Vita Prior Verena

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sancta Verena
Vita Prior
888
editio: incognita
fons: incognitus


[1][recensere]

Vitam beatissimae verenae virginis, ut ab antiquis inventa est, nostro Stilo explicatam, amator eius ad legendum sic accipe.

[2][recensere]

Vitam gloriosae virginis secundum quod relatu quorundam didicimus, scripturi, Dei omnipotentis gratiam imploramus, ut fratribus et sororibus nostris aliquid gratum et utile in hoc opere explicare valeamus. Nihil enim valet vitam virtutum legere, nisi studeamus vitam virtutum habere. Ad hoc enim memoriam sanctorum pius animus recolligat, ut exemplis eorum ferventior fiat et aerumnam suae peregrinationis iter eorum sequendo facilius superet. In singulis enim factis sanctorum, unde magis Deo placuerint, oculo cordis intentissime consideret et, quid ipse sedulus agere debeat, flammanter investigat.

[3][recensere]

Virgo ista beatissima, ut ferunt, Thebaea genere extitit, honestissimis parentibus primum orta cuidam sancto episcopo ad baptizandum et in fide informandum traditur. Quo postmodum per martyrium coronato – erat enim senex Cheremon nomine – ipsa virgo cum aliquibus christianis ad inferiorem Aegyptum pervenit, ubi tunc maxima multitudo fidelium in castris Diocletiani et Maximiani imperatorum militatura describebatur. Tunc temporis ibi illa beatissima legio Thebaea Mauricii iam praeelecta tenebatur.

[4][recensere]

Tunc virgo Christi ad Italiam venire desiderans, cum reliquis aliis fidelibus iungitur. Mediolanum itaque perveniens, si possibile sibi esset martyrii gloriam toto amore concupiscens, martyrum loca et carceres sanctorum sollicite requirens eisque officium pietatis impendens, aliquot annis a quodam sancto viro Maximio retenta ibi perstitit.

[5][recensere]

Audiens denique sanctam legionem beatissimi Mauricii ab impiissimo imperatore Maximiano pro fide Christi gladiis peremptam atque ibi sanctum Victorem, sibi unice iunctum, pariter in ipsa legione coronatum, ardenter per Alpina iuga ad Haugaunum rem experitura pertendit.

[6][recensere]

Inde ultra Aram fluvium apud sanctum quendam, qui ex legione Thebaea evaserat, non longe a castro Solodoro habitavit, districtione mirabili ieiuniis et orationibus pene noctes diesque continuans, psalmis intenta, liberum quam maxime beati Cypriani de habito virginum prae manibus habens, ubi isdem beatissimus martyr docet esse diciplinam custodem spei, retinaculum fidei, ducem itineris salutaris, fomentum ac nutrimentum bonae indolis. Intentissima igitur Verena virgo sacra in remuneratione castissimae virtutis et palma incomparabilis remunderationis, in quadam specu artissima tempore aliquo diu se macerandam reclusit.

[7][recensere]

Haud longe quaedam anus christiana habitabat. Nam Alamannorum gens diabolo adhuc subdita, diversa portenta ydolorum in deos sibi statuerat. Quicquid operari manibus sacra virgo poterat, ipsa anus praedicta vendens, sufficientem victum, ei minstrabat. Signa quoque plurima Dominus per famulam suam Verenam operabatur, ita ut quidam energumini, antequam ad specum illiam, in qua eadem Dei ancilla commamebat, pervenirent, ad infestatione daemonis orationibus illius sanarentur, quidam etiam caeci tactu ipsius illuminarentur. Excrescentibus itaque miraculis multitudo Alamannorum ad fidem Christi moveri coepit, et petente sancta virgine a sancto quodam presbytero Italici generis pro fide Christi exulanti baptizata. Inde nomen Christi dilatari in fines Alamannorum exoritur.

[8][recensere]

Coepit igitur virginis fama per totam illam terram vulgari et in tantum diffundi, ut mater virginum praepostitam sub creatione pietatis ab omni populo venerabilis ubique polleret. Hanc formam pietatus omnibus virginibus proponens, ut, quanto excellentius atque divinius atque divinius huius muneris esset magnitudo, tanto necessaria ad custodiam tutissima humilitas, ut periculosam superbiam, quae amplioribus amplius insidiatur et invidentiam tamque filiam eius pedisequam ubique caverent. Quippe cum superbia numquam sit sine tali prole atque comite – quibus duobus malis, hoc est superbiae et invidiae diabolus auctor esset. Sequerentur ergo agnum quocumque iret, non soum integritate virginitatis, sed etiam gratia sincerissimae humilitatis. Et quae se Christo dicaverunt et a carnali concupiscentia recedentes tam carne, quam mente se Deo voverant, consummarent opus suum magno praemio destinatum; nec ordinari aut placere cuiquam nisi Domino suo studerent, a quo et mercedem virginitatis exspectarent. Virgines non esse tantum, sed intellegi et credi debere; parem se integritas in omnibus praestaret, ne bonum corporis cultus infamaret; quid ornata, quid compta procederet, quasi marito placitura. Nec enim fas esset, virginem ad speciem formae suae comi, aut de carne et de eius pulchritudine gloriari, cum nulla sit illi magis quam adversus carnem conluctatio et vincendi corporis ac domandi obstinata certatio. Esset vero minor culpa, deliquisse ante datam innocentiae legem, cum necdum cognosceretur discplina; graviorem porro culpam post voti propositum. Virginibus denique quo sublimior gloria, eo maior cura deberet esse. Quippe cum flos sit virginitas ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum, gratiae spiritualis laeta indolens, laudis et honoris opus integrum atque incorruptum, Dei imago respondens per sanctimoniam Domino, illustrior portio gregis Christi.

[9][recensere]

Quia igitur omnis profectus virtutum contrarius semper diabolo, quidam tyrannus sub potestate Romani nominis sacrilegus, adversus Dei virginem inflammatus, variis iniuriis affectam aliquot diebus publica custodia eam revinxit. Ubi psalmis et orationibus se totam Deo commendans a quodam iuvene, ultra quam dici potest splendido, nocte visitatur et ab eodem valde consolata, ne minis cuiusquam cederet ac veritatis tramitem relinqueret, audivit. Quae cum requireret, quis esset, qui eam dignatus fuisset visitare, a Deo se missum respondit et inter martyres in regno vitae adnumeratus Mauricius diceretur. Illa audiens ad orandum prosternitur, atque ut memor eius fieret apud Dominum, sanctum illum martyrem et luce splendidum precibus exorat. Subito multitudo purpuratorum iuvenum et candidissima clamide ornatorum circumambit sanctum martyrem et sic ab oculis sanctae virginis ablatus discessit.

[10][recensere]

Eadem ipsa nocte tyrannus isdem febri validissima corripitur et instante iam vicina morte ad Dei famulam festinanter mittit, ut cum maximo honore ei exhiberetur. Exhibita oratione validam illam febrem a corpore ipsius tyranni fugavit. Sicque cum laude omnium ad locum virginum remittitur.

[11][recensere]

Quadam die, cum victus panis deesset et hoc ipsum molestissime ferrent, quae cum illa habitabant, ipsa Domini pietatem adesse suis in necessibus non dubitans, conversa ad Dominum sic dixisse fertur: Domine, qui das escam creaturae tuae tempore opportuno, tu vides, quid ancillis tuis expediat, apud te dispositum, quomodo vita nostra sustentetur. Vix verba complevit et ecce xl. sacci pleni farinae optimae ad hostium cellulae ipsarum reperti, incertum quis hominum eos ibi posuerit. Conversae omnes ad Dei laudes sufficienter ex ipsis farinis per aliquot annos pastae sunt, mirum in modum in dentibus ipsarum crescentibus, easque ad plene satiantibus.

[12][recensere]

Cumque iam instaret tempus remunerationis et finis laboris ipsius infirmata corpore aliquibus diebus lecto decubuit, rigorem nihilominus propositi sui fortissimi retentans, vigiliis et orationibus, quantum infirmitatem superare valuit, animo invictissima se Deo semper coniungens. Et cum instaret dies recessionis virgo Dei genetrix Maria cum virginibus sacris, choros incomparabiles praecedens in cellula, qua virgo decubuerat, affuit. Verena devotissima toto desiderio obviam ire, ac simul inter ipsas manere praeoptans, quid mihi, inquit meritum, ut mater Domini mei et Dei mei venire dignareris ad me tantillam ancillam tuam? Cui Dei genetrix Maria, ut integritas tua, inquit, fideliter hactenus Domino suo serviens remuneretur; sequere cum quibus in aeternum laeta gaudeas. Sic a corpore sancta ipsius anima solvitur. Odore immenso cella ipsa impletur; curata officiosissime deinde a sacris virginibus et Dei timoratis, in loco quodam reponitur, qui Zurciaca dicitur, multis miraculis clara, se in conspectu Dei vivere ubique manifestans.

[13][recensere]

Haec filia illustrissima subinde legens, ut de merito professionis et castitatis tuae pariter cum beatissima Verena coronam aeternae remunerationis reportare possis, studiosissime perage. Vitamque ipsius, non tantummodo in verbis, sed etiam in moribus vigilanter, ut sic vivas, pertracta. Habebis enim illam tunc pro te oratricem, si vestigia illius secuta habueris prae oculis semper imitabilem, ut quanto illustrior es genere, tanto praeclarior sis sanctitate.