Seite:DE CDA 2 077.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


temerario venire presumat. Datum Langensten, iiijo Idus Junii, pontificatus nostri anno xviijo.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben, mit dem an rothen Seidenfäden hangenden, trefflich erhaltenen Siegel des Ausstellers.


94.

1228. Juli 22. Graf Heinrich I von Ascharien überlässt der Marienkirche zu Coswig das Dorf Senst und das Hospital zu Dessau.

In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt universis presentem paginam inspecturis. Cum propter varios eventus, quos non posset aliquis mortalium enumerare, multa a memoria hominum dilabantur, ea que fiunt ab hominibus provide et honeste scripture debent autentico confirmari, ne per oblivionis incommodum in eis, que facta sunt, aliquis questionis scrupulus oriatur. Notum ergo esse cupimus tam presentibus quam futuris, quod prepositus et canonici ecclesie sancte Marie de Kocewic a nobis proprietatem ville, que Sinsatin vocatur, cum suis attinentiis compararunt et nos de consensu heredum nostrorum proprietatem dicte ville cum omnibus attinentibus, videlicet cum patronatu ecclesie et mansis et silvis et pascuis et pratis, dedimus ecclesie memorate. Protestamur etiam, quod Heinricus et Nicolaus fratres de Waldeser, ministeriales nostri, feodum, quod in predicta villa Sinsatin a nobis quandoque tenuerunt, nobis voluntarie resignarunt, ita quod de predicto feodo contra nos et contra dictam ecclesiam beate virginis de Kocewic nullam habebunt ulterius actionem. Preterea universitati omnium cupimus esse notum, quod nos pro reverentia Jhesu Christi et ob remunerationem, quam habere speramus in futurum ab eodem Domino nostro Jhesu Christo et a pia matre eius gloriosa virgine Maria, de bona et libera voluntate nostra et de consensu heredum nostrorum, habito etiam consilio prudentum virorum, dedimus hospitale in Dessouwe situm cum omnibus attinentibus ecclesie beate Marie in Kocewic superius memorate, duobus tamen mansis exceptis, quos hospitali in Kocewic ad sustentationem pauperum et infirmorum decrevimus assignare, ita quod alii redditus cedant in usus canonicorum et ecclesie sepedicte. Sunt autem hii redditus hospitalis de1 Dessouwe, quos dedimus ecclesie sepedicte: novem mansi et dimidius in villa que vocatur Arnoldorp, v mansi et dimidius in villa Siliz, v mansi iuxta opidum Dessouwe, curia intra opidum Dessouwe, ubi hospitale erat constructum, cum omnibus edificiis et aliis attinentiis, silva iuxta pontem Dessouwe, duo prata iuxta villain que Coine vocatur. Volumus itaque, ut plures prebende fiant et instituantur in ecclesia beate virginis memorata de redditibus prenotatis, ut plures persone possint ibidem esse Deo et beate virgini in ordine canonico famulantes. Sciendum etiam, quod redditus hospitalis et proprietatem de Sinsatin superius memoratam dedimus ecclesie sepedicte sub hac forma, quod advocatia de predictis bonis nobis et nostris heredibus libera remanebit. Ne autem factum nostrum super donationibus premissis possit ab aliquo in posterum violari, presentem paginam conscribi iussimus super eo et sigilli nostri munimine roborari. Testes huius rei sunt: Albertus prepositus sancti Sebastiani in Magdeburc, Arnoldus prepositus in Kocewic2, Wichardus, Mathias, Johannes

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 77. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_077.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)