Seite:DE CDA 1-3 426.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 426 —

deburg a nobis oblatos; ecclesiam in Nibede cum dote sua, scilicet duobus mansis, et decimam partem decime de villa Swanebeke; villam Sconlo, in qua sunt triginta mansi, cum omni utilitate; villam Vristorp, quam Evererus de Lindowe a nobis in feodo teniüt et nobis resignavit, ad opus ecclesie cathedralis in Brandeburg construende a nobis colla-tam. Constare itaque omnibus fidelibus cupimus, quod nos pro his conservandis a domino Friderico Romanorum imperatore, qui hec omnia confirmavit, scriptum bulla im-periali signatum ecclesie cathedrali in Brandeburg optinuimus in curia solempni Magde-burch Kalendas Iulii ab eo celebrata, cuius consensu et auctoritate omnia prefate ecclesie in Brandeburg collata confirmamus. Et ut hec nostre collationis et confirmationis pagina inconvulsa permaneat, eam sigilli nostri impressione roboravimus, adhibitis idoneis testi-bus, quorum nomina sunt hec: Sifridus Brandeburgensis episcopus, Gerardus ecclesie prepositus in Brandeburg; canonici eiusdem ecclesie Walterus, Riquinus, Menzo, Bal-dericus, Martinus, Walterus et totus conventus; laici vero Badericus burchgravius in Brandeburch, Evererus de Lindowe, Gerardus Falco, Gerbertus de Lyzeka, Thoedericus advocatus de Brandeburch, et alii quam plures, clerici et laici.

Acta sunt hec a nobis in urbe nostra Brandeburg, anno dominice incarnationis m0.c°.lxx°.ix0, indictione xiia \ iiii0 Nonas Novembris, regnante domino Friderico Romanorum imperatore et semper augusto, in nomine Domini nostri Ihesu Christi. Amen.

Aus dem Original im Dornst i/lsarehive zu Brandenburg, mit dem an roth- und gelbseidenen Fäden angehängten Siegel des Markgrafen Otto. Gedruckt: Buchholtz Vers. ein. Gesch. d. Churtn. Brandenburg Anh. 2. 27; Gercken Stijtshistorie v. Brandenburg 369 und Fragm. mareh. II. 9 {unvollständig)', Riedel cod. dipl. Brand. I. 8. 112 {beide ex orig.). — 1. Statt: xiii.
577.

1180. Februar 15. Velletri. Papst Alexander III ermahnt den Kaiser Friedrich I, den mit dem Erzbischofe von Magdeburg abgeschlossenen Tausch bezüglich der Abtei Nienburg wieder rückgängig zu machen.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, Friderico illustri Romanorum imperatori salutem et apostolicam benedictionem. Cum pravus ille contractus et simonie obnoxius, qui in commutatione abbaue Nienburgensis et castri Schonenburg et opidi Wesele cum pertinentiis suis inter celsitudinem tuam et fratrem nostrum Magdeburgensem archi-episcopum intercessit olim, ad apostolatus nostri audientiam pervenisset, super hoeim-periali serenitati tue suggessimus, quod dubium non est, saluti tue ac nomini non con-venire. Sane cum non debeant spiritualia temporalibus commutari et comparari absque simoniaca pravitate non possint, non deeuit tuam excellentiam, religiosum locum de in-dulgentia Romanorum pontificum et imperatorum multa preditum übertäte ad aeeeptio-nem cuiuslibet terrene rei nove subiieere servituti, cum dubium non sit, eum penitus deeipi, qui temporale incrementum suseipiens spirituale dinoscitur dispendium sustinere. Quoniam igitur, quanto inter omnes prineipes christianos maiorem locum es de gratia superne dispositionis adeptus, tanto teneris attentius vigilare, ne quid efficias, per quod iram indignaüonis Omnipotentis, quod absit, ineurras et transmittere videaris ad alios perditionis exempla, magnificentiam tuam per iterata scripta monemus, hortamur atten-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 426. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_426.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)