Seite:DE CDA 2 008.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


et presentibus Balduino, Daniele, Volperto, tunc plebanis Scherewisth, et fratribus suis Heinrico de Plawe, Gumperto de Wesenburch, cum heredum suorum bona voluntate assignavit xxiiij iugera prati adiacentia curie eiusdem hospitalis, mansum et dimidium, tria arbusta prope Anchun, octo choros, qui in vulgari vocantur winsceple1, siliginis de molendino prope idem hospitale sito et duos winsceple1 tritici et duos porcos inpinguandos, insuper et stangnum1 eiusdem molendini cum omni usu piscium et graminis et quinque winscepele1 ordei de villis Lebethowe, item decem winsceple1 siliginis et totidem avene de villa Stokeliz et licenciam depascendi gregem in loco, qui dicitur Muchele. Ad instanciam autem petitionis Ide vidue eiusdem Richardi2, devote in Christo femine, heredibus facto pie devotionis consensum prestantibus, id, quod a prefato Richardo2 legitime factum fuerat, iuste duximus confirmandum. Testes autem, qui nostre confirmacioni intererant, sunt: clerici Herewicus, Heinricus, Conradus plebani Scherewisth, … s3 eiusdem hospitalis provisor, Heinricus de Bornem, Heinricus de Werchnuti, Wenemarus de Reine, Reinerus de Lebethowe, Willehelmus de Stekebu, Albero de Strinem; laici autem Gumpertus de Wesenburch3, Richardus de Brizne, Richardus de Plauwe, Gumpertus de Louburch, Arnoldus de Trebin, Vredehelmus de Pǒch, Conradus Quartir et frater eius Gunterus, Reinardus, Heinricus advocatus, Bertrammus villicus, Heinricus prefectus. Ad omnem igitur, que in posterum emergere posset, dubitationem penitus amputandam hanc presentem paginam inde conscriptam sigilli nostri testimonio decrevimus roborare. Datum anno dominice incarnationis mo.coco. tertiodecimo, anno pontificatus nostri septimo, Scherewisth.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an einem Pergamentbande anhängend das beschädigte Siegel des Ausstellers. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 225; auszugsweise: Riedel cod. dipl. Brand. 1. 8. 128. - 1.So im Orig. - 2.Orig. nur: R. 3.Loch im Orig. - Die Urk. muss vor dem 9 Juni ausgestellt sein, da die von demselben Tage 1214 datierte Urk. des Bischofs Balduin (no. 12) noch als im siebenten Pontificatsjahre desselben ausgestellt bezeichnet wird. Gegenüber diesen urkundlichen Zeugnissen kann die Angabe der Brandenburger Chronik bei Riedel IV. 1. 275 über Balduins (Aldwins) Pontificatsantritt kaum in Betracht kommen.


9.

1213. November 4. Wörlitz. Graf Heinrich I von Ascharien überweiset die Bierabgabe aus den Brauereien zu Coswig dem dortigen Krankenhause bei der Marienkirche.

In nomine sancte ac individue trinitatis Heinricus Dei gracia comes Ascharie. Ea, que principum excellencia Christi fidelibus vel pauperibus inpendit, beneficia ne prolixitate temporis in irritum deducantur aut obliviosa fiant, autentici suffragio instrumenti sunt utiliter committenda. Inde habita consideratione, quicquid ecclesie beate virginis in1 Cozwic vel ad domum hospitalem eiusdem loci contulimus, perpetuo testimonio nostrarum litterarum tam presentibus quam futuris aperte duximus declarandum et per ymaginem nostri sigilli firmiter roborandum. Unde recognoscimus et protestamur, quod partem cerevisie, que redditur de singulis braxationibus quarumlibet domorum in

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 8. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_008.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)