a quibusdam de familia prefati comitis non sine ipsius conniventia, sicut creditur, privato lumine oculorum et lingua etiam mutilato, tandem Rodegero3 procuratore
ipsius monasterii et prefato comite in nostra presentia constitutis facta fuit quedam compositio inter partes et bulle nostre munimine roborata. Postmodum vero idem abbas
personaliter ad apostolicam sedem accedens proposuit coram nobis, monasterium ipsum
in multis per compositionem huiusmodi esse lesum, cum multi processus prius circa questionem predictam pro ipso monasterio habiti videantur per compositionem ipsam in
eiusdem monasterii preiudicium et gravamen extincti et per eandem etiam ipsius monasterii privilegiis derogetur, quibus est indultum Gernoto1 abbati et conventui monasterii
sepedicti, ut possint, quemcumque voluerint, assumere advocatum et assumptum, si eis
gravis vel inutilis fuerit, removere4, quod non poterit fieri, si servetur compositio memorata. Quare supradictis causis et nonnullis aliis coram nobis expressis supplicavit instanter, ut eidem monasterio per restitutionis beneficium succurrere dignaremur. Cum
igitur ecclesiarum indempnitatibus exigente debito pastoralis officii occurrere teneamur,
discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis et diligenter auditis si inveneritis per compositionem seu provisionem iam dictam multum
lesum esse monasterium memoratum, illud appellatione remota in integrum restituere
dicta compositione penitus revocata curetis, ac deinde processus predictos facientes, sicut
iustum fuerit, firmiter observari, audiatis, si quid remanserit questionis, et appellatione
remota fine debito terminetis facientes, quod statueritis, per censuram ecclesiasticam
firmiter observari, nullis obstantibus litteris super hoc hactenus a sede apostolica impetratis vel constitutione de duabus dietis edita in concilio generali. Testes autem etc.
Quod si non omnes etc.
Datum Anagnie, ij Idus Marti, pontificatus nostri anno sexto.
1222. März 14. Anagni. Papst Honorius III beauftragt den Bischof von Halberstadt, die in der Streitsache zwischen dem Abte von Nienburg einer- und dem Herzoge von Sachsen und dem Grafen (Heinrich I) von Ascharien andererseits erlassenen Vorladeschreiben den Letzteren zuzustellen.
Honorius episcopus etc. venerabili fratri Friderico1 episcopo Halberstadensi salutem etc. Dilectus filius Gernotus1 abbas Nienburgensis nobis humiliter supplicavit, ut, cum causas, que inter ipsum et nobiles viros Albertum1 ducem Saxonie ac Henricum1 comitem Ascharie, fratrem eius, Magdeburgensis et Halberstadensis diocesium, super diversis articulis agitantur, duxerimus committendas et nuntii eiusdem abbatis citationum litteras non audeant porrigere nobilibus memoratis, super hoc provideremus eidem. Ideoque fraternitati tue per apostolica scripta firmiter iniungendo mandamus, quatenus,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 51. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_051.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)