Seite:DE CDA 1-3 409.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 409 —

Theoderico et totius capituli sui assensu et beneplacito, mea quoque permissione, man-sos quosdam ecclesie sue pertinentes Merseburgensi ecclesie cum omni utilitate et iure in proprietatem contradidit, ea videlicet securitate et provida cautela, quod comes Theo-dericus, ecclesie in Gozicha iam dictus advocatus, reditus eque valentes vel utiliores do-mino Thiedhardo memorato abbati et ecclesie sue in Gozecha in reconpensationem huius traditionis me presente et sciente assignavit Sunt autem hii mansi Merseburgensi ecclesie, ut pretaxatum est, collati: in parvo Lohstedi vii mansi, quilibet eorum solvit novem solidos tribus nummis minus, in superiori Schurtereie duo mansi, uterque solvit xii solidos, in inferiori Schurtereie tres mansi et dimidius, quilibet eorum solvit x solidos. Ut autem hec traditio Merseburgensi ecclesie rata et stabilis permaneat et nee in post futuris retro temporibus a meis vel domni abbatis successoribus quandoque in irri-tum revocari queat, paginam presentem seriem et modum huius rei continentem ob mu-nimentum facti huius sigilli mei inpressione consignavi.

Acta sunt hec dominice incarnationis anno m.c.lxx.vi, indictione viiii. Testes huius rei sunt subscripti: Theodericus de Meinersheim, Manegoldus de Gosteliz, Cunradus de Roz-bah, Theodericus et Helwicus de Clovica, Theodericus de Stelle, Constantinus de Sluttere.

Aus dem Original im Domstiftsarchive zu Merseburg, mit dem aufgedruckten Siegel des Erzbisehofs als Erzbischof von Hamburg, — $ Wegen ind. viiii vor dem Januar ausgestellt.
553.

(1171—1176). Graf Bernhard von Aschersleben befreiet nach dem Vorgänge seines Vaters, des Markgrafen Albrecht, und mit Einwilligung seiner Brüder Otto, Hermann und Dietrich die Vogtei zu Löderburg von jedem Untervogte.

In nomine sanete et individue trinitatis. Notum sit universis tarn futuri quam pre-sentis temporis Christi fidelibus, quod ego Bernhardus Dei gratia comes de Aschersleve advocatiam in Luderburg ab omni subadvocato liberam fecerim, quemadmodum pie me-morie pater meus Albertus marchio ante me rationabiliter fecisse cognoscitur. Cuius exemplo id ipsum per me quoque, ut prediximus, factum est voluntate et assensu fratrum meorum Ottonis marchionis, Hermanni et Theoderici comitum, et consilio fidelium no-strorum firmatum est, ut nullius unquam precio seu quolibet obsequio a me et herede meo successoribusque meis eadem advocatia in ius subadvocati redeat, quin pocius me solo aut herede meo advocato contenta ecclesia beate Marie in Magdeburg, cuius memo-rata villa est, in ipsa advocacia absque omni molestia perpetim libera et quieta permaneat

"Aus dem cod. Vienn. in der Oräfl. Stolbergischen Bibliothek zu Wernigerode. Gedruckt-, de Ludewig reliqq. manusc. II. 370—371; Leuekfeld antiqq. Praem. 87; Hugo annal. Troern. II. 116. — Die Urkunde gehört in die Zeit von 1171, wo Bernhards Bruder Adelbert, dem die bezeichnete Vogtei laut der TJrk. no. 517 nach seines Vaters Tode zufiel und welchen Bernhard beerbte, muthmasslich starb, bis 1176, uro der andere Bruder Hermann, dessen die Urk. noch als lebend gedenkt, das Zeitliche segnete.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 409. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_409.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)