Datum apud Franckeforde, anno dominice4 incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo,
Kalendis Maii, indictione octava.
1220. Mai. Bei Frankfurt. König Friedrich II bestätigt in Gegenwart des Grafen Heinrich I von Anhalt die wörtlich eingerückte Urkunde des Bischofs Otto von Würzburg vom 14 April 1220 bezüglich der Schenkungen der Gebrüder von Hohenlohe an den Deutschorden.
--- Huius rei testes sunt: Sifridus Moguntine ecclesie, Theodericus Triverensis ecclesie, Engelbertus Coloniensis ecclesie, Albertus Magdeburgensis ecclesie archiepiscopi, Egbertus Banbergensis episcopus, Hertwicus Eichstetensis episcopus, Engelhardus Nuenburgensis episcopus, Cunradus Ratisponensis episcopus; Ludewicus palatinus Reni et dux Bavarie, Ludewicus provincialis comes Turingie et palatinus Saxonie, Heinricus dux Brabantie, Heinricus comes de Anehalt, Fridericus comes de Brenen, Walraven dux de Limburc, Hermannus marchio de Baden, Heinricus de Nife, Gerardus de Diez comes, Cunradus burgravius in Nurenberc, Wernherus de Bonlant dapifer, Philippus frater eius, Ulricus de Mincenberc camerarius, Anselmus de Justinge marscalcus, Ritzchardus camerarius, Marquardus scriptor: preter hos alii quam plures. Signum domini Friderici secundi et gloriosi Romanorum regis semper augusti (L. M.) et regis Sicilie.
Ego Cunradus Dei gratia Metensis et Spirensis episcopus, imperialis aule cancellarius, vice domini Sifridi Moguntine sedis archiepiscopi et totius Germanie archicancellarii recognovi.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo vicesimo, mense Maio, indictione octava, regnante domino nostro Friderico Dei gratia illustrissimo Romanorum rege semper augusto et rege Sicilie, anno vero Romani regni eius in Germania octavo et in Sicilia vicesimo secundo, amen feliciter. Data apud Frankinfurt, anno, mense et indictione preseriptis.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 33. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_033.jpg&oldid=- (Version vom 10.11.2019)