Seite:DE CDA 2 021.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ratas habemus et firmas easque perpetuis temporibus illibatas permanere sancimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit predictum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica iustitia. Si que igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis honorisque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.

(Sequuntur subscriptiones pape et tredecim cardinalium.)

Datum Perusii per manum Thome tituli sancte Sabine presbyteri cardinalis, ij Nonas Junii, indictione iiij, incarnationis dominice anno m.cc.xvj, pontificatus vero Innocentii pape iij anno nono decimo.

Bis zu dem Stern aus dem Nienburger Copialbuch im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, von da ab nach Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 443-444. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman. no. 5120. - 1. S. I. no. 61, 65 u. 66. - 2. S. I. no. 90. - 3. S. I. no. 93 u. 94. - 4. Vergl. I. no. 298. - 5. Vergl. I. no. 47.


21.

1216. Juni 22. Valkenstein. Hoier von Valkenstein bewidmet die Marienkirche zu Coswig mit 28 Hofstellen und einer Curie daselbst.

In nomine sancte et individue trinitatis Hoierus de Valkensten. Cum ab humane fragilitatis memoria modernorum facta per senium et temporum revolutionem elabi et a posteris in irritum revocari consueverint, necesse habent scripto confirmari. Quapropter notum esse volumus universis Christi fidelibus, tam secularibus quam ecclesiasticis personis, quod xxviij areas ad edificia canonicorum in Cozcewic congruentes, quas prefectus eiusdem ville Otto iure feodali a nobis tenuit, et curiam, quam ecclesie Johannes advocatus prefate ville vendidit cum duobus mansis et dimidio, in honorem sancte et individue trinitatis et beate Marie virginis et in remissionem omnium peccatorum nostrorum ad divinum ministerium amplificandum cum omni iure ecclesie beate Marie in Cozcewic contulimus. Testes huius donationis sunt : Olricus sacerdos et capellanus de Valkensten, Dhietherus sacerdos; Conradus miles de Helpedhe, Thirricus de Welpesleve et Eilbertus frater suus, Burchardus de Ackenborch, Heidhenricus de Buckerodhe, Daniel de Santesvelde, Sifridus de Emmedhe, Johannes advocatus de Cozcewic, et alii quam plures honesti viri. Ut hec donatio firma sit et perpetuo inconvulsa permaneat, impressione sigilli nostri eam roborare decrevimus.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 21. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_021.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)