audientibus praefatis Quadraginta dies iniunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus. Et nichilominus Rectori pro tempore existenti dicte parochialis ecclesie aliquos Confessores ydoneos in ecclesia praefata diebus Dominicis et festiuitatibus premissis deputandi, qui et etiam ipse Rector fidelium ad ecclesiam predictam eisdem Dominicis et festiuitatibus relaxationis huiusmodi consequendi causa confluentium confessiones audire eosque et quemlibet ipsorum a quibus cunque eorum peccatis criminibus delictis et excessibus, dumodo talia non fuerint propter que sedes apostolica esset merito consulenda absoluere eisque penitentiam salutarem iniungere valeant, plenam et liberam auctoritate apostolica tenore presentium concedimus facultatem. Presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis, Volumus autem quod si ecclesiam predictam uisitantibus, et ad reparationem restaurationem et acquisitione premissas manus adiutrices porrigentibus seu inibi pias elemosinas erogantibus aut alias aliqua alia indulgentia in perpetuum uel ad certum tempus nondum elapsum duratura per nos concessa fuerit presentes littere nullius sint roborris vel momenti. Dat. Rome apud Sanctum Petrum Anno Incarnationis dominice Millesimo quadrigentesimo nonagesimo Octauo Id. Iulii Pontificatus nostri Anno Sexto
Bernhard Georg Walch: Beylagen zu der Abhandl[ung] von Lorenz von Bibra, Fürstbischoff zu Wirzburg in: Journal von und für Franken, Band 3. Raw, Nürnberg 1791, Seite 734. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Beylagen_zu_der_Abhandl._von_Lorenz_von_Bibra,_F%C3%BCrstbischoff_zu_Wirzburg.pdf/29&oldid=- (Version vom 13.9.2022)