Seite:DE CDA 2 010.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


duas instituentes in ecclesia nostra perpetuas vicarias, in quibus semper choro duo deserviant sacerdotes in ebdomadariis animarum missis expleturi in ordine suo vices, qui etiam ad duo altaria sibi in nostra ecclesia assignanda divina officia diebus singulis celebrabunt, predictorum archiepiscoporum, nostri, patris et matris ipsius marscalci et sui ipsius memoriam habituri. De predictis autem bonis determinando statuimus, ut utrique vicariorum quinque talenta et annone quatuor chori cedant et residui quatuor cedant duobus scolaribus ipsis in altaris ministerio servituris, ut videlicet duos choros uterque percipiat eorundem. Quod si defectus aliquis occurrerit in annona, proportionaliter redeat in portionibus singulorum. Institutio autem personarum ad vicarias easdem ad marscalcum ipsum vite sue temporibus pertinebit et ad nos postmodum, si tum vixerimus, et ad quemlibet successorum nostrorum spectabit. Hanc igitur constitutionem et donationem nostram sub anathematis interminatione auctoritate, qua fungimur, confirmantes, ne quis contra eam venire presumat, districtius inhibemus. Testes huius rei sunt: Otto prepositus, Gernandus decanus, Anno cellerarius, Otto Bawarus, Rodolfus scolasticus, Fridericus, Theodericus archidiaconus, Wernerus prepositus de Hunoldesburg, Landolfus, Sichfridus, Conradus, Ludewicus Crafto, Burchardus, Conradus custos, Willebrandus camerarius, Conradus Mitilacensis prepositus, Burchardus prepositus de Bruneswic canonici ecclesie nostre, et alii plures. Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini m.cc.xiij. Datum Magdeburg per manum Heidenrici notarii nostri, nono Kal. Decembris, pontificatus nostri anno septimo.

Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- u. Staatsarchive zu Zerbst. - 1. Mspt: Landolpho


11.

1214. Februar 22. Magdeburg. Erzbischof Albrecht II von Magdeburg bekundet die zu Mühlingen vor dem Landgerichte des Grafen Baderich (von Mühlingen) geschehene Bestätigung eines Kaufes von Gütern zu Hiemede seitens des Nicolaistiftes zu Magdeburg.

In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, apostolice sedis legatus. Devotionis sinceritas, quam ecclesia beati Nicolai civitatis nostre circa nos se gerere crebris ac certis indiciis demonstravit, nostram ad illud trahit sollicitudinem et invitat, ut hiis diligendi studio intendamus, que ad provisionem seu profectum eius quoquomodo cognovimus pertinere. Ideoque notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod canonici conventus ipsius ab Annone de Drondorp, Halberstadensi canonico, tres mansos in villa Hiemede cum advocatia, mancipiis et universis attinentiis eorundem septuaginta marcarum pecunia compararunt. Idem vero Halberstadensis canonicus de consensu nobilis viri Henrici de Drondorp, fratris sui, qui est1 legitimus et primus heres eius, in provinciali iudicio comitis Bederici apud Mulinge eadem bona predicto conventui, quemadmodum supra dictum est, cum omni plenitudine iuris tradidit et subiecit. Eandem vero traditionem comes ipse ad preces predictorum fratrum Annonis et Henrici de Drondorp secundum sententiam scabinorum memorato conventui stabilivit. Ne itaque rationabilis hic processus in preiudicium pro eis alterutrius in posterum valeat enervari, nos predicto conventui traditionem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 10. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_010.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)