Seite:DE CDA 1-3 547.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 547 —


736.

(1201). März 1. Rom im Lateran. Papst Innocenz III schreibt dem Herzoge Bernhard von Sachsen, dass die Kirche sich in dem Streite der beiden Gegenkönige Philipp und Otto für den letzteren entschieden habe.

Nobili viro duci Bernardo. Expectantes expectavimus olim, ut principes vel per se ipsos imperio utiliter providerent vel super eo saltem divinum et nostrum auxilium im-plorarent. Ne autem expectando diutius dissimulare discordiam et dissimulando fovere forsitan videremur, eos ad concordiam perlitteras nostras curavimus exhortari ac post-modum, cum audissemus, quod quidam eorum disposuerant ad commune coUoquium convenire, consilium nostrum eis per proprium nuntium et litteras nostras fideliter duxi-mus exponendum, tandem quoque legatos nostros in Theutoniam destinantes, ipsos vero utili provisione imperii mandavimus diligenter et efficaciter commonerL Cum ergo ecclesie Romane dispendium, que diutius nee vult nee potest idoneo defensore carere, sustinere nolimus ulterius vel dissimulare iacturam tarn imperii quam populi christiani, cum etiam eorum utrique, qui in Theutonia electi dieuntur, favere ad obtinendum impe-rium non possimus nee credamus tarn persone in imperio quam imperio in persona idonea providendum, sitque reputandus ad hoc dignior qui magis idoneus reperitur, per-sonam nobilis viri Philippi ducis Suevie propter impedimenta patienüa quoad imperium obtinendum, presertim hoc tempore, penitus reprobamus et iuramenta, que ipsi ratione regni sunt prestita, decernimus non servanda et carissimum filium nostrum Ottonem, quem esse novimus virum industrium et prudentem, fortem et strenuum, in regem reci-pimus et regalem ei preeipimus ab omnibus honorificentiam exhiberi. Monemus ergo nobilitatem tuam et exhortamur in Domino et per apostölica tibi scripta preeipiendo mandamus, quatenus* ob reverentiam apostolice sedis et nostram ipsi de cetero fideliter et constanter adherens et tamquam regi in Bomanorum imperatorem electo et a nobis opportuno tempore dante Domino coronando reverentiam et honorem impendas et non obstante iuramento, si quod duci predicto ratione regni forsitan prestitisti, cum nos illud eo reprobato decreverimus non servandum, per te ac tuos potenter et efficaciter intendas ad exaltationem ipsius, ut et nos pro tue nobilitatis honore apud eum intendere merito debeamus.' Datum Laterani, Kai. Martii.

Aus dem registr. Innocentii III bei Baluze epp. Irmocent. III, V. 705. no. 36. Vergl. Böhmer regg. Inno-centii III no. 61. — An demselben Tage und von demselben Orte richtete der Papst Innocenz III ein Schreiben an den Herzog Bernhard, in welchem er diesem die Anerkennung in seinen Würden und Ehren seitens des Königs Otto verspricht. S. Baluze l. c. 706. no. 38.


Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 547. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_547.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)