Zum Inhalt springen

Seite:DE CDA 2 296.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


410.

1272. November 23. Bischof Heinrich I von Brandenburg über die zwischen dem Collegiatstifte und dem Frauenkloster zu Coswig zu Stande gekommene Uebereinkunft bezüglich der seelsorgerischen Functionen in der dortigen Stadt.

Heinricus miseratione divina Brandeburgensis episcopus universis Christi fidelibus presentem litteram inspecturis salutem in Domino et gloriam sempiternam. Hec est forma conventionis amicabilis inter canonicos beate virginis in Cozwich et sorores ordinis beati Augustini eiusdem loci. Parrochiam opidi in Cozwich habebunt canonici, sicut eam ante sororum introitum habuerunt, ecclesia vero sancti Nicolay, apud quam parrochie ius fuit, prefatis sororibus attinebit. Ceterum de sepulturis inter ipsos canonicos et easdem sorores est concordatum isto modo: corpora defunctorum vel defunctarum, quos vel quas apud dictas sorores sepulturam constiterit elegisse, primo deferantur ad parrochiam suam: fiat pro eis, quod fieret, si sepelirentur ibidem, et dies octavus tricesimus et anniversarius agantur pro eis in eadem parrochia, acsi ibi essent sepulti. Corpora vero eorum et earum, qui apud dictas sorores non elegerint sepulturam, si infra refectorium apud eas sepelire voluerint, hoc non faciant ullo modo, nisi petita prius a parrochiano licencia et obtenta ac delatis corporibus ad parrochiam et factis, que pro ipsis consueverunt. Hospites vero, quos in Coswich mori forte contigerit, si apud prefatas sorores elegerint sepulturam, primo ad parrochiam deportentur et fiat pro eis in missis defunctorum, sicut pro parrochianis fieri consuevit. Si qui vero extra opidum Cozwich existentes obierint, qui apud antedictas sorores sepulturam elegerint, ad eas simpliciter deferantur. Quod si predicte sorores contra formam memoratam aliquem vel aliquam sepelire presumpserint, corpus sic sepultum cum oblationibus inde perceptis de plano et sine strepitu iudicii reddere canonicis requirentibus teneantur, et ad hoc ipsum premissi canonici tenebuntur, si aliquem vel aliquam contra formam prescriptam apud ipsas sorores inpediverint sepeliri. Sane de hospitali in Cozwich taliter est ordinatum, quod sorores infirmis et eorum ministris sacramenta confessionis, eucharistie et ecclesiasticam sepulturam per sacerdotes claustri libere ministrabunt. Similiter servi et ancille sororum ibidem recipiant sacramenta predicta et eciam sepulturam. Alias autem nemo eucharistie sacramentum nisi cum voluntate plebani et sine preiudicio apud sorores recipiat memoratas. Si vero aliquis vel aliqua de servis vel ancillis sororum ab eis in egritudine dimittatur vel etiam de curia sororum fecerit deportari, ad parrochiam vivus et mortuus pertinebit. Laborantes autem in servicio sororum, ut sunt lapicide, carpentarii et huiusmodi, sive comedant panem canonicorum sive non comedant, nichilominus parrochie attinebunt, nisi forsan aliquis in servicio huiusmodi se sororibus tempore vite sue obligaverit serviturum. De oblationibus vero et predicationibus ita erit: in festis nativitatis Domini, circumcisionis, epiphanie, Palmarum, Parasceves, Pasche, ascensionis et Pentecostes, item in quatuor festis beate virginis, in festis apostolorum, omnium sanctorum omniumque animarum, in communibus et in die dedicationis ecclesie beate virginis tenebuntur parrochiani in parrochia sua interesse divinis et facere, quod tenentur, et expresse hoc eis dicatur a plebano et a fratribus predicantibus, cum videbitur oportunum,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 296. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_296.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)