Seite:DE CDA 1-3 562.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 562 —

stitutionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hec attemptare pre-sumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Rome apud sanctum Petrum, v Non. Martii, anno decimo.

Ans Baluze epp. Innocent. III, IL 3 no. 5. - Böhmer regg. Innocent. no. 224. — 1. Baluze nur: B.

758.

1207. August 2. Fiascone. Papst Innocenz III schlägt den vom Kloster Gernrode an das Cyriacus-Kloster in Rom zu entrichtenden Zins zu dem an den Papst zu entrichtenden hinzu.

Abbatisfcae et conventui sancti Cyriaci in Geronrod.1 Nostro apostolatui est comper-tum, quod inclitae recordationis Otto imperator per Privilegium suum confirmavit monasterio sancti Ciriaci de Urbe annuum censum unius marcae argenti a monasterio vestro sol-vendum. Constitit praeterea nobis per litteras Frederici imperatoris ab eo pro viginti annis censum ipsum solutum fuisse monasterio memorato. Nos autem, ut ecclesia vestra in sua maneat libertate, paterna volentes sollicitudine providere, consentientibus nuntiis vestris, marcam unam censui nostro duximus adaugendam, vos a solutione ipsius census dicto monasterio facienda penitus absolventes, quia nos dicto monasterio satisfieri fa-ciemus. Datum apud Montem Flasconem, iv Non. Augusti, anno decimo.

Aus Baluze epp. Innocetitii III, IL 58. no. 102. — 1. Baluze : Gerondod.
759.

1207. (1206.) August 9. Viterbo. Papst Innocenz III nimmt das Klost er Gernrode in seinen Schutz und bestätigt demselben seine Freiheiten und Besitzungen.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis in Christo filiabus Adelheide abbatisse sancte Dei genitricis semperque virginis Marie et sancti Petri, apostolorum principis, sanctique martiris Cyriaci in Geronrod, -eiusque sororibus canonice substituen-dis in perpetuum. Prudentibus virginibus, que sub habitu religionis accensis lampadibus per opera sanctitatis iugiter se preparant obviam sponso ire, sedes apostolica debet pa-trocinium impertiri, ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eas a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis infringat. Eapropter, dilecte in Christo filie, vestris iustis postulationibus clementer annuimus et prefatum monasterium in Geronrod, quod in fundo beati Petri, quem bone memorie Gero1 marchio cum tota proprietate sua ecclesie Romane obtulit intuitu pietatis, noscitur esse constructum, in quo divino estis obsequio mancipate, ad exemplar felicis recordationis Iohannis et Leonis predecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, cum clericis, ministerialibus et omnibus ad idem monasterium pertinentibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 562. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_562.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)