Seite:DE CDA 1-3 588.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.
— 588 —

cima in Amersleve. Iuret preterea prepositus de indempnitate ecclesie ad introitus sui principium, scilicet quod nichil de redditibus sibi deputatis seu alias ad ecclesiam pertinentibus feodaliter obliget vel inpignoret, item quod contra privilegia ecclesie a nobis sive a nostris predecessoribus seu eciam ipsius loci prepositis indulta nequaquam veniat, et venientibus contra omni conamine corporis et rerum se indefesse obiciat. Sane cum premissa ecclesie facultatem excedant, prepositus hiis se contentum existimet. Cetera omnia in rebus et mansis ecclesie in institucione et destitucione litonum sive hominum ecclesie ad arbitrium fratrum provide et sagaciter per cellerarium procurentur et ministrentur et soli usui fratrum deserviant. Hanc igitur nostre conscripcionis paginam pro commodo utriusque partis inductam contra maliciosi temporis pravitatem sancimus et confirmamus et sigilli nostri apposicione communimus, anathematis vinculo percellentes omnem hominem dolo, temeritate vel sinistra interpretacione obviantem et pari pena tam prepositum quam canonicos prefate ecclesie ab ipsa resilientes pronunciamus obnoxios, hoc adicientes, ut sicut de domino episcopo Conrado alias obligarunt, canonici a suis cadant stipendiis, dominus prepositus sua careat prepositura sine spe recuperacionis. Nomina siquidem testium, quos facto nostre adducere necessarium arbitrati sumus, inscripcione subiecta iussimus contineri hoc ordine: prelati maioris ecclesie Wernerus prepositus, Burchardus decanus, canonici Otto diaconus, Henricus camerarius sancte Marie, Conradus prepositus, Hunoldus decanus canonici in Bossenleve, Godescalcus diaconus, Florinus subdiaconus, Bernardus et Olricus, Bruno et Wipertus sacerdotes; laici nobiles Wernerus de Suseliz, Wernerus de Lichtenberch, Walterus de Amersleve; ministeriales Gevehardus prefectus, Henricus de Eilenstede et Ludolfus frater eius, Henricus de Velthim, et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis m°.cc°.xi°, indictione xva, presidente sancte Romane ecclesie domino Innocencio huius nominis iii°, Ottone Romanum imperium gubernante, ordinacionis nostre anno i°. Data Langensten, v°. Kalendas Octobris, per manum Theoderici feliciter. Amen.

Aus dem Copialbuche des Bonifaciusstiftes zu Halberstadt im Besitz des dortigen Domgymnasiums.
792.

1212. Februar 28. Rom im Lateran. Papst Innocenz III beauftragt die Erzbischöfe von Mainz und Magdeburg sowie deren Suffraganen, die gegen den excommunicirten Dänenprinzen Waldemar, der sich mit Hülfe des Herzogs (Bernhard) von Sachsen das Erzstift Bremen angemasst habe, verhängten Kirchenstrafen zu publiciren.

Magdeburgensi et Maguntino archiepiscopis et eorum suffraganeis. Sicut venerabilis frater noster Osnaburgensis episcopus, Bremensis electus, nobis intimare curavit, Waldemarus, cum in profundum iam devenerit peccatorum, contemnit et non solum non adicit, ut resurgat, verum etiam, tamquam si ex adipe prodeat eius iniquitas, adversus Romanam ecclesiam subplantationes exampliat et graviores quam hactenus presumptiones intentat, ut in die ire accumulans iram sibi damnabili gladio perdatur illius, cuius misericordi fuerat

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 588. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_588.jpg&oldid=- (Version vom 3.8.2016)