Seite:DE CDA 1-3 403.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 403 —

quod nos pro commodo terrae illius et novitate populi ad petitionem iam dicü domini nostri Ottonis de Brandenburg aliorumque fidelium nostrorum clericorum et laicorum decrevimus, ut archidiaconatus terrae ipsius ad parochialem ecclesiam Iuterbuck perti-neat et praepositus de Gratia Dei racione ipsius parochiae, quae sua est, ibi synodalia sine alicuius contradictione, salvo canonico iure nostro, perpetualiter administret. Quae ut futuris temporibus inconvulsa et iUibata permaneant, authoritate Dei omnipotentis et apostolorum eius Petri et Pauli ac nostra sub anathemate proponimus et presentis pri-vilegii scripto cum sigilli nostri impressione roboramus. Huius rei testes sunt: Wicman-nus Magdeburgensis archiepiscopus, Uldericus etFridericus capellani, Arnoldus parochus in Iuterbuck, Fridericus sacerdos de Danewiz; laici vero Dedo comes de Groitz, Ru-dolphus de Iericho, Conrad de Niemick, Gero de Gukove, Philippus de Iuterbuck, et alii quam plures, laici et clerici. Datum et actum Iuterbuck, anno dominice incarnationis m.c.lxxiii.

Aus Riedel cod. dipl. Brand. I. 8. 110; auch gedruckt'. Bruns Beiträge zur Beurteilung alter Handschriften 232 (dem der Druck bei Biedel entlehnt ist). — Die Urkunde ist allem Anscheine nach tu gleicher Zeit mit der vorhergehenden des Erzbischofs Wichmann ausgestellt; es ist daher wohl mclzxiiii zu lesen.
546.

1174. Juli 31. Graf Hermann von Orlamünde bestätigt die Schenkung seines Vaters, des Markgrafen Albrecht, an das Kloster Hamersleben, bestehend in Salzgütern zu Stassfurt.

In nomine sanete et individue trinitatis e^o Hermannus comes de Orlamünde no-tum esse volo omni generationi postventure, quod reverende memorie pater meus Adel-bertus marchio salinam unam ad duo panstal ecclesie beati Pancratii in Hamersleve in villa, que dicitur Stassforde, pro remedio anime sue contradidit. Quod quia inconsulto et non consentiente me fecit, cum mihi cessisset heriditas, seeundum iusticiam iurisperito-rum patris mei donationem irritam facere volui. Verum peticione prepositi et fratrum prefati loci et ammonitione amicorum meorum, quibus negare non potui nee volui, pre-dictis bonis a patre meo eidem ecclesie collatis voluntarie abrenuntio et pro anima patris mei et mea meorumque salute, maxime respectu divine mercedis, legitimis heredibus meis consentientibus, in usus fidelium in ipsa ecclesia Deo servientium cum Ermagarde coniuge mea et Sifrido filio meo liberaliter in perpetuum offero. Quam oblationem per subscriptorum testium astipulatione et sigilli mei impressione communio. Huius rei testes sunt: Bemardus prepositus, Frithericus sacerdos, Lanfridus sacerdos, Thiecelinus sub-diaconus, Ingoldus de Wicenburch, Sifridus et Gerungus frater eius de Eranekfelt, Otto de Ekeneberch, Winnolt de Orlamünde, Sifridus de Wodenesberch, Elfreth camerarius, Gonradus de Meldunghe.

Data anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo septuagesimo quarto, indictione septima, seeundo Kalendas Augusti.

Aus dem Hamersleber Copialbuche (no. CVI.) im Provinzialarehive zu Magdeburg. Allegirt bei Kunze, Oesch. des Augustiner-Kl. Hamersleben 4—5. Vergl. auch Meibom Script. Her. Germ. I 529 u. Eceard hist. geneal. princ. Sax. sup. 511.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 403. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_403.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)