Seite:DE CDA 2 038.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


abbatibus salutem etc. Ex parte dilectorum filiorum Gernoti1 abbatis et conventus Nienburgensis fuit propositum coram nobis, quod, cum Conradus2 ecclesie Mildensis prepositus, Magdeburgensis diocesis, preposituram ipsam obtineat a monasterio eorundem, idem huiusmodi beneficii aliorumque multorum impensorum sibi a monasterio memorato immemor et ingratus nobili viro Henrico2 comiti Ascarie, qui preter afflictiones alias, quibus ipsum opprimit monasterium, eundem abbatem exoculari fecit et impie mutilari, sic pertinaciter contra monasterium memoratum adheret, ut, cum idem comes propter hoc sit excommunicatus publice nuntiatus, ipse prepositus de predicti abbatis mutilatione suspectus et publice infamatus nichilominus ei communicare presumat et eundem in sua fovere malitia contra monasterium supradictum. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis, qui fuerint evocandi, et inquisita diligentius veritate, si vobis constiterit iam dictum prepositum in mutilatione abbatis fuisse culpabilem vel dicto comiti contra sepedictum monasterium in gravem lesionem ipsius consilium vel auxilium impendisse, ipsum prepositura iam dieta, quam a monasterio ipso habet, appellatione remota privetis iniungentes abbati et conventui supradictis, ut de illa disponant secundum quod pertinet ad eosdem. Quod si non omnes etc. Datum apud Urbem Veterem, iij Nonas Septembris, anno quinto.

Aus dem lib. regest. Honorii III, ann. V, ep. 102, fol. 21, im Vaticanischen Archiv, mit der Ueberschrift: De Walkenrede, de Wolkolderothe et de Lapide abbatibus, ut prepositum Mildensem, qui dicto comiti adheret, privent prepositura. Gedr: Würdtwein nov. subs. dipl. IV. 111-112; UB. f. Niedersachsen II. 91. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman. no. 6348. - 1. Im Mspt. ist der Platz für die Namen nur durch Punkte bezeichnet. - 2. Mspt. nur die Anfangsbuchstaben.


42.

1220. September 3. Orvieto. Papst Honorius III weiset die Aebte von Walkenried, Volkolderode und Michaelstein an, den Propst Konrad von Mildensee wegen Missbrauch des Nienburger Klostersiegels zu bestrafen.

Honorius episcopus etc. dilectis filiis Friderico1 de Walkenrede, …1 de Wolkolderothe et Theoderico1 de Lapide sancti Michaelis, Magontine et Halberstadensis diocesiom, abbatibus salutem etc. Ex parte dilectorum filiorum conventus Nienburgensis nobis est oblata querela, quod Conradus2 ecclesie Mildensis prepositus, Magdeburgensis diocesis, duos monachos monasterii sui per circumventionis astutiam ad id fraudulenter induxit, quod sigillum prefati monasterii sibi clanculo concesserunt, cum quo quasdam falsas litteras nomine dicti conventus contra ipsorum abbatem malitiose confectas sigillare presumpserit, propter quod venerabilis frater noster Magdeburgensis archiepiscopus, diocesanus loci, excommunicationis sententiam in omnes huiusmodi malitie conscios promulgavit. Quare conventus predictus nobis humiliter supplicavit, ut prefatis monachis dicti prepositi calliditate deceptis facientes beneficium absolutionis impendi, eidem preposito dignam penam infligere dignaremur. Quocirca discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vocatis, qui fuerint evocandi, et inquisita super hiis diligentius veritate, si vobis constiterit rem taliter se habere, dictos monachos mittentes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 38. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_038.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)