Seite:DE CDA 2 043.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


50.

1221. April 30. Rom im Lateran. Papst Honorius III bestätigt dem Collegiatstifte zu Coswig seine Besitzungen, insbesondere das Dorf Lotschke.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et canonicis sancte Marie de Cocwich salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod instum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante Domino poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, specialiter autem villam de Lozeke cum pertinentiis suis ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Laterani, ij Kalendas Maii, pontificatus nostri anno quinto.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an gelben und rothen Seidenfäden hängt die Bleibulle mit den üblichen Köpfen der Apostel Paulus und Petrus auf dem Avers, mit HONO | RIVS | ·PΩP·III· auf dem Revers. - Erwähnt: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 314. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman. no. 6647.


51.

1221. Mai 21. Rom im Lateran. Papst Honorius III beauftragt den Erzbischof von Magdeburg und die Bischöfe von Halberstadt und Merseburg, den wegen Verstümmelung des Abtes von Nienburg in den Kirchenbann verfallenen Grafen Heinrich I von Ascharien zur Leistung einer persönlichen Genugthuung anzuhalten.

Honorius episcopus etc. venerabilibus fratribus Alberto1 archiepiscopo Magdeburgensi et Friderico1 Halberstadensi et Ekkehardo1 Merseburgensi episcopis salutem etc. Cum nobilis vir Henricus2 comes Ascarie, Halberstadensis diocesis, ad nostram accedens presentiam postularet instanter, ut ab excommunicationis sententia, cui ob mutilationem dilecti filii Gernoti1 abbatis monasterii Nienburgensis denuntiatus fuerat subiacere, ad cautelam absolveremus eundem, nos, quia denuntiatio ipsa videbatur rite facta fuisse, sicut archiepiscoporum, episcoporum et aliorum quam plurium littere nobis directe plenius continebant, eius instantie non duximus annuendum, sed idem comes de sua salute sollicitus demum nobis et fratribus nostris humiliter supplicavit, ut ad componendum inter ipsum et monasterium memoratum intendere dignaremur, unde compositione inter ipsum et dilectum filium Rodegerum monachum et procuratorem monasterii antedicti,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 43. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_043.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)