Seite:DE CDA 2 055.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Eberhardus dapifer, Eberhardus et Conradus fratres de Tanne, et alii quam plures.

Signum domini Heinrici septimi Romanorum regis semper augusti. Acta sunt hec apud Northusen, anno dominice incarnationis m.cc.xxiij, mense Septembri, indictione xj, regnante domino Heinrico septimo Dei gratia excellentissimo Romanorum rege et semper augusto, anno regni eius secundo. Datum apud Northusen per manum magistri Marquardi imperialis aule notarii, x Kalendas Octobris, indictione xj.

Aus den Leyserschen Urkundenabschriften im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel. Vollständig gedr: Leuckfeld antiqq. Walkenr. 196 und Blankenb. 94-100; Walhusan. ed. I. 94, ed. II. 352; Förstemann Gesch. von Nordhausen I Urk. 5; Huillard-Bréholles hist. dipl. Friderici II, II. 779-780. - Vergl. Böhmer regg. no. 3607 und regg. Heinric. VII. no. 43.


68.

1223. Graf Heinrich I von Ascharien bezeugt die im Landgerichte zu Aschersleben geschehene Auflassung einer von der Marienkirche zu Halberstadt gekauften Hufe Landes zu Klein-Winningen seitens derer von Hecklingen.

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus Dei gratia comes Ascharie. Ea que coram principibus geruntur negocia, si creduntur ad commoda fidelium profutura, ne prolixitate temporis in irritum deducantur aut obliviosa fiant, autentici suffragio instrumenti sunt utiliter committenda. Presentium ergo patrocinio litterarum tam presentibus quam futuris declaramus, quod venerabiles et in Christo dilecti ad sanctam Mariam in Halverstat canonici provide cogitantes circa fideles nostros Hellembertum et Fridericum fratres de Hekelinge et Hellembertum iuniorem unum mansum in minori Winninge positum1 cum quadam area compararunt ita, quod Hellembertus iunior, quem mansus contingebat, eundem coram nobis in placito Aschersleve resignavit promittens pro suis heredibus, quod simili modo renunciarent, cum ad annos discretionis noscuntur pervenisse, consentientibus et compromittentibus etiam militibus, qui supra videntur annotati. Ut autem huius rei contractus a nullo valeat retractari, sic ecclesie duximus precavendum, quod presentem paginam ymaginatione nostri sigilli patenter fecimus communiri districte prohibentes, ne quis in hoc facto contra nostram gratiam et banni confirmationem presumat obviare. Testes huius rei sunt: comes Bedericus, comes Otto de Valkensten, Conradus Makesherve, Conradus iunior de Anahat2, Heinricus Judas senior, Otto de Wizpisht.

Actum est anno dominice incarnationis mo.cco.xxo.iijo, indictione vija 3. Datum per manum Marsilii prothonotarii.

Aus dem Original mit an roth-grün-gelb- und weissen Seidenfäden angehängten gut erhaltenem Siegel (Taf. I. 1.) im Staatsarchive zu Magdeburg. - 1. Das cursiv Gedruckte abgerieben. - 2. So das Orig. - 3. Statt xj oder wohl xij. Im letzteren Falle wäre die Urkunde nach dem September ausgestellt.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 55. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_055.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)