Seite:DE CDA 2 009.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


Cozwic, in refectionem pauperum contulimus, qui diversis infirmitatibus fatigati in hospitalem domum pro Christo sunt recepti. Ne igitur succedens posteritas filiorum nostrorum vel parentum huius beneficii gratiam valeat infirmare, presentem cedulam in argumentum perpetue firmitatis auctoritate nostri sigilli communimus. Huius autem donationis testes sunt: Theodericus plebanus de Wergeliz, Bertoldus de Dissowe, Johannes de Pazleve, Gerebertus capellanus curie; Timmo miles de Plezege, Wernerus de Arneborg, Theodericus de Plezege, Heinricus de Willesleve. Actum est Wergeliz, anno dominice incarnationis mo.cco.xiij, indictione xa 2. Datum per manum Marsilii, ijo Nonas Novembris.

Aus dem hie und da beschädigten Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. Gedr : Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 312. - 1. Orig: zweimal in. - 2. Statt: ij.


10.

1213. November 23. Magdeburg. Erzbischof Albrecht II von Magdeburg über die Stiftung zweier Vicarien am dortigen Domstifte, zum Theil aus Einkünften aus dem Dorfe Serno.

In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, apostolice sedis legatus. Licet ex communi debito caritatis omnes in Domino diligere teneamur, quia tamen pios animos ad hoc disponit caritas ordinata, ut maioribus meritis premia tribuant ampliora, nos ad dilecti nobis familiaris nostri Wichmanni, curie nostre marscalci, obsequia non immerito memoranda, que non tam nobis quam pie recordationis Wichmanno et Ludolpho1 archiepiscopis, predecessoribus nostris, exhibuisse dinoscitur, bona fide respicientes quodam debito gratie specialis omnibus desideriis eius pietate subnixis tanto favorabilius volumus assentire quanto percepimus et ipsius servitia gratiora et personam eius sinceriori diligimus caritate. Ideoque notum esse volumus presentibus et futuris, quod, cum marscalcus ipse octo marcas in moneta Magdeburgensi cum ea plenitudine teneret a nobis in feudo, quo in ea marcas suorum reddituum archiepiscopi percipere consueverunt, sicut etiam percipimus nosmet ipsi, decem et octo videlicet solidos pro qualibet marca, et sic octo marce in septem talentorum et quatuor solidorum numerum ascenderent, ipse tam hec quam alia quedam in usus volens convertere salutares nostris ad hoc petivit subsidiis et consiliis adiuvari. Unde cum in votis haberet, ad honorem Dei omnipotentis et preciosorum martirum Mauricii et sociorum eius, patronorum ecclesie nostre, in memoriam predictorum archiepiscoporum ac nostri necnon et patris ac matris ipsius et sui duas perpetuas in ecclesia nostra disponere vicarias, predictas octo marcas et duodecim choros siliginis et avene in villa Sernowe, quos a nobis in feudo tenebat, in nostris manibus resignavit. Nos quoque de capituli nostri consilio et consensu supradictis septem talentis et quatuor solidis ex predictis octo marcis provenientibus duo talenta et sedecim solidos in eadem moneta adiecimus de liberis redditibus mense nostre, ut decem talentorum numerum impleremus, quorum quodlibet viginti solidos Magdeburgensis numismatis contineret, tam de ipsis decem talentis quam de choris duodecim suprascriptis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 9. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_009.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)