1220. April 17. Escelin, Propst des Klosters Kölbigk, verkauft dem Kloster Hillersleben eine Hufe Landes zu Ebendorf.
In nomine sancte et individue trinitatis Escelinus Dei gratia prepositus et totus conventus in Colebeke Christi fidelibus universis presentibus et futuris. Recognoscimus et presenti pagina protestamur, quod nos mansum quendam in Evendhorp situm, nostre ecclesie pertinentem, iure proprietatis vendidimus domino abbati et monasterio in Hildeslove pro duodecim marcis argenti de communi consilio et consensu, quas in usum et utilitatem ecclesie nostre redegimus, redimentes ex eis quedam bona nostra propter urgentes necessitates nostras et ecclesie nostre inpignorata a nobis. Renunciamus igitur omni iuri, quod habuimus in manso prefato et, ne in posterum oblivione aut versucia alicuius possit aliquod inpedimentum suprascripte venditionis nostre factum sortiri, presentem paginam testium subscriptione et sigilli nostri inpressione firmatam monasterio dedimus memorato. Testes huius rei sunt: Johannes, Albertus, Arnoldus, Everwinus, Conradus, Heidenricus sacerdotes, Fridericus, Thomas, Germarus, Balduwinus diaconi, duo Conradi subdiaconi, fratres ecclesie nostre. Actum anno dominice incarnationis mo.coco.xoxo, xvo Kalendas Maii.
1220. Mai 1. Bei Frankfurt. König Friedrich II nimmt in Gegenwart des Grafen Heinrich I von Ascharien die Stadt Dortmund in seinen Schutz und bestätigt ihr die von Konrad III und Friedrich I ertheilten Privilegien.
--- Huius rei testes sunt: Sifridus Moguntinus archiepiscopus, Engelbertus Coloniensis archiepiscopus, Theodericus Trevirensis archiepiscopus, Albertus Magdeburgensis archiepiscopus imperialis aule cancellarius, Conradus Ratisbonensis episcopus; Ludovicus dux Bavarie palatinus comes Rheni, Henricus dux Brabantie, Ludovicus landgravio Thuringie, Heinricus comes Ascarie1, Wilhelmus comes Hollandie, Hermannus marchio de Baden, comes Hermannus de Wirtenberg, Anshelmus marschallus de Justingen, Conradus pincerna de Schipfen2, Wernerus dapifer de Bonlandia3, Philippus frater eius, et alii quam plures.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 32. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_032.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)