Seite:DE CDA 2 073.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


89.

1227. Juni 25. Aken. Herzog Albrecht I von Sachsen überlässt das Eigenthumsrecht der vom Grafen Bederich von Belzig dem Kloster Kölbigk geschenkten Kirche zu Borne dem genannten Kloster.

In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia dux Saxonie omnibus in perpetuum. Donationes singule, que fiunt principum largitate, sicut eas ratas esse decet et stabiles, sic etiam easdem esse convenit perpetuas et perhennas. Ideoque in scripturas autenticas rediguntur, ut ea, que fiunt a modernis, per facti evidentiam transferantur ad posteros per scripturam. Eapropter noverint universi, quod ob reverentiam gloriose semperque virginis Marie ac nostrorum in remedium peccatorum ecclesiam in Borne, quam Bedericus comes de Beltiz ecclesie Kolebeke duxit, sicut audivimus, assignandam, cum memorata ecclesia, Borne videlicet, ad proprietatem nostram noscatur evidentius pertinere, ad instanciam venerabilis prepositi de Kolbecke totiusque conventus de mera liberiate nostra ecclesie Kolbecke tribuimus et donamus perpetuo libere possidendam. Ne quis autem posterorum nostrorum huic donationi nostre valeat aliquatenus obviare aut factum nostrum rationabile sinistris adinventionibus immutare, donationem nostram cum subscriptione testium et scripti testimonio duximus roborare. Testes vero donationis atque facti nostri sunt isti: Bedericus comes de Beltiz, Theodericus dapifer, Bertramus pincerna, Olricus de Klepizke, Conradus de Gline, Fredericus Barvot, Arnoldus de Rabil. Ut autem donatio nostra inviolabilis maneat et infracta, ipsam conscribi precepimus et sigilli nostri munimine communiri. Actum in Aquis, anno dominice incarnationis mo.cco.xxvij, vij Kalendas Julii, indictione xv.

Aus dem Kölbigker Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, zusammen mit Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 470 (nach dem Transsumpt einer Urk. des Herzogs Rudolf v. Sachsen vom 24 Februar 1337.); Eiler Belziger Chron. 162. Vergl. no. 90 und 133.


90.

1227. Juli 22. Magdeburg. Bischof Gernand von Brandenburg bekundet und bestätigt die Ueberlassung des von dem Grafen Bederich von Belzig dem Herzoge Albrecht I von Sachsen resignierten Patronatsrechtes über die Kirche zu Borne an das Kloster Kölbigk.

Gernandus Dei gratia Brandenburgensis episcopus. Cum per solas et nudas mortalium actiones ipsorum facta sive statuta plerumque nequeant stabiliri ac firmitatem debitam obtinere eo, quod ab illorum forte memoria labantur, qui statutis presentes intersunt, et cum ordinatoribus suis morientibus ipsa quoque facta quam sepius emori videantur, oportet ea prius signis autenticis roborari, ut, si hominum ea relatio non perducit ad noticiam futurorum, scriptorum tamen testimonio cognoscantur. Proinde noverint universi Christi fideles in Christo litteras has visuri, quod nobilis vir dominus Bedericus comes de Beltiz, cum circa Colbicensem ecclesiam duceretur affectu ac desiderii

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 73. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_073.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)