Seite:DE CDA 1-3 584.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 584 —

Hoc etiam de ratione eiusdem loci fratribus indulgemus, ut quicunque in ipso hospitali decumbentes obierint, ibidem in cimiterio deponantar.

Acta sunt hec anno incarnationis dominice m°cc°xi°, indictione xiii*, presidente sancte Romane ecclesie papa Innocentio huius nominis tercio, regnante serenissimo domino Ottone Romanorum imperatore et semper augusto, consecrationis nostre anno primo, in nomine Domini. Amen.

Huius rei testes sunt: Meinardus deKranicvelt, Bernardus de Saltwidele, maiorisecclesie nostre canonici; Conradus de Vroburch, Iohannes noster notarius sancte Marie, et Ber-toldus sancti Pauli canonici; Rodolfus de Gatersleve, Baldewinus de Arnestede, Arnol-dus de Iersleve, Bovo de Valersleve sacerdotes, et Gerbodo de Welpesleve sacerdos; laici vero Gevehardus noster dapifer, Heinricus de Ceringe, Theodericus marscalcus noster, Thegenardus et Vulradus fratres de Nuweliz, Benedictus trans aquam. Quia vero hec in nostra sunt presencia celebrata, hanc paginam inde conscriptam sigilli nostri in-pressione fecimus ad veritatis evidenciam insigniri, sub anathematis interminatione districtius inhibentes, ne quis contra id ausu temerario venire presumat.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Asehersleben mit angehängtem Siegel des Ausstellers. — Ueber die Ausstellungszeit e. die Bemerkung zu no. 784.
787.

1210. (September — December 31). Bischof Friedrich II von Halberstadt bezeugt den käuflichen Erwerb und den Besitz einiger Ländereien seitens der Kirche des h. Nicolaus zu Osmarsleben.

In nomine sancte et individue trinitatis Fridericus Dei gratia sancte Halberstaden-sis ecclesie episcopus imperpetuüm. Cum ea, que in nostra presencia celebrantur, contra varios futurorum incursus nostre teneamur firmitaiis robore communire, notum esse vo-lumus universis Christi fidelibus tarn presentis temporis quam futuri, quod dilectus in Christo filius noster Hermannus prior de Asmersleve, vir utiqne providus et honestus, mansum dimidium in villa Twivelendorp situm a domina Drudikinda de Quidelingeburc ecclesie sancti Nicolai in Asmersleve estimatione congrua comparavit, legitimis heredibus predicte matrone. in hac assensum prebentibus emptione. Duos quoque mansos in villa Stasforde et dimidium in Orden ad predictam ecclesiam pertinentes, ne alicui dubium de eis imposterum generetur, huic pagine duximus annotare. Predicte autem emptionis testes sunt: Bernhardus vicedominus, Tietmarus de Lapide sancti Michahelis abbas, Iohannes et Willelmus sancte Marie canonici, Bertoldus sancti Pauli canonicus; laici vero Tidericus marscalcus noster, Godescalcus dapifer noster, Heinricus pincerna, Conradus cappellarius, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno Domini m°.cc°.x°, indictione xiiii»', presidente sancte Romane ecclesie papa Innocentio, regnante serenissimo domino nostro Ottone Romanorum imperatore, anno ordinationis nostre primo. Ne igitur super emptione premissa aliquid imposterum dubium habeatur, hanc paginam inde conscribi sigillique nostri impressione fecimus insigniri. Datum per manum Tiderici notarii.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 584. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_584.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)