Seite:DE CDA 1-3 521.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 521 —

in perpetuum successoribus specialiter concedimus et confirtnamus, ut quodcumque mer-catum nostra vel antecessorum nostrorum auctoritate constitutum vel constituendum ho-mines negociatores civitatis Halberstadensis negociationis sue causa intraverint, sine contratictione et districtione iudicum publicorum ibidem pro tempore constitutorum in ipsis mercatis res suas vendendi et emendi vel quolibet modo commutandi sine alicuius thelonei exactione perpetuam libertatem et omnimodam habeant facultatem, statuentes et imperiali firmiter sanctientes edicto, ut nulla omnino persona, alta velhumilis, eccle-siastica seu secularis, huic nostre confirmationi obviare vel ei ausu temerario audeat contraire. Quod si quis facere attemptaverit, pena centum librarum auri feriatur, qua-'rum medietas camere nostre inferatur, reliqua pars iniuriam passis persolvatur. Ad huius autem rei certam in posterum evidentiam presentem exinde paginam conscribi et maie-statis nostre sigillo iussimus insigniri. Huius rei testes sunt: Liudolfus Magdeburgensis archiepiscopus, Bertoldus Cicensis episcopus, Hartwicus Bremensis episcopus; Bernar-dus dux Saxonie, Hermannus lantgravius Thuringie, Heinricus comes palatinus Reni, marchio Otto Brandinburgensis, et alii quam plures.

Signum domini Heinrici sexti Romanorum imperatoris invictissimi et regis Sicilie. (L. M.) Ego Conradus Hildinsheimensis ecclesie electus, imperialis aule cancellarius, vice domini Conradi Moguntini archiepiscopi, totius Germanie archicancellarii, recognovi. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini m°. centesimo xc°.vii°, indictione xiiii», re-gnante domino Heinrico sexto Romanorum imperatore gloriosissimo et rege Sicilie, anno regni eius vicesimo sexto, imperii vero quinto et regni Sicilie secundo. Datum apud Wirziburc per manum Alberti imperialis aule prothonotarii, iiii0 Idus Aprilis.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Halberatadt: an grün und rothen Woüfäden hat das Siegel angehangen, ist aber verloren. Jetzt gedruckt'. Böhmer act. imp. seleeU 187. — Stumpf no. 4989. — Die JJrh. gehört zu 1196, da Heinrich VI im April 1197 in Italien war. Zu 1196 stimmt auch die Indietion und das Jahr des Kaiserthums. Der annus tegni ist dagegen w 27 umzuändern.
706.

1196. (Januar 1 — April 14). Erzbischof Adolf I von Cöln bestätigt dem durch den Rheinischen Pfalzgrafen Siegfried mitbegründeten Kloster Laach die kostenfreie Investitur seiner Aebte von Seiten des Colner Erzbischofs.

In nomine sancte et individue trinitatis Adolphus divina favente dementia sancte Coloniensis ecclesie archlepiscopus. Ad notitiam tarn presentium quam füturorum per-venire volumus, quod monasterium, quod ad Lacum vocatur, ab illustri comite palatino Henrico, fundatore eius, pie initiatum et a comite palatino Sigefrido, herede successo-reque eius, admodum liberaliter promotum, tempore predecessoris nostri archiepiscopi beate memorie Friderici beato Petro et Coloniensi metropoli per manum Wilhelmi filii eiusdem Sigifridi assignatum est et subiectum. — — —

Actum anno dominice incamationis m.c.xc.vi, indictione xiiii, presidente domino Celestino summo pontifice, anno pontificatus sui v, regnante domino Henrico Romanorum imperatore semper augusto et rege Cicilie invictissimo, anno regni sui xxvii, anno nostri pontificatus ii. — — —

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 521. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_521.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)