Seite:DE CDA 1-3 583.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 583 —

nationem eorum, quodum vixerit et sancte Ilsyneburgensis ecclesie fuerit, sine quolibet babeat impedimento in sua procuratione. Et qui hec bona tenent, tarnen ad ipsum ha-beant respectum et cuilibet successori suo, cui hec bona commissa iuerint ab abbate, ordinandi, locandi et procurandi eadem tribuimus potestatem. Verum sicut venerabiles antecessores nostri, dominus Theodericus et dominus Gardolfus episcopi, reverendus quoque dominus et antecessor noster Conradus episcopus bona predicta suo banno com-munierunt, nos eorum vestigiis inherentes hec eadem bona cum vinea nunc adiuncta sub nostram protectionem accipimus et nostro synodali banno ea pariter confirmantes ordinationem de eis factam, ut dictum est, nostrein auctoritatis.roborecommunimus. Hu-ius rei testes sunt: Wernerus maioris ecclesie nostre prepositus, Meynardus de Kranic-velt, Almarus sancti Pauli prepositus; Ropertus de Huysborch, Marsilius de Wimede-borch abbates; Alfetenus de Stutterlinghborch, Liuderus de Drubike prepositi; laici Daniel de Horneborch, Tidericus marshalcus noster, et alii quam plures. Acta sunt hec anno dojninice incamationis m°.cc°. xi°, indictione xiii. Ut igitur que premissa sunt, iugiter maneant inconvulsa, hanc paginam inde conscriptam sigilli nostri impressione fecimus insigniri, sub interminatione anathematis districtius in-hibentes, ne quis contra eam quacunque presumtione temeraria venire presumat. Datum per manum Tiderici nostri notarii, anno consecrationis nostre primo.

Aue dem Ileenburger Copialbuche im gräfl. Stolbergischen Hauptarchive zu Wernigerode. — 1. Am Rande von der Hand des Abschreiber*: forte iara Tichendorp. — 2. Mspt: inculta. — Ueber die Ausstellungszeit gilt die Bemerkung zu no. 784.

786.

1210. (1211). (Januar—September). Bischof Friedrich II von Halberstadt eximirt die durch den Mönch Dietrich von Aschersleben an dem Ostthore dieser Stadt gegründete Capelle von deren Mutterkirche.

In nomine sancte et individue trinitatis Fridericus Dei gratia Halberstadensis episcopus in perpetuum. Noverint universi Christi fideles tarn presentis temporis quam faturi, quod cum frater Theodericus de civitate nostra Aschersleve divinitus inspiratus quan-dam capellam super portam, que versus orientem ducit, in civitate predicta, in honore sanctorum Georgii et Antonii martyrum ac beate Eaterine virginis et hospitale quoddam, ubi possent pauperes recreari, de hereditate propria et fidelium elemosinis construxisset ibidem, ipse et Arnoldus decanus fratresque loci eiusdem ad hoc summopere laborabant, ut capellam eandem a matrici ecclesia, cui filialiter attinebat, exempcione sufficienti exi-merent et condigna. Nos igitur piam eorum devotionem in Domino commendantes ipsis duximus indulgere, ut matrici ecclesie recompensationem congruam facerent, quam fece-runt, sex videlicet solidos annuatim in domo quadam, quam predictus frater eidem capelle conparaverat de hereditate propria, de consensu Conradi prepositi et Alberti ple-bani matrici ecclesie assignantes, et sie eam a matrici ecclesia fecerunt liberam et in-munem, fraternitatem nobis ibidem et advocaciara loci eiusdem nobis nostrisque successo-ribus reservantes et, ut quemeunque sacerdotem eligerent vacante ecclesia, nos eam sibi liberaliter conferremus, unum talentum, quo ecclesia est dotata, assignantes eidem.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 583. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_583.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)