor, et apud Latinos priscos. Et ne quid existimemus sub sole novum esse, sunt hodie qui spiritum addunt ubi nihil opus, et spiritum adimunt ubi erat addendus. Quorum hoc posterius Flandriae parti gentilitium est, qui mira constantia spiritum addunt tenuibus, et adimunt aspiratis. Is error velut agnatus haeret illis etiam Latine Graeceve sonantibus. Quemadmodum enim vulgata lingua dicentes herum subtrahunt spiritum et sonant honorem, ita quum dicunt honorem addunt; Latine loquentes ululam vocant hululam, et humilem umilem.

L. Pulchre pensant vitium vitio.

U. Audivi Florentiae in professione publica constanter pronuntiantem chorpus, chalidus et champus, quum tamen ea civitas procul absit a mari, etiamsi plus satis ventorum immittit imminens Appennini dorsum. Arbitror tamen non fuisse Florentinum. Contra caeteri Itali vix distinguunt hominem ab omine, quod nos ingenue distinguimus, et utrique alteros ridemus, quum peccemus utrique. Ac ne soli nos in pronuntiando labi videamur, sunt apud Italos, qui ex publico sermonis usu pro laudo sonant laldo, pro audio aldio. Rursus qui pro deus degus, pro eum egum sive echum; ad haec, qui more Hebraeorum plerasque syllabas extremas acuto sono pronuntiant, Bergomates ni fallor. Mentior nisi his auribus audivi Romae sacrificos ad hunc modum pronuntiantes, quumque narrarem in conuivio quid audissem, existimans id inscitiae vitium esse, risere quidam, et protinus agnovere cuiates essent qui sic pronuntiassent.

L. Equidem arbitrabar nos solos barbaros sonare barbare.

U. Hodie vulgus nusquam non est barbarum. Quin et chi non prorsus idem sonat in χαῖρε, χεῖρας, βραχύ, χοἶρος, χὴν, χερρόνησος quod in χαρά, χορὸς et εὐνοῦχος. Illic enim audis nescio quid sibili, quod in posterioribus non audis.

L. Num id recte?

U. Non ulla ratio, sed deliciae morem hunc inuexerunt, mea quidem sententia.

L. Apparet.

U. Quod dicam a priscis traditum est, γ si sequatur aspirata χ aut alterum γ aut ξ sonat medium quiddam inter ν et γ, ut ἐγχειρίδιον, ῥόγχος, ἄγγελος, λύγξ, σφίγξ, enchiridion, rhonchus, angelus, lynx, sphinx. Adeoque non conuenit his litteris in, eadem dictione, ut si prior syllaba desinat in ν vertatur in γ. Nam ab ἐν et χεῖρ compositum est ἐγχειρίδιον. Quod si post γ succedit κ, utriusque litterae sonus mutatur, velut in ἀνάγκη, Λυγκεύς. Nam in his γ propemodum sonat ν, et κ propemodum γ; propemodum dixi, quod non ad plenum exprimitur ν et γ, sed medium quiddam inter utrunque. Simile quiddam auditur et apud Latinos, si litterae g succedat n aut alterum g aut c aut q, velut in magnus, agnus, pignus, cygnus, magnes, agger, aggero, ancora, anquiro. Ac veteres, quorum est Victorinus, adeo putabant nobis hic deesse litteram medio sono inter g et n, ut pro aggerem et suggestum scribendum existimarint angerem et sungestum; rursus pro ancora agcora, pro anglia agglia. Verum n littera nostris auribus blandior vicit. Illud certe constat, Italos emendate loquentes aliter sonare magnus, agnus, quam nos sonamus. Nec enim sonant agnus ut a per se sonet, nec ag,nus ut g haereat priori vocali, verum pro g audis quiddam quod neque sit prorsus n, neque prorsus g, sed e duobus medium quiddam. Ex eodem fonte nascitur, quod quidam scribere maluerunt anquiro quam acquiro, quod q vim obtinet eandem cum c et k. Ea varietas declarat illos nec prorsus sonuisse g nec prorsus n, sed medium quiddam. Idem censebant de ecquid, nunquid, nanque, tanquam, quanquam et similibus. Vis enim litterae q sic m vertit in n, ut g sonum admisceat.

L. Haec mihi videntur argutiora quam pro nostra regione.

U. Simile quiddam tradunt de sono medio inter m et n, si sequatur p, b aut ph, ut in ampullis, Lycambes et Amphimachus. Ausculta, ut sonos auribus diiudices. Quid audis, quum sono Lycanbes?

L. N.

U. Quid quum Lycambes?

L. Prorsus m.

U. Quid nunc? Lycābes.

L. Nec m nec n, sed quiddam utrinque mixtum.

U. Bene habet quod haec inter nos aguntur lingua; nam calamo non possint exprimi.

L. Nisi vocalis esset calamus, quales erant illi plus satis loquaces, qui Midae auriculas sic traduxerunt, ut hodie quoque proverbio celebrentur.

U. Sic est. Sed ut pergamus: in t, d et th sive θ vide quot modis peccetur. Germani superiores th subinde sonant et scribunt pro t, protheus pro proteus. Contra nos sonamus t pro th, ut in theologus, Timotheus, et Phaethon, Phlegethon aliisque innumerabilibus, sed multo magis quum aspiratae adhaeret consonans alia, ut pro θνητὸς sonamus τνητός, pro Ethna Etna, pro θρέψω τρέψω, pro Thraces Traces. Et in totum aegre assuescimus huic aspiratae sonandae, quam feliciter exprimunt Angli in initio, quum sua lingua dicunt furem; in fine, quum dicunt fabrum ferrarium. Nam his vocibus velut inimitabilibus solent hospitem provocare. Qui crasse docent, monstrant θ propemodum sonare quod nobis sonat ts, quam syllabam nostra lingua facillime sonat in tsa, quum duabus syllabis dicimus simul.

L. Agnosco.

U. Quin frequenter d et t differentiam confundimus, veluti quum pro David sonamus Davit et ad Petrum, ad te, at Petrum, at te; quod idem facimus in b, nonnunquam sonantes pro abs te aps te, quum d et b crassius sint sonanda. Porro quod Graeci τ sonant ut nos d Latinum, quoties praecedit ν, in ἐντὸς et ἔντερα, arbitror eos eodem iure facere quo pro π sonant b Latinum in ἔμπορος. Nam quod pro ti sonamus ci, quoties excipit vocalis, fortassis veterum autoritate probatum est in Laurentius et patientia, quum idem apud Graecos nequaquam fiat. De duplicibus duobus ξ et ψ iam per occasionem diximus, quas Galli aegre pronuntiant, duntaxat in initio dictionis, salmus sonantes pro psalmus et senia pro xenia. Nos hic certe sumus feliciores. Et Gallorum quorundam vulgus hic addere solet e, exenia pro xenia, epsallo pro psallo. Idem faciunt in st, sp, pro sto sonantes esto, pro specto expecto.

L. Isthuc non in Gallis tantum animadvertere licet.

U. Scio et ante dictum esse, cum quibusdam Hispanis hoc illis esse commune. Et una tantum Galliae pars habet quod dico, ne totam in me concites. Tertia duplicium est ζ, complectens in se σ et δ, si δ crasse pronunties. Unde Graeci quidam pro γάζα scribunt γάσδα, pro μελίζειν μελίσδειν. Alii rursus διὰ vertunt in ζα; inde nobis etiam ζάβολος pro διάβολος. Hanc litteram, quoniam non reperitur in Graecis dictionibus, Latini fere vertunt in geminum ss, ut in patrisso πατρίζω et in musso μύζω. Eam Germani et feliciter et frequenter usurpant lingua vulgata, quemadmodum et Sarmatae videntur ea delectari. Nos tamen loquentes interdum usurpamus illius sonum ubi nihil opus, id fere perpetuo quoties s incidit inter duas vocales, pro laesa dicentes laeza, pro vise vize, pro illuso illuzo, pro risi rizi. Quod unde venerit in nostram consuetudinem non satis queo coniectare, quum Romani non varient in huius litterae pronuntiatione, nec causam video mutationis, nec ab ullo veterum tale quicquam sit traditum. Nec enim sa debet aliud sonare in musa quam sonat in salus, nec so aliud in viso quam in solus, nec se aliud in vise quam in sedeo, nec si aliud in risi quam in sileo. Nec huiusmodi rei quicquam est apud Graecos, quibus σ sonum suum perpetuo obtinet locis omnibus.

L. Atqui quosdam audio pro simplici s sonare geminum.

U. Atque adeo scribunt, quoties antecedit longa vocalis, ut in caussa et laessio. Ad eum modum scribere solitum ferunt M. Tulllum.

L. Fortassis hint nata est varietas.

U. Fieri potest, quanquam reclamat Romanorum consuetudo; at nos idem facimus, etiam si correpta vocalis praecedat, ut in nisi et miser. Quibus autem hic usus a pueris inolitus est, similiter peccant et in Graecis, sonantes μέζον pro μέσον, et μοῦζα pro μοῦσα.

L. Video rem operosiorem esse quam putaram, emendate pronuntiare. Verum nondum explicuisti quo pacto sonandum sit ζ.

U. Recte mones, nam exciderat. σ lingua pone dentes superiores appressa profert lenem sibilum, qualem aedit serpens minitans et erectus, ubi quis imprudens propius ad nidum accesserit, unde littera S figuram habet eius animantis sibilum aedentis et inflexo corpore deterrentis. Unde et exsibilandi verbum deductum. Huic sibilo accedit sonus δ, sed crassior aut lenior potius, quemadmodum in caeteris duplicibus sibilum antecedit habitus oris quo sonatur p aut c. Demiror autem quur haec littera tantopere displicuerit Dionysio rhetori, qui tradit eum ferarum esse sonum et vix homine dignum, quum Graeci in plerisque dictionibus ρ vertant in σ, sicut attigimus supra. Rursum quoties incidit ττ geminum, malunt in geminum σσ vertere, pro γλῶττα γλῶσσα, pro Θέτταλος Θέσσαλος, pro τὺ σὺ sonantes. Nam si ideo displicet, quod hunc sonum a serpentibus didicerunt homines, displicere debet et k, quae ranarum est et coccycis, et b, quae est ovium, et m, quae est boum, et o, quae est asinorum, et ρ, quae est canum rixantium, et a, quae est puerorum vagientium.

L. Atqui ne desit omnino patronus Dionysio, prisci Latini videntur illam elidere soliti. Quod genus illud ex epigrammate quod refert Plinius in historia naturae:

Reginae Iunonis supremi coniugis templum.

Item illud ex Ennii versibus quos adducit A. Gellius:

Doctus, fidelis, suavis homo, facundus, suoque Contentus atque beatus, scitur, secunda loquens in Tempore.


U. Quid mihi narras Ennios, quasi non idem hodie faciant in oratione soluta Galli, quod Ennius fecit in carmine, prorsus elidentes s, quum incidit inter vocalem et consonantem; in fine vero sic obscurantes porrecta in immensum vocali, ut vix sentias, velut in est et dominus, in quorum priore eliso s sonant geminum aut triplex potius eee, in posteriore v trium vocalium habet spatium.

L. At mihi videntur viri iusti pariter ac prudentes Hispani, qui quod Galli peccant in s abunde pensant, nihil sine hac littera pronuntiantes, ac saepius eam in eandem dictionem infulcientes.

U. Vera narras.

L. Si ludere vacaret, dicerem Gallos, quoniam non assueverunt sibilis ob serpentium illic raritatem, metu ac religione vitare litteram, ne provocatum cognato sibilo noxium animal frequentius eo demigret. Contra Hispanos, ut viros fortes et serpentium sibilis assuetos, adeo contemnere illos, ut etiam obsibilent, quo absterreant, quomodo solent quidam oppedere tonitruis. Quod si nunc in re etiam seria fas esset iocis indulgere, poteram et illud adversus Dionysium proferre, quod matres ac nutrices hac littera quam ille vipeream vocat somnos accersunt infantibus. Sed mittamus et iocos et recentiorum delicias ac fastidia; quot homines, tot sententiae. Magis me movet, quod priscis illis tantopere displicuerit, qui parce litteram hanc admiscuerunt, in tantum ut quidam totas odas conscripserint ασιγμως, hoc est, nusquam admixto σ. Quin et Pindarus fertur hanc litteram infamasse versu: πρὶν μὲν ἤριπε σχοινοτενεῖ φωνήεντα διθυράμβων καὶ τὸ σᾶν κίβδαλον ἄνθρωποι. Iam et illud admiror, quum ζ respondeat gemino sigma, in hoc enim vertunt Latini, quur tantopere probetur eruditis, ut Quintilianus homo minime surdus vix aliam putet spirare suavius, ut in Zephyris et Zopyris.

U. Dicam quod venit in buccam.

L. Ut lubet.

U. Ipsa se mollit, ut quaedam, si modice sumas, laedunt; si copiose, prosunt, ut de lactucis et testudinibus est proditum. Quemadmodum n in manna iucundius sonat quam in maneo, et m in mamma mollius est quam in lama. Tum vis litterae δ admixta temperat asperitatem sibili.

L. Nihil absurdi loqueris.

U. Superest f, de qua superius per occasionem nonnihil attigimus, sed pleniorem explanationem, data opera, in hunc distulimus locum. Et hanc quidam iudicarunt superuacaneam, scribentes philius, phacio, phacies; mox ph seruata Graecis dictionibus, phama, Phaeton, Phoebus, Philippus, Pamphilus, Latinis dicata, f, felix, facio, fibra. Quanquam ne hic quidem satis constantes sumus. Nam famam, fugam et furem per f scribimus, quum Graecis sint φήμη, φυγή, φώρ. Quod si prorsus idem sonat f quod ph sive φ constat litteram esse superuacaneam. Rursus si nihil interest in sono, qui conuenit ut φ numeretur inter mutas, f locus datus sit inter semivocales? Ad haec quid opus erat Aeolibus digamma, quum haberent φ, aut nobis quum suppeteret f? Fatentur enim omnes Claudium Caesarem iure addidisse digamma Aeolicum, quod nostro f inuerso notabatur –|, utcunque vicit consuetudo. Ad haec, quum autores quidam tradant apud nos v consonans eam habere vim, quam apud Aeoles habet digamma, sequitur has litteras sono variasse, quandoquidem constat v consonans sonare diversum quiddam ab f.

L. Sic apparet.

U. Iam Priscianus, non omnino malus autor, scripsit nonnihil esse discriminis inter ph et f. Quod evidentius facit Quintilianus libro primo, referens iocum Ciceronis ex oratione pro Fundano, testem Graecum opinor irridentis, quod primam eius nominis litteram sonare non posset, Phundanus dicens pro Fundano. At M. Tullius magis erat irridendus, si Graecum φ et Latinum f nihil sono discrepant. Idem Fabius libro ni fallor 12. commemorat hanc litteram Latinorum inter eas, quae parum felicis sunt soni, quod inter dentes effletur, unde fieri putat, ut sermo Latinus ne possit quidem ad iucunditatem Graecanicae pronuntiationis aspirare. Atqui si in hac littera paria faciunt Latini cum Graecis, ridiculum est quod Fabius hoc argumento persuadere conatur, nos Graecis inferiores esse vocum suavitate. Adde his, quod Terentianus, docens huius litterae pronuntiationem, evidenter indicat discrimen inter ph et f; quum enim docet aspirationem in initio vocalibus additam, aut consonantibus quatuor a tergo adiectam, non mutare litterae sonum sed tantum aspirationis gratiam addere, Sotadeo metro sic rem explicat::

Quia non adicit litterulis novum sonorem, Sed Graecula quaedam scholicae nitela vocis.

De f longe aliter loquitur; referam enim illius carmen:

Imum superis dentibus apprimens labellum Spiramine leni, velut hirta Graia vites. Hanc ore sonabis, modo quae locata prima est.

An non hic duplici nota discernit φ ab f? Primum quod in f labium inferius apprimitur superioribus dentibus, deinde quod spiritu leniore profertur, veluti studio vitandi Graecam aspirationem, quae est in φ cuius sono labiis utrisque diductis spiritus vehementior erumpit. Et haud scio an probabile sit, percontatorem illum qui ex Amphione sustulit aspirationem, de quo supra meminimus, ex Amphione <fecisse> Amfionem, quemadmodum alter ille Graecus ex Fundano fecit φundanum. Quae si vera sunt, triplici varietate distincta sunt ph, f et v consonans.

L. Qua ratione possunt auribus discerni?

U. In ph magis stringuntur labia, priusquam erumpat spiritus; is erumpit vehementior labiis ac dentibus latius diductis. In f lenius, dentibus pene coeuntibus, et inferiore, ut dictum est, labro superioribus dentibus affixo, ut inter haec littera velut effletur. In v consonante multo etiam mollius effertur aspiratio quam vel in φ vel in f, idque diductis et labiis et dentibus in exitu vocis. Nunc auribus obserua sonos, et oculis os meum intuere. Dico pha, fa, va. Rursum phama, fucio, vado.

L. Papae manifestum video discrimen.

U. Superest scrupulus, quid Aeolibus sonuerit digamma, tum autem an hodie recte sonemus v consonans. Primum ubi iaceo sonamus conflatis primis vocalibus, praeter ia nihil audimus in sono novi. At quum idem facimus in vadit, velo, vino, volo, vulnus, aliud quiddam sentiunt aures. Sona iä, duabus syllabis.

L. Iä.

U. Contrahe.

L. Ia.

U. Fac idem in vä.

L. Vä.

U. Contrahe simili modo.

L. Sentio sonum primae syllabae in nostratibus verbis, quum dicimus vigilare, molle, vinum, et habitare.

U. Una igitur nobis deest, si recta est horum temporum pronuntiatio.

L. Dic clarius.

U. Inter ph et f nonnihil interesse in confesso est.

L. Est.

U. Inter f vero et v consonans multum interesse res ipsa loquitur.

L. Ut nos quidem sonamus.

U. Atqui quum Batavus sonat album aut latum, aliud audis vi quam quum Latine dicis vide; rursus aliud, quum Batavus dicit percontari, aliud quum ulcisci aut stringere.

L. Recte. Verum id scribunt per geminum uv.

U. Nimirum differentiae causa. Nam et illis est v consonans eo sono quo Latine loquentes efferimus, veluti quum dicunt pinguem aut simultatem. Contra quum dicunt scito aut legem. Alioqui quae vocalis duplicatur initio dictionis, nisi mutet naturam? Nunc accipe et illud argumentum.

L. Hic sum.

U. Quum grammatici diligenter indicent affinitatem litterarum inter ipsas, veluti quum pro i ponitur v, ut in optumus; pro aspiratione f, ut in fordeo pro hordeo; pro s t, ut in mertare et pultare; pro v o, ut in dicont pro dicunt, ac similibus innumeris, nusquam mentionem faciunt affinitatis inter f et v consonans. Tanta est soni vicinitas, ut si paulo lenius sones f, fiat v; si paulo pressioribus labris v, fiat f.

L. Non leve, per Musas, argumentum.

U. Ad haec apud Aulum Gellium libro xiiii cap. 5 grammaticus ubi praescripsisset legem, per quam nomina desinentia in us, si proxime antecederet i, vocandi casum inflecterent in i, non in e, ut egregius egregi, quemadmodum Virgilius Virgili, dium, rivus et clivus et huius generis alia hoc lemmate excepit a regula, quoniam non simpliciter desinerent in us, quemadmodum Virgilius, sed in eam quae per duplex v scribitur, ad cuius litterae sonum declarandum repertum esset digamma Aeolicum. Quod si id tum sonabat vus in rivus et clivus quod hodie nobis, nihilo magis erat opus exceptione in rivus quam in Rufus, quum esset manifestus consonantis sonus ante v posterius.

L. Persuades alium fuisse sonum. Quid igitur censes?

U. Censor esse non ausim, at divino veteribus propemodum sonuisse f, quod Graecis sonat φ et quod hodie f sonat Phrysonibus; sonant enim asperius quam nos, qui et v consonans propemodum sonant uti nos f, veluti quum dicunt muscam, volare, metuere, quae nos per v consonans sonamus lenius. Porro v consonans sonuisse quod apud Aeoles et Claudium Caesarem digamma. Id denique propemodum sonuisse, quod apud nos hodie sonat uv geminum. Nam quod in vulgata pronuntiatione v consonans sonamus aliquanto lenius quam f, apparet ex iisdem deliciis ortum, quae pro ἔμπορος sonant emboros, et pro βίνει vini.

L. Quibus indiciis isthuc colligis?

U. Ex iis quae iam commemoravi, tum ex linguae nostratis vestigiis, quam constat Graeco Romanoque sermone permixtam esse. Innumera sunt locorum vocabula a vico dicta, ut quum dicimus Comitis vicum, Pastorum vicum, Fontium vicum, in quibus ultima scribitur per v duplex; unde colligere licet quid olim sonuerit Latinis v consonans in vicus, vanus et rivus.

L. Verisimillimum est quod narras.

U. Item quum vulgata lingua nominas vinum, deprehendis quid in vino sonuerit prima syllaba. Idem arbitror esse, quum dicimus violentiam, quanquam corruptis, ut solet, litteris aliquot. Rursus quum pro vacare dicimus vigilare, et quum sonamus ventum et ventosum. Similiter quum apud nos velut evanescit v, illi scribunt per geminum w, ut quum dicunt grave, iurare, vexare, fatuum, duos. Nam apud nos pluribus litteris additur quam apud Latinos. Contra quum apud Latinos habetur f, Phrysones et Angli quidam vertunt in f, nos in v consonans, ut hodie sonant Latini, velut in fluere, fluctu, pisce et similibus innumeris. Nam in pisce et hinc derivatis p tenue mutavimus in ph, pro qua scribebant f; nos rursus f vertimus in v consonans, ut nunc quidem profertur.

L. Certa narras, mira tamen, et haud scio an omnibus credenda.

U. Hinc est quod Germani spirantiores Latine loquentes confundunt interdum has litteras, v consonans et f, quum efferunt conuidit pro confidit et fideo pro video. Nec mirum videri debet, si quod tradidimus non est perpetuo verum, sed fallit in quibusdam dictionibus, quum non ignores quanta sit sermonis vulgo crediti volubilitas et inconstantia.

L. Caetera facile corrigerentur, nimirum ut aliquo discrimine sonemus f in filius et ph in Philippus. Caeterum illud durum, si quis pro vanus sonet wanus aut pro rivus riwus, atque item in caeteris, quae per v consonans efferuntur.

U. Nec est necesse, ut prorsus exprimamus vulgatam Germanorum pronuntiationem; satis est si paulo longius recedamus a sono f, et aliquanto propius accedamus ad sonum v vocalis. Nam inter f et v consonans fuisse dissonantiam evidentiorem quam nunc est et illud arguit, quod nusquam altera in alterius vicem succedit, quod tamen in caeteris fit passim, inter quas vel tenuis intercedit cognatio, velut in βούλομαι et volo; rursum in eo quo veteres, teste Fabio, pro hoedo dicebant foedus, pro hordeo fordeum. Verum non occurrit ubi vel f mutarint in v consonans, vel v consonans in f.

L. Nondum animum omnibus scrupulis liberasti. Veteres qui meminerunt de digamma Aeolico, veluti Quintilianus, Priscianus, Aulus Gellius et, ni fallor, Victorinus, exempla proferunt, in quibus v antecedit seipsam, ut in vulgus et seruus, rivus et divus. Quod si littera Aeolica non alibi locum habet, quid sonabit v in vanus, Venus, vino et volo?

U. Et in his eundem sonum indicat epigramma, quod Ioannes Tortellius, vir suo seculo magnus, Romae sibi visum fuisse testatur, in quo bis fixit scriptum erat pro vixit.

L. Nil moror: fortasse Germanus quispiam aut Phryso posuit, quasi nos Romae non deprehenderimus in huiusmodi monumentis insignes soloecismos.

U. Atqui non sic elaberis, o bone. Terentiani versus audi:

Ut vade, veni, vota refer, teneto vultum: Crevisse sonum perspicis et coisse crassum: Unde Aeoliis littera fingitur digammos, Quae de numero sit magis una consonantum, Vocalis in istum mage quam versa sit usum.

Audis hic in exemplis va, ve, vu? Quo minus autem posuerit vi, metrum obstitit, quanquam dicere poterat videto vultum, atque in his v mavult esse novam litteram Aeolicam quam ex vocali mutatam.

L. Nondum exemisti scrupulum. Prae A. Gellio et Quintiliano contemnere possem Terentianum, et quod ait de digammo potest ad ultimum exemplum pertinere, videlicet vultum. Nam epigramma nihil me movet. Aul. Gellii sententiam retuli, Quintiliani verba subtexam: Nostri, inquit, praeceptores ceruom seruomque v et o litteris scripserunt, quia subiecta sibi vocalis in unum sonum coalescere et confundi nequiret; nunc uv gemina scribuntur ea ratione quam reddidi. Neutro sane modo vox quam sentimus efficitur, nec inutiliter Claudius Aeolicam illam –| ad hos usus litteram adiecerat. Ex his Quintiliani dictis perspicuum est, fuisse quendam sonum quem nec φ redderet Graecum nec f Latinum nec v consonans. Rursus constat v consonans aliud sonuisse in vado, venio, video et volo quam in rivus aut seruus, et hunc sonum Latinis litteris notari non potuisse; eoque peregrinam litteram a vicinis Aeolibus mutuo sumptam, quam δίγαμμον appellant, quae ne videretur eadem cum f Latina, inuersa est –|. Ea loco utriusque v ponebatur in ser–|s, nec alias videtur habuisse locum. Nos autem nihil discernimus v consonantem, sive praecedat v sive alias vocales, etiamsi hoc discrimen Quintilianus significat fuisse perquam tenue, sentimus inquiens; et tamen erat aliquod, cuius gratia Romanus Imperator putarit litteram aliunde accersendam.

U. Sic urges, quasi meditatus ad hoc certamen accesseris. Cogemur itaque quartum addere sonum, phu, fu, vo, vu, ut ph in phuga spiritum obtineat Graecanicum; f in fundo flatum Latinum; v in volo crassius quiddam quam f; v in seruus longius absit a sono f quam v in seruos, ac propemodum sonet quod apud barbaros et olim sonabat v geminatum. Qua de re satis opinor ante dissertum.

L. An satis, non liquet. Nam Victorinus tradit Aeolicum digamma eandem esse litteram quam Hebraei dicunt Vau, eamque respondere nostrae v consonanti. Sed libet quod in scholasticis disputationibus solenne est dicere, acquiesco, quo reliqua peragas.

U. De g igitur dictum est inter illius cognatas. De h propemodum conuenit inter grammaticos e litterarum catalogo iure submovendam esse, nihiloque iustius videri ut inter litteras numeretur, quam si apud Graecos spiritus tonive nota in litterarum ordinem accerseretur, quum interim, inuitis grammaticorum centuriis prope dixerim, regnet in mediis litteris, praeposita vocalibus lenius sonans. Rarius enim postponitur in aliquot barbaris et interiectionibus, veluti in ah, vah, oh et proh, non sine rixa tamen grammaticorum cavillantium id per apocopen fieri, quum integrae voces fuerint aha, vaha, ohe et prohe; aliis dicentibus nihilo magis praecipi posse, quomodo scribendae sint interiectiones, quam praescribi potest alienis affectibus, quorum illae sunt notae. Consonantibus vero postposita vehementius sonat. Postponitur autem c, t, p. Semper autem r apud Graecos, si consonans haec sit vocis initium; rursus in medio geminatis ρρ additur posteriori, ut in choris, thymum, Phyllis, et rhetor, et catarrhus. Nec raro mediis vocalibus interseritur, quo sonus sit vegetior. Siquidem Aulus Gellius citat peruetustos codices, quos existimabant fuisse Maronis αὐτογράφους, in quibus ait se vidisse versum hunc ex secundo Aeneidos libro

Exultat telis et luce coruscus aëna

ita fuisse scriptum, ut superne inter a et e h littera fuerit annotata, ahena. Similiter in illo versu

Aut foliis undam tepidi despumat aheni.

Quod idem in nihil et mihi factitatum iam prius admonuimus. Adeo vero non est superuacanea, ut Aeolum exemplo Latini quoque huius vice subiiciant f, dicentes, ut modo dictum est, pro hordeo fordeum et pro hoedus foedus. Latini in Graecis usurpandis non raro vertunt in s, quum pro ὗς dicunt sus, pro ὑπέρβιος superbus, pro ἕρπω serpo, pro ἑπτὰ septem, pro ἓξ sex.

L. Mirum istos adeo contempsisse spiritum, quum videamus et arbores diffringi et tecta subuerti et mare intumescere et terraemotus cieri spiritu. Verum illud adde, quomodo promendus hic flatus?

U. Quidni superne?

L. Non hinc ambigo, quanquam et ructus superne erumpit, sed quibus et quomodo temperatis organis?

U. Id in arteria, musculis et faucibus situm est tam morigeris, ut animo nonnunquam aliud agenti tamen obsequantur. Puer virilem vocem aedere non potest, sicut nec mulier, nimirum ob angustiam transitus. At vir constrictis musculis, quum libet, vocem aedit puerilem, et alioqui contractis aut dilatatis faucibus et arteria pro suo arbitratu magis exilem aut grandiorem emittit. Nec igitur summis labris aedendus est flatus, qualem solent qui pultem plus aequo feruentem refrigerant, nec ab umbilico ducendus, ut solent Germani quidam, tantum efflantes venti quantum molae farinariae circumagendae sit satis, sed moderate proferendus e faucibus, neque fatigandus pulmo, velut in spiritosis ac labore anhelis. Sunt enim in quos illud e satyra possis dicere:

Tunc immensa cavi spirant mendacia folles.

Et sunt rursus qui moleste ferant sibi inhalari spiritum alienum, qui nonnunquam obolet allium, caepas aut salsamenta aut polypum, ut absit scabiei contagiosae aut pestilentiae alteriusue morbi periculum, quum nullus sit facilior quam per halitum transitus.

L. Unde mihi videtur modestiae causa natum, quod quidam ore presso loquuntur, quae res apud Gallos mulierculis versa est in iocum oris pusilli.

U. Ab eadem modestia natum arbitror, quod olim oculis semiclusis inuicem intuebantur. Id indicant picturae nostrates ante annos fere centum aeditae, tali forma nobis exhibentes, si quos intelligi volunt ab improbitate vehementer alienos.

L. Emoriar, nisi isthuc in picturis mediocris antiquitatis saepenumero miratus sum.

U. Verum ut hoc ineptum sit, tamen est in oris et oculorum diductu quaedam decora mediocritas. Me puero sese sic stringebant mulierculae, ut insectas diceres. Ea res quum esset inepta, videbatur cum primis elegans simulque, quod erat consequens, verecundum habebatur quam minimum cibi capere. Ad id enim confert medii corporis strictura. At e diverso parum decorum est mulierem discinctam videri:

Virtus est medium vitiorum utrinque redactum.

Idem obseruandum in diducendo rictu, in dilatandis faucibus, in promendo spiritu. Peccant qui nihil aspirant, peccant qui aspirant omnia, peccant qui lenius quam sat est, peccant qui plus satis, sed gravissime peccant qui praepostere id faciunt. Nec quivis flatus est aspiratio litteraria. Concitatus, anhelus aut qui procul semotis loquitur, ut solent nautae rusticique, maiore spiritu loquuntur, quam qui cum proximis confabulatur. Verum hoc nihil ad grammaticum. Alioqui nullius litterae sonus absque spiritu promitur. De spiritu satis videmur nugati. Addamus his, si videtur, reliquas semivocales l, m, n, et r, inter quas ρ Dionysius γενναιοτάτην appellat, quum sit asperioris soni. Nam linguae fastigio in palatum superius vibrato tremulis ictibus fragorem reddit, qualem audimus in lapide magno impetu perpulso funda aut iaculo balista excusso aut baculo virgave celeri motu per aërem acto. Unde in dictionibus quibus celeritatem, impetum aut asperitatem significare cupimus, hanc litteram admiscemus, veluti Graecis in ῥεῖν, ῥιπή, κρούω, χειμάρρους, τρέχω, τραχύς, τρόμος, βρέμω; Latinis in rapio, ruo, roto, fulgur, tonitru, torrens, ructus, horror, fremo, frendo, strido.

L. Itane voces ad rerum quas significant similitudinem effictae sunt? Arbitrabar fortuito natas, aut certe pro arbitratu instituentium repertas.

U. Imo referunt ipsis elementis ipsoque sono quod significant, verum nihil est necesse rem totam, ut est, voce repraesentari; satis est aliquam similitudinem apparere. Quae si non appareat, tamen aliquid causae subest, cur huic rei vocabulum hoc sit impositum. Bellum apud nos ominis gratia blanda voce sonatur, quemadmodum apud Graecos Furiae dicuntur Eumenides. Ita qui lenitatem aut lentitudinem declarant, amant l, ut Graecis λεῖος, λίχειν Latinis lentus, labi, lenis, lubricus; quae vero magnitudinem, m, qua nulla spatio maior littera, gaudent, ut Graecis μέγας, μακρός, apud Latinos magnus, mons, moles.

L. Quur igitur leonem dicimus potius quam reonem?

U. Vel ominis causa, vel quia in longum porrectum est animal nullius proceritatis.

L. Si vera narras, oportebat cuiuslibet rei in quavis lingua idem esse nomen.

U. Nihil est necesse. Quum enim sufficiat qualiscunque rei repraesentatio, potest eadem aliis atque aliis modis effingi, veluti quum Graece dicis χαίνω, Latine hio, Batavice chapen, in singulis sentis expressam oris diductionem.

L. At quur μακρὸν et μικρόν, quum diversa significent, eandem habent consonantem?

U. Affinitas inter contraria poscebat hac, sed per a, quod ample sonat, et i, quod exiliter, notatur discrimen. Ad haec quoniam eiusdem rei multae sunt qualitates, satis est si ab una quapiam harum sumatur vocabulum; nec absurdum sit, si res eadem lingua pluribus vocabulis signetur. Verum satius est ut hanc disputationem in aliud tempus reiiciamus, vel quia vix habet exitum argutatio, vel quia ad id quod instituimus nihil habet momenti. Alias dabitur ocium, si libebit.

L. Tuo arbitratu; sed absolue quod orsus es.

U. De l dicam. Itaque si linguam valide tendas in eam palati partem quae dentibus supernis est proxima, moxque diducas os, erumpit blandus ille tinnitus, sonantior tamen in medio ac fine quam in initio dictionis, ut sol, mel, volo, lego, nisi quum finit syllabam, ut soluo, saluus. M vero compressis inter se labiis mugitum quendam intra oris specum attractis naribus aedit, sonantissima in medio duplicata, ut mamma; in fine prorsus obmutescens, unde μύζειν dicuntur Graecis et Latine mussare qui tacite loquuntur, nec audent vocem claram aedere. Hinc et mutum dixerunt Latini. Superest n, quae ad palati conuexum inhaerente lingua gemino naris et oris spiritu vocem explicat, maxime tinniens in medio geminata et in fine dictionis aut syllabae, ut in manna, mandragora et nomen. Unde et tinniendi verbum Latinis, elementi vocem exprimens, fortassis et ganniendi. Docet autem Fabius olim diu fuisse rarum semivocales duplicare, ut in alliis, lallare, Tullius, manna, sanna et curro; et probabile est veteres sic fuisse loquutos ut scribebant. Nam eam rationem Quintilianus indicat optimam, ut ita scribantur dictiones, quemadmodum sonantur. Contra vocales, ut dixi, productas geminabant.

L. Isto pacto Gallos video posse defendi, qui palium dicunt pro pallio, mama pro mamma, sana pro sanna, anum pro anno, panum pro panno, torens pro torrens. Quanquam hoc non in liquidis tantum faciunt. Ex concursu quarumlibet consonantium aliquam elidunt, aut certe obscurant, dum capa dicunt pro cappa, lipus pro lippus, batus pro battus.

U. Ridiculum sit nunc in nostram pronuntiationem asciscere, quae Ciceronis etiam aetate erant obsoleta. Nec minus tamen peccant, licet diverso vitio, qui pro simplicibus sonant geminatas, comma pro coma, commedo pro comedo, comminus pro cominus, collo pro colo, bonnus pro bonus, curro pro curo, rippa pro ripa, pro pene penne, pro anus annus, camellus pro camelo, mustella pro mustela, suadella pro suadela. Si vetustas patrocinatur errori, antiquum est et haec ita sonari. Etenim ni fuisset hic error, Victorinus non rixaretur cum suis discipulis, quod in his dictionibus consonantem perperam geminarent. Quanquam idem autor indicat consonantem duplicandam Sicilica notula signari solere, quae cuiusmodi fuerit, nec mihi satis liquet nec refert, quum is scribendi mos iam olim exoleverit. Nihil opinor superest praeter y, qua Latini non utuntur, nisi in Graecis dictionibus. Sonum illius fuisse medium inter i et v Gallico more pronuntiatum iam indicavimus. Unde non defuerunt, quorum est Victorinus, qui y litteram nobis necessariam esse iudicarunt, in gyla, mysera, proxymus, optymus, Sylla, pro quibus nos gula, misera, proximus, optimus et Sulla sonamus, quanquam Sylla est usitatius.

L. Utinam libeat et illud addere, quod solent litterarum doctores.

U. Quidnam?

L. Ut exemplo proposito praeceptiones velut in speculo nobis ostendas, exigasque num satis vel intellexerim vel meminerim, quae tam multa disseruisti.

U. Nihil gravabor, verum id lingua fieri non potest, nec est unde petamus calamum, atramentum et chartas.

L. Imitabimur veteres pastores, qui teneris arborum corticibus inscribebant suos amores, spina opinor utentes pro stylo.

U. Non committemus ut cuiquam in nos damni dati sit actio. Est mihi vagina recens ac versuum aliquot capax, et styliis adest, quanquam non in hunc usum paratus.

L. Utinam sic abuterentur omnes suis armis.


U. En scribo:

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morboi tristisque senectus Et labor, et dirai rapit inclementia mortis.

Nunc audi pronuntiantem, oculis in vaginam defixis, auribus ad vocem attentis.

L. Adsum, sona.

U. Vides et audis in optima primam longam et acutam.

L. Naturane an positu?

U. Id hoc loco nihil refert, quandoquidem tonus est in antepenultima.

L. Recte.

U. In secunda syllaba ti, audistine sonum medium inter i et v Gallicum, quemadmodum in heri?

L. Plane.

U. Tertiam vides brevem, addita veluti semicirculi nota sursum porrectis cornibus, ne putetur auferendi cavus.

L. Video, sed quur media non habet notam?

U. Quoniam accentus arguit illam esse brevem, Latinis duntaxat.

L. Quur in quaeque prior habet circumflexum?

U. Quoniam natura longa est, nimirum diphthongus, et syllaba sequitur natura brevis.

L. Quin hic addis notam productionis?

U. Quoniam tonus ipse demonstrat esse porrectam, qui nisi in longis non habet locum, idque vel in fine vel in proxima finali. Eadem de causa que nullam habet notam, quoniam inflexus accentus in eadem dictione non antecedit nisi natura brevem.

L. Sed praestat ut tu me perconteris.

U. Agam, si lubet, grammaticum; tu discipuli personam sustine.

L. Hoc sane malebam.

U. Dies quur priorem acuit?

L. Quia sequitur natura longa.

U. Adde, et praecedit brevis. Quoties enim ultima natura longa est, non refert qualis syllaba praecedat; secus esset si prior esset longa non positione sed natura. Nunc sona mihi posteriorem syllabam es.

L. Diēs.

U. Probe, quasi sit geminum ee, et sono Gallico. Atqui vulgus non discernit aes in eo unde est aeris, in dies et fames ab es a sum. Quur in miseris prima acuitur?

L. Quia penultima natura brevis est, eoque notam non habet.

U. Rursum sona mihi miseris.

L. Miseris.

U. Sentisne te hic bis peccasse?

L. Qui?

U. Primum se non oportebat aliud sonare inter duas vocales quam sonat in sedere.

L. Exciderat.

U. Deinde ris sonandum erat veluti duplicato ii, quemadmodum sonas Batavice glaciem. Nunc denuo sona.

L. Miseris.

U. Pulchre. Sequitur mortalibus. In mor quam vides notam?

L. Brevis, et eius notulae dimidium.

U. Quid sibi vult?

L. Quia syllaba mor positu longa est, non natura.

U. Unde id doces?

L. In promptu est, quum dicimus émori.

U. Quid in tā?

L. Virgulam iacentem, quae doceat natura longam.

U. Quur praeterea nihil?

L. Quoniam syllaba non desinit in consonantem, eoque non habet nisi duo tempora.

U. Li quur nullam habet notam?

L. Quoniam accentus praecedens indicat esse brevem.

U. Quid si dicas mortalis?

L. Circumflectam tâ natura longam, sequente lis natura brevi.

U. Quomodo sonas bus?

L. Non v Vuesphalico sed Gallico, nisi quod non itidem porrigo labra, neque profero sonum.

U. Docilem agis discipulum. Aevi quur priorem non circumflectit, sed acuit?

L. Quoniam sequitur ultima natura longa.

U. Quid si positu tantum esset longa?

L. Circumflecteretur.

U. Da exemplum.

L. Ut si dicas âêeŭm.

U. Hic natura brevis est posterior, ut in sorex, sôrex. Prîma quur inflectit tonum?

L. Quoniam natura longa sequentem habet natura brevem.

U. Quid si dicas prima luce?

L. Acuam primam, et mā addam virgulam, primā.

U. Quanquam et hoc superuacuum aeque atque in brevi; sed fúgit quur acuit priorem?

L. Quoniam brevis natura brevem praecedit.

U. Quid si dicas fugit heri?

L. Inflectam fû.

U. Quur?

L. Quoniam natura longa proximam habet natura brevem.

U. Quur prior in morbi caret nota brevis?

L. Quia producitur.

U. Quin igitur addita est nota porrectae, sed brevis et semis?

L. Quia positu longa est, non natura.

U. Quur prior acutum habet potius quam inflexum?

L. Quia et ipsa positu longa est, et sequitur natura longa.

U. Unde scis esse positu longam?

L. Quia deduci videtur a moriendi verbo.

U. Quid sibi vult diphthongus in posteriore?

L. Ut discernatur a genitivo singulari.

U. Trîstisque quur priorem habet circumflexam?

L. Quoniam natura longa est.

U. Verum, sed sequitur longa.

L. Positu, non natura.

U. Unde tonus alter?

L. Ex que coniunctione, quae proximame gravi facit acutam, quod idem faciunt ne et ve.

U. Senectūs vides longe aliud sonare ultimam quam in mortalibus.

L. Quid ni videam? Hic Gallos imitor excepto tono.

U. Et quur nullum habet accentum?

L. Opinor quod ut coniunctiuncula adhaeret illi quod connectit, quod idem accidit in nonnullis praepositionibus, quae sic annectuntur suis casibus, quasi sit unica dictio, ut inarmis, inbello, exaedibus. Item in dissyllabis, ut superomnia, praeteromnes, antediem. Nam in vetustis codicibus etiam scriptura coniungit haec.

U. Commodus es discipulus, qui vicissim et doces. Quid si lâbor inflexisses?

L. Iam ex nomine fecissem verbum.

U. Dírai quur acuit priorem?

L. Quia longa natura praecedit longam.

U. Qui fit igitur, ut Graeci circumflectant μοῦσαι?

L. Quia αι et οι in fine dictionis pro brevibus habentur, duntaxat quod ad accentus rationem attinet. Ea lex non est apud Latinos.

U. Quur igitur non scribunt μοῦσαις inflexe?

L. Obstat addita consonans.

U. Quur in dirai pro ae scriptum est ai?

L. Ut distingueres genitivum a nominativo plurali.

U. Quum mortis longam habeat ante brevem, quur non inflectitur prior?

L. Quia positu longa est, non natura.

U. Unde id coniectas?

L. Quoniam a Graeco μόρος, et inde mori, ut ante dictum est.

U. Nunc rursus si libet ausculta me sonantem hos versus:

Optima quaeque dies miseris mortalibus aevi Prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus Et labor, et dirae rapit inclementia mortis.


L. Auscultavi non oscitanter.

U. Primum animadvertisne quasdam productas sonare tono acuto, ut aevi; quasdam inflexo, velut in prîma et trîstis?

L. Sensi discrimen.

U. Deinde breves aliquot acuto tono, ut díes, míseris, fúgit, lábor, rápit.

L. Qua in re peccant Latini quum Graeca pronuntiant.

U. Nec illud te fugit, me aliquanto productius sonuisse natura quam positu longas.

L. Sensi, verum admonuisti subtile discrimen hoc non seruari in metris, quae suis currunt legibus.

U. Et in quaeque sensisti elidi v, licet non penitus.

L. Sensi et hoc.

U. Iam in aevi duo sensisti, et diphthongi vestigium et sonum Aeolicae litterae.

L. Sensi tenue quiddam.

U. In prima fúgit arbitror animadvertisse te discrimen inter inflexum tonum et acutum.

L. Non hic tantum.

U. Quin in subeunt non te latuit opinor aliud sonare v quam in mortalibus et senectus.

L. Videbar audire ου diphthongum.

U. Itidem audis in sunt, legunt, audiunt. Euidentius erit discrimen, si tollas liquidam, et sunt vertas in sutor et eunt in uter.

L. Papae quantum interest.

U. Verum hoc, ut ante dictum est, fortassis excusabit vetustas, quae in huiusmodi ont pro unt solet scribere, legont, cupiont. Rursus in optima deprehendisti o semoveri a pt. Sic efferunt Itali, nec liquet quam ob causam, quum sint duae mutae. Et incertum an ab opto deducta vox sit, nec satis constat naturane producatur prima an positu.

L. Quid igitur?

U. In eis in quibus nec ipsa vocalis nec diphthongus nec cognatio dictionum dissoluit ambiguitatem, pro natura longis habemus, quemadmodum in trîstis.

L. Pergratum feceris, Urse, si Graecum distichum tantum ad eundem modum excusseris.

U. Est disticho locus. En tibi carmen Hesiodi:

Αἰδὼς δ᾽ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένον ἄνδρα κομίζει. Αἰδὼς ἤτ᾽ ἄνδρας μέγα σίνεται ἠδ᾽ ὀνίησι.

Nunc oculis obserua scripturam, vocem auribus.

L. Isthic sum.

U.

Αἰδὼς δ᾽ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένον ἄνδρα κομίζει. Αἰδὼς ἤτ᾽ ἄνδρας μέγα σίνεται ἠδ᾽ ὀνίησι.


L. Novum pronuntiandi genus.

U. An non alium audis sonum in αι quam in κε aut in με?

L. Quidni audiam, ni surdus sim?

U. Audis propemodum eam vocem, quam aedunt Suevi sonantes Caesarem sua lingua.

L. Maxime. Nec a prorsus nec i prorsus, sed tamen utranque agnosco litteram.

U. Deinde in δὼς audis ος aliquanto sonare crassius quam d vulgo sonant Latini.

L. Plane.

U. Ad haec in δὼς non idem sonat ος quod in ὁδός.

L. Audio longam ex duabus oo minutis conflatam.

U. Quid in οὐκ? Audisne Gallicum v?

L. Minime.

U. Italicum?

L. Non.

U. Vuesphalicum?

L. Propemodum, nisi quod o magis resonat, ut quum nos dicimus frigidum.

U. Quid in θή?

L. θ feliciter aspiratum, et pro η propemodum a Zelandicum.

U. Quur θη gravatur potius quam acuitur?

L. Quoniam sensus nullam ibi concedit interspirationem. Alioqui transisset gravis in acutum.

U. Quid in κε?

L. Idem fere sonat κ quod in κομίζει, nisi quod lingua nonnihil lentescere videtur ad γ.

U. Tantulum sane dare fas est consuetudini. Nec te fugit hic κε praeter naturam suam porrigi, quod a muta liquidaque excipitur.

L. Teneo.

U. Nec ideo produci μέ, quod habeat tonum acutum.

L. Utranque corripis μένον, priore clarius sonante, posteriore summissius.

U. Quur in ἄνδρα prior acuitur potius quam inflectitur ἆνδρα?

L. Quoniam positu longa est, non natura.

U. Atqui Homero est anceps.

L. Sat est alicubi corripi, ut hanc legem effugiat. Nam in ἀνὴρ a breve est.

U. Iam in κομίζει, nonne aliud sonat vocalis penultima, aliud diphthongus ultima?

L. In ζει audio sonum ex ε et ι conflatum.

U. Atqui nostro vulgo nihil distinguitur inter θι, χρη, μι et ζει.

L. Sic est.

U. In altero carmine, in ἤτ᾽ rursus audis a Scoticum, et in ὀνίησι praeter η et iota, quod suo utcunque sono dignoscitur, quum nos confundere soleamus, σι nihil aliud sonat quam in σίνεται, aliis sonaturis ὀνίηζι.

L. Memini.

U. Nec ideo corripio penultimum η, quod praecedat acuta brevis, quemadmodum nec in μέγα priorem porrigo, quod tono intendatur, non extendatur.

L. Nihil evidentius, si quis assuescat. Iamne satis dissertum est, quod attinet ad rectam pronuntiationem?

U. De rhetorica pronuntiatione non institueramus dicere; de grammatice non ita multum arbitror superesse, si iunxerimus distinguendi rationes. Nam et in his peccat vulgatus usus. Nec iam loquor tantum de incisis, quae commata vocant Graeci, deque membris quae cola nominant, et de periodis quae conclusiones aut circumacta dicas licebit, deque notis horum si scribas, silentii modis si pronunties; verumetiam de morulis respirationum, quae tradi arte non possunt, quandoquidem nec in illis tradendis admodum consentiunt grammatici, nec perpetuum est quod tradunt. Nec enim semper aequale silentium dirimit comma a commate nec colon a colo, nec quamuis periodum sequitur aeque prolixa respiratio. Quoties enim articuli constant singulis verbis ἀσυνδέτως, neque nihil et minimum morae debet interponi, ut veni vidi vici. Sin duabus ac pluribus vocibus, plusculum interponitur morae, ut rem familiarem prodegit, famam prostituit, genus dehonestavit, amicos alienavit, patriam prodidit. Hic commatum cursus quidam et congeries est. Rursus quum prius comma proponitur velut a percontante, et posterius accinitur velut a respondente, paulo longius silentium intercedet, ut Quae tandem spes est illum fore frugi? Num pudor corriget? Iampridem depuduit. Amicorum consilia? Ne parentibus quidem unquam auscultavit. Aetas grandior? Ea semper addidit nequitiam. Interdum ipsa incisa habent levem incisionem, velut in illo Musonii dicto: Si quid turpe feceris cum voluptate, voluptas abit, turpitudo manet. Si quid boneste feceris cum labore, labor abit, honestas manet. Hic quanquam in utroque membro post voluptate et labore est diastole, tamen post feceris et post abit et manet nonnihil est respirationis, quo magis sentiatur ἐναντίωσις. Rursus idem fit in secundo membro. Subtilius est autem quod indicat Fabius in Arma virumque cano: primam dictionem arma per hypodiastolen separandam a sequentibus, quum uterque casus referatur ad idem verbum cano. Caeterum quoniam virum refertur ad sequentia, nimirum haec: Troiae qui primus ab oris, brevissima interspiratiuncula monendus est auditor, sic ut minimum accedat silentio, minimum decedat brevi syllabae. Unde et ὑποσυστολὴ dicitur, quod brevi quoque nonnihil detrahitur. Quoties enim ex longa fit brevis, ut urbemque Fidenam, systolen vocant grammatici; hoc hyposystolen appellat Fabius, quae dimidium temporis detrahit syllabae, et addit silentio. Rursus post hanc clausulam: Atque altae moenia Romae quatuor aut quinque temporum spatio vocem suspendere licebit, ut velut novo exordio subiicias Musa, mihi causas memora. Interdum et vox nonnihil immutatur, ubi particulam a sensu divulsam interseris, ut

Hos illi, quod nec bene vertat, mittimus haedos,

quod nec bene vertat voce nonnihil immutata sonatur. Obscurius est in illo: Qui, malum, alii? Malum enim, quoniam initeriectionis vicem obtinet, levi submissione vocis distinguendum est, necnon morula, sed brevissima. Caeterum in Adelphis Mitio quum dixisset Storax, clariore voce sonuit, nimirum accersens seruum, interposito iusto silentio, reliqua mutata voce veluti secum loquitur. Verum haec persequi non est huius instituti, et extant autores unde haec qui volet possit petere. Quod hic agimus illud est, pueros arcendos a more quorundam, qui totum sermonem perpetua linguae volubilitate et, ut Graeci dicunt, ἀπνευστὶ pronuntiant; quod in Gallis potissimum mihi videor animadvertisse, nonnullis etiam hoc ceu virtutem affectantibus. Rursus alii singulas pene voces longa interspiratione aut etiam tussi gemituve dirimunt, nec ullum tam leviter incisum occurrit, ubi non diutius intersilescant. Sunt autem voces quae se nullo silentio interposito patiuntur coniungi, ut cumprimis et homo praedives, oratio benelonga, vir malesanus, quasi compositae sint. Rursus aliae non patiuntur, ut Uxor iussit suo nomine tibi salutem dicerem. Uxor a iussit tenui discrimine separandum est, atque etiam iussit a pronomine suo ob collisionem consonantium; suo nomine probe sibi cohaerent. At id magis faciendum in duplicibus duplicatis, aut concursu duplicatarum, ut Syncera pax xenia non moratur, et Pons struendus: inter pax et xenia, inter pons et struendus distinctio fere duo requirit tempora; et Declarant studium in nos suum: inter declarant et studium vix sufficit interposuisse tempus unum.

L. Deum immortalem! Quam operosa res est emendate loqui!

U. Ex his coniicias licebit caetera. Nam, ut diximus, innumerae sunt causae, quae vel continuationem suadent vel incisionem dictionum et partium.

L. Haud prorsus alienum sit ab hoc argumento de distinctionum notis nonnihil attingere.

U. Optarim in his typographos consentire. Nunc variae feruntur, nec pares tamen varietati distinguendae vocis. Theodorus Gaza eodem puncto distinguit triplicem pronuntiationem, perfectam puncto in medio spacii posito, imperfectam in imo, mediam in summo. Verum hic ut facilis est scribarum lapsus, ita et pronuntiantium falli possunt oculi. Malim notulas variam habere figuram, ut minima interspiratiuncula, qualis est post vocandi casum interdum, signetur puncto inflexo ad imum dictionis; paulo maior distinctio duobus punctis, quorum alterum ad latus additum modice flectatur deorsum; principale vero comma quod secat orationem notetur duobus punctis, quorum superius inferiori immineat. Caeterum ubi iam non pendet constructio, sed additur aliquid sententiae, punctum addatur imae dictioni. Totam periodum absolutam signent duo puncta, quorum inferius fluat deorsum, quae Graecis nota est interrogandi. Si quid extra ordinem interiicitur, quod velut ab alio interloquente dictum submissiore voce sonari solet, lunulis duabus dimidiatis signant quidam. Interrogationem nota Graecorum inuersa signant Latini. Hic existit scrupulus, quae sit vera interrogatio. Quoties negamus per interrogationem, quidam non putant addendam notam; multo minus, quum percontandi specie dubitamus aut miramur. Haec differentia videtur et alteram notam desiderare, quae sic fingi posset, unico puncto sursum inflexo. Iam si illud quoque conueniat, ut omnes ad singulas notas vocem accommodent, non parum erit commoditatis vel iis qui dictant aliis scribenda, vel iis qui collatione codices emendant, vel iis denique qui publice recitant aliquid.

L. Et breviter et dilucide rem expedisti, nec amplius abs te requiram, si exemplum subieceris.

U. Ausculta ergo: Si mihi charissime nepos, daretur optio, malim brevem vitam cum honestate: quam longam cum infamia. Propterea quod nulli mortalium vita longa possit contingere, memoria vero (quae vera est hominis vita) in multa secula porrigatur. Quid vero humana vita fugacius; contra quot seculorum milibus quorundam fama durat?

L. Nihil praetermissum.

U. Illud tamen admonendus es, ut commata, ita et hypodiastolas et hypostigmas posse plures in eadem periodo incidere. Nam quemadmodum ea pars quae praecedit comma principale, aut etiam colon, potest habere plures minutas distitictiunculas, ita et ea quae sequitur. Omitto nunc illas notulas, quae monent syllabas ac dictiones dividendas, quae male coniungerentur.

L. Recte. Sed probasne quorundam, meo iudicio, morosam diligentiam, qui Graecorum exemplo Latinis dictionibus asscribunt spiritus ac tonos, ac praeter illorum exemplum etiam porrectionis aut correptionis notas addunt; h quoque e litterarum ordine submota, huius vice notulam superscribunt aspirandae litterae?

U. Superstitiosum scribendi genus audio.

L. Non defuere tamen apud Italos, qui genus hoc inuehere moliebantur. Si pateris, addam exemplum tuae vaginae.

U. Vel totam occupa.

L. Distichon sat erit:

Ómnĭă sūnt ómĭnūm tĕnŭi pēndēntĭă filō, Èt sŭbĭtō casū quāē vălŭēre rŭūnt.

Quid tibi videtur?

U. Hic illud vetus occurrit μηδὲν ἄγαν. Primum h, iam tot seculis receptam, quid attinet tollere? Deinde signare temporum minutias nimis curiosum mihi videtur; tonos et productiones aut correptiones in his notare, in quibus causa quaepiam hortatur, probo.

L. Quot causas adferunt?

U. Tres potissimum: distinctionem, ambiguitatem et necessitatem. Distinctio et ambiguitas, quarum illa videtur habere locum in unica dictione, altera in duabus pluribusque, suadet addi notam mutati accentus, ut, quum dicimus Ponè ratem, ultimae tonum addimus, ut ponè intelligatur esse praepositio, idem valens quod iuxta, non imperativum a pono. Nam pône metum habet priorem circumflexam. Rursus penè rem patriam perdidit, quum adverbium intelligi volo, posteriori tonum addo; quum membrum obscoenum, priorem inflecto: pêne rem perdidit. De lâbor et lábor ante dictum est.

L. Memini.

U. Idem licet in palàm dedit: adverbium indicans, addo tonum in fine; si est instrumentum rusticanum aut anuli pars, priorem inflecto. Nec eodem modo sono, quum improbum et efferatis moribus aio férae similem, et quum eum qui non multum abest a forma alterius, dico ferè similem. Ad eundem modum quantitas distinguit dictionem: cēdo, unde cecídi, longam habet et acutam; cedo, unde cessi, non habet quo discernatur, nisi forte tono cêdo; sed ab hoc cĕdo, quod pro die interdum usurpatur, rursus nota brevitatis discernitur. At cécidi a cado primam habet acutam; a cedo penultimam cecídi. Item profécto participium est, profectò adverbium affirmantis; et vúlgo verbum est, vulgò nomen sive adverbium; cérto verbum, certò adverbium; fálso nomen, falsò adverbium, tametsi quidam hoc malunt circumflectere; úna nomen, unà adverbium; ōs unde oris et ŏs unde ossis; et ôra ab os et óra verbum; érgo coniunctio et ergô nomen pro gratia: Illius ergô venimus. Ita distinguimus raûce et spûrce vocandi casum, et raúce, spúrce adverbium; lége verbum a lêge nomine; vénimus et vênit praeteritum a venîmus et vénit praesenti; et diuûm a díuum et deûm a déum et numûm a númum genitivos ab accusativis. Huius generis exempla sunt infinita. Necessitatis exemplum adferunt, quum dicimus intereá loci, in adverbio transferentes tonum ab antepenultima prioris dictionis in ultimam, et proximam dictionem suo tono spoliantes, ut auditor admoneatur intereá loci nihil aliud valere quam interea. Nam loci festivitatis causa adiungitur. Huius farinae sunt maléficus, malesânus, sicut malesuâda, ádmodum, propémodum, ínuicem, propédiem, índies. Idem fit quoties ex praepositione et adverbio conflatur dictio: próinde, déinde. Similiter in coniunctionibus enímuero, eténim, síquidem, quandóquidem. Nec ideo statim corripio ve penultimam in enimuero, si nim praecedentem syllabam acuo. Alii necessitatis exemplum producunt, quum dicimus homo probus doctúsque: ut intelligas que coniunctionem adhaerere proximae dictioni, praeter rationem accentuum, posteriorem syllabam acuo et, si plurium syllabarum sit dictio, geminum addo tonum, ut ómniûmque. Aliter enim effero ómnium quae fecit rationem reddidit, aliter patris ómniûmque cognatorum favorem amisit.

L. At vereor ne quis nos hebetes stupidosque vocet, si non queamus ex ipso sensu diiudicare in Falso queritur genus humanum, falso adverbium sit an nomen an participium. Aut in illo Nunc scio quid sit amor, amor nomen sit an verbum.

U. Sit hoc sane perspicuum mediocriter eruditis; at frequenter sic incidunt ut semidocti labantur, docti nonnihil haesitent. An non rectum fuerit illorum errorem, horum contatiunculam exiguo negocio redimere? Vulgo quantum operae perit in adiectitiis litterarum flexibus et lascivientibus lineis? Quanto facilius est addere virgulam? quae ut doctis nihil officit, ita pueris et illiteratis est necessaria. Rudis enim aetatis hic negocium agimus potissimum. His quum dictamus, ab his quum exigimus dictata, quum scripturam emendatam exposcimus, tum haec superuacanea videri non possunt. Nec tamen in his mihi probatur anxia superstitiosaque cura, praesertim ubi res agitur seria, quod non hic tantum praecepit ille scriptorum omnium diligentissimus Quintilianus, sed eum qui bene scribere nititur, curiosum non esse sed fuisse oportet, quemadmodum, ut ait Seneca, quaedam didicisse oportet, non discere. Tum demum gratiam habet in arte negligentia, si successit immodicae diligentiae, ita ut curam remissam sentias, non omissam. Haec nimirum est illa docta negligentia, quam Terentius mavult emulari quam aliorum obscuram diligentiam.

L. At sunt qui putant a magnis autoribus rectissime dictum Scientiam mihi seruans usum sequor, et Sapiendum ut pauci, loquendum ut plures.

U. Isthuc tum fortassis erat aliquid, quum sermonis ius adhuc penes populum erat, quumque ritu foliorum cadentium vicissim ac subnascentium nova verba gigneret, deiiceretque quae fuerant in honore vocabula pro suo arbitrio popularis usus. Quanquam nec Cicero nec Quintilianus loquuti sunt ut plures; nec enim vulgo receptus error usus nomen promeretur. Nunc vero nihil rei nobis est cum populo; a doctis petitur omnis loquendi ratio.

L. A quibus tandem, et quo seculo natis?

U. Hic tibi pro me respondet vetus Graecorum proverbium οὔτε πάντα οὔτε πάντη οὔτε παρὰ πάντων. A Cicerone nemo negat optimum loquendi exemplar peti, nec inficiari possumus eo seculo dicendi genus incorruptissimum fuisse, quo iam et horror ille nimium priscae vetustatis abesset, et nondum degenerasset Romanae linguae synceritas. Non tamen ab uno Cicerone petam omnia, nec statim quicquid illi placuit, pro optimo duxerim, ut rissi dicere malim quam risi, quia sic ille fertur scribere solitus, nec reiiciam, si quid vetustiores aut recentiores porrexere melius.

L. Nunc quibusdam putet quicquid in libris Ciceronis non deprehenditur. Rursus alii, si quam scripturam in cariosa charta, aut in saxo vetustate semeso, aut in nomismate peruetusto reperiunt, eam vocant in exemplum dicendi scribendique.

U. Equidem hoc hominum genus ridere soleo, non odisse. Delectant enim nos antiquitatis studio, nonnunquam et prosunt. Non permittam autem illis, ut e suis deliciis loquendi leges nobis praescribant; siquidem orthographiae ratio nec eodem seculo fuit eadem apud omnes. Et tamen obsoleta loco intermixta suam habent gratiam, veluti quum citamus priscorum dicta aut ad illa alludimus. Tum si quid desiderabitur in supellectile Romani sermonis, quod apud Ciceronem non reperiatur, haud verebor ex Catone, Varrone, Pliniis, Quintiliano, Seneca, Suetonio, Quinto Curtio, Columella sumere mutuo. Si ab his quoque destituor, superest Graecorum sacra ancora.

L. Nihilne igitur petendum ab horum temporum consuetudine?

U. Quid ni, si quid habeat recti? Vides quam multa sumpserimus ex Gallorum, Germanorum, Britannorum, Italorum vulgari pronuntiatione. Et si mihi disputandum esset in scholis publicis, ineptus essem si nihil tribuerem ibi receptae consuetudini; praestat enim balbutire cum balbis quam et rideri nec intelligi. Attamen ita cedendum est consuetudini, ut medicus cedit morbo, paulatim allevians quando semel non potest tollere. Et nunc in scholis feruntur, quae ante annos triginta fuissent explosa; adeo quaedam facilius elabuntur quam expelluntur. Quis olim tulisset in templis pronuntiantem Timótheus antepenultima acuta? Aut Kyrie eleeson septem syllabis et absque diphthongo? Aut Christè sonantem pro Cristè? Nunc probantur etiam, non modo feruntur. Caeterum illa debet esse curarum prima, ne puer Graece Latineve pronuntians ex vulgari sermone vitia trahat, quorum minimum esse ferunt apud Romanos, plurimum apud Gallos, plus satis apud Germanos, nonnihil et apud Hispanos. Anglis in ratione pronuntiandi secundum ipsos primam laudem tribuunt Itali. Sed quid risisti, Leo?

L. Rugire Leonum est, non ridere. Dicam tamen quae res in mentem veniens mihi risum excusserit.

U. Narra, te quaeso, ut ipse quoque tecum rideam.

L. Dicam. Non admodum diu est, quod me forte praesente Maximilianus Caesar ab aliquot oratoribus salutaretur, quod ex more magis quam ex animo nonnunquam fieri solet, quorum unus erat Gallus, natione Cenomanus; nomen non exprimam, ne videar hominem notare cui bene volo. Is orationem ab Italo quopiam, ut arbitror, compositam, nec male Latinam, adeo Gallice pronuntiavit, ut Italis aliquot eruditis qui tum aderant Gallice non Latine dicere crederetur. Nominare possim ex illis aliquot tibi non ignotos. Quum is perorasset, non absque incommodo, nam in media dictione sibi exciderat, turbatus ut coniicio risu circumstantium, quaerebatur qui ex more responderet, idque ex tempore. Nam Galli oratio praeter expectationem acciderat. Protrusus est ad hoc negocii Doctor quidam aulicus.

U. Unde id liquebat?

L. Pileum gestabat suffultum candidis pellibus. Hoc signi. Is hunc in modum orsus est: Caesarea maghestas pene caudet fidere fos, et horationem festram lipenter audifit, aliaque tanto spiritu tamque Germanice, ut nemo vulgari lingua dicens possit magis Germanice. Hunc maior excepit risus. Sequutus est orator Daniae, quanquam is qui dicebat videbatur Scotus, mire referens eius gentis pronuntiationem. Huic oppositus est Zelandus quidam; deierasses neutrum loqui Latine.

U. Quid interea Caesar? Potuitne tenere risum?

L. Assueverat huiusmodi fabulis, nec erat ullius linguae rudis. Verum haec eo dico, quo tua dicta confirmem, nihil prius curandum quam ut puer dediscat vitia linguae gentilitiae. Superest ut indices, quibus id rationibus quam ocyssime et quam felicissime fieri possit.

U. A psittaco licet exemplum sumere. Crebro occinitur meditanti, ac subinde exigitur quod didicit. Si indocilis est, domatur ferula; reddenti quod accepit cibus praemii loco est. Adhibendus qui linguam habeat emendatam; is admonitus, quomodo praeeat, conantem adiuvet, feliciter reddentem collaudet, relabentem in veterem consuetudinem crebro corrigat. Mensis unus totum hoc negocium absoluet. Profuerit si puer sodalibus utatur minime balbis, sed incorrupte explanateque loquentibus.

L. Rationem probo, nisi quod interim periculum est ne, quoniam perpauci sunt emendate loquentes, post cogatur quod magno sudore didicit, maiore dediscere, itaque fiet ut nec Italis placeat nec suis.

U. Quod scholis accidit, idem eveniet omnibus caeteris; optima placebunt, si non omnibus, certe quamplurimis. Et tamen non improbarim, si cui tanta naturae dexteritas obtigit, ut quemadmodum polypus colorem ad loci subiecti speciem, ita rhetor vocem ad auditorum aures pro tempore accommodet.

L. Quibus rebus fiet, ut contingat emendata pronuntiandi celeritas, praesertim in Graecis, quae fere grandiores hodie discimus?

U. Quid assequutus sim, nescio; quid quomodo conatus sim, aperiam. Quur enim quicquam arcani caelem talem amicum?

L. Muto dixeris.

U. Ut tamen aurito. Posteaquam litteras, syllabas ac dictiones Graecis satis eram meditatus, ad parandam inoffensam celeritatem his artibus utebar. Adiunxi me quibusdam, quos existimabam castigatissime sonare; finxi me codicum duorum collatione velle castigare librum; persuasi id utrisque fore commodo, quum in hoc, ut utriusque codex ex alterius comparatione fieret emaculatior, quemadmodum manus manum fricat, tum ad eruditionem. Sic autem conuenit, ut alternis vicibus recitaremus et auscultaremus. Principio lentior erat recitatio; deinde, quemadmodum solet, incalescens paulatim lingua sponte ferebatur ad celeritatem. Si mihi cum doctiore res erat, tantum orabam, ut secus quam oporteret sonantem admoneret; ipse recitantis linguam arrectissimis auribus obseruabam, oculis in codicem fixis. Si quid esset recitatum difficilioris soni, fingebam me non satis percepisse, rogabamque ut repeteret, quo certius eius syllabae sonitum infigerem animo. Quum ille iam recitando defessus esset, et ad me recitandi vices redissent, illius linguam pro viribus imitabar; reprehendenti gratias agebam. Si cum pari negocium esset susceptum, aequis legibus paciscebamur, ut uterque alterum revocaret errantem. Ad hoc munus interdum natione Graecum mercede conduxi, licet alioqui parum eruditum, propter nativum illum et patrium sonum. Tametsi doctos aliquot nactus sum, quorum pronuntiationem ego sane Graecorum quorundam eloquutioni non dubitem anteponere. Huic exercitationi datum est trimestre spatium, nec ullius operae me minus poenituit unquam. Nec enim simplex erat huius laboris utilitas. Excepta siquidem exercitatione pronuntiandi, primum ipsa lectio, praeterquam quod erat alacrior ac vigilantior quam si solitaria fuisset, habebat et illud commoditatis: licebat sciscitari, si quid parum intelligerem. Nam et imperitior saepenumero tenet, quod doctiorem fugit. Et nescio quo pacto fit, ut acrius meminerimus, quae recitari audimus, quam quae taciti legimus, interdum semisomnes.

L. Nihil verius.

U. Hac arte evoluimus seu revoluimus potius totum Demosthenem, totum Plutarchum, totum Herodotum, Thucydidem, Homerum et Lucianum. Nec his contentus, ascivi mihi sodalitatem aliquot φιλελλήνων. Conditae leges, ne quis super coenam nisi Graece loqueretur; παρανόμωι multa dicebatur pecuniaria: si quis Latine dixisset absque veniae praefatione, assis; si Graece quidem, sed inemendate, assis dimidium; si bis ad eundem impegisset lapidem, hoc est, si delaberetur in eum errorem cuius ante fuisset admonitus, drachma.

L. Quomodo successit res?

U. Initio submoleste, ne dicam dolo, verum pauculis diebus successit facilitas, mox et iucunditas non sine fructu maximo. His artibus hanc quantulamcunque dicendi legendique promptitudinem sum adeptus, ad quam tuendam plurimum confert aliis praelegere bonos autores.

L. Optarim tibi fortunam exiliorem.

U. Etiamne exiliorem, quum pene nulla sit? Quo meo merito mihi precaris tantum mali?

L. Praeficerem te meo leunculo.

U. Nae tu plane, quod dici solet, bovi clitellas, aut si quid est ineptius. Quod si litterator esse possem, habeo domi quos doceam. Verum hanc operam tibi polliceor, mi Leo. Tu quod potes dispice, si quem nancisci poteris idoneum huic provinciae; ego vicissim circumspiciam, si quid queam; et collatis in commune nostris consiliis prospiciemus catulis nostris, ut ex hominibus nati videri queant.

L. Habeo gratiam, Urse, quantum possum maximam, relaturus etiam ubi ubi dabitur et oportunitas et facultas. Quam tibi Leonis occursus fuerit felix, nescio; mihi tales Ursos optarim saepius occurrere. Onustus tuis officiis domum redeo.

U. Nec ego nihil aufero bonae sarcinae. Par pari relatum est.

L. Unum te velim adiungere tam multis in me benefactis.

U. Quodnam?

L. Istam vaginam optarim esse meam.

U. In quem tandem usum?

L. Ne mihi excidant isti versus tam belle picti.

U. Quid ni? ut cum Samiis ridearis litteratus miles.

L. Ego vero sic vel litteratissimus haberi cupiam; et si proficiscar in bellum, nolim ullam armorum partem esse mutam, sed et vaginam et ensem et capulum et arcum et sagittas et lanceam et bombardam et galeam et thoracem et baltheum et clypeum optarim habere litterarum nonnihil, quod me alicuius bonae rei admoneret. Sin domi sit agendum, cuperem totam undique loquacissimam esse, sic ut et postes et ostia et fenestrae et singulae tessellae vitreae et trabes et laquearia et pavimenti lateres et parietes, ad haec et supellex universa, lodices, cortinae, aulaea, mensae, sellae, mantilia, disci, cantari, cyathi, cochlearia, pelues, ollae, chytropodes, aliquid loquerentur quod expediret non oblivisci. Tantum abest, ut me puderet istius vaginae.

U. Aiunt inauspicatum esse, si quid huiusmodi rerum, quae adversus hostes gestantur, amicus donet amico. Hoc ominis ut vitemus, ex donatione commutationem faciamus. Da tuum ensem et accipe meum, sitque hoc pignus inter nos initi litterarii foederis.

L. Quod nobis utrisque nostrisque catulis bene vertat! Accipio quod offers, Musis, ut spero, bene fortunaturis.

Nota[recensere]

Haec nota non sunt pars libri.

  1. Diogenianus, Paroemiographi. Vide Leutsch et Schneidewin, Corpus Paroemiographorum Graecorum (1839), Tomus I, Centuria VII, 86, p. 302. Latine dicere possumus: "Qui taurus stimulant multi, sed rarus arator."
  2. Diogenianus, Paroemiographi. Vide Leutsch et Schneidewin, Corpus Paroemiographorum Graecorum (1839), Tomus I, Centuria VII, 86, p. 302. Latine Erasmus dixit in hoc modo: "Plureis thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos." (Erasmus, Adagiorum (1528), Chiliadis Primae Centuria VII: VI, q.v. in Google Books)