Seite:Über die nothwendige Verbesserung der lateinischen Trivialschulen und der Gymnasiumsschulen in einigen Fränkischen Gegenden.pdf/10

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Vorabenden noch Beicht sitzen muß; so wird


    [597] discipulis in Schola privata orationes sacras diebus dominicalibus et festivis habere debet, quod novum onus ita nobis impositum est, vt viam monitorum contrariorum ad principem celsissimum faciendorum nobismet ipsis occluderemus. Audi, quo pio stratagemate vir viros circumvenit. Quum feriis elapsis singulus quisque professor novo Rectori se sisteret praesentem ad munera scholastica rite inchoanda, singulo cuilibet ille persuasit, celsissimi principis voluntatem esse, vt orationes sacrae non amplius cunctis in Gymnasio nostro Studentibus in una ecclesia, sed vt a quolibet professore in schola privata suis discipulis haberentur. Quae opposui, refuatavit ita, vt tandem victas manus dare non dubitarem. Dixit enim, omnibus collegis meis consentientibus se coactum esse, vt, me unum celsissimae voluntati adversari, ad principem referret. Fraudem his verbis nullam subesse ratus, ego quoque subscripsi, praecipue quod munere docendi intra duos tresve annos me liberatum iri spero. Iam singulus quisque cum collegis ceteris in simultate fuit, indignatus, quod se quilibet in hac caussa virorum virtutem et animum tam inconstantem expertum esse putavit. Nudius quintus est, ex quo in pristinam consiliorum invicem communicandorum familiaritatem rediimus, iamque singulum quemlibet collegam iisdem Rectoris verbis deceptum esse novimus.
    Vale, interque litteras tuas nunquam obliviscere
    Herbipoli, Idibus
    Decemb. 1789.

    Sinceri amici tui     
    * * *