Seite:DE CDA 2 081.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


custode ecclesie sancte Marie, ad cuius custodiam ecclesia pertinet memorata, in nostra presencia et nostra auctoritate accedente taliter ordinavit, ut ipse proventus eosdem ex integro percipiat et de eisdem quindecim maioris mensure modios, duos avene et tredecim siliginis, dicto custodi vel eius, qui pro tempore fuerit, successori in expensis propriis, periculo tam custodis et ecclesie faciat1 annis singulis tempore constituto in civitate Magdeborch exhiberi. Preterea procuratio nostra et successorum nostrorum, cum ex officii nostri debito visitationis gratia vel alia qualibet ex causa ad iam dictam ecclesiam nos declinare contigerit, non ad custodem sed ad vicarium de ipsius voluntate et beneplacito pertinebit. Ut igitur huius ordinationis series, sicut de beneplacito et voluntate libera eorum, ad quos pertinet, emanavit previa ratione, rata et inconvulsa et inviolabilis perseveret, eandem tenore presentium confirmamus, sigilli nostri munimine presentera paginam roborantes. Huius rei testes sunt: Wichmannus prepositus sancte Marie in Magdeburch, Jacobus plebanus de Szervist, Martinus plebanus de Cotene, Daniel plebanus de Juterclic, et alii quam plures. Datum anno gracie mocc.xxoviij.

Aus dem Copialbuche des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg (no. XXXVI) im dortigen Staatsarchive. Gedr: Riedel cod. dipl. Brand. I. 24. 331. - 1. Mspt: faciet.


99.

(Um 1228.) Die Pröpste Johann von St. Marien zu Halberstadt und Dietrich zu Huge entscheiden einen Streit zwischen den Pröpsten Anno von St. Bonifacien zu Bossleben und Martin zu Hecklingen über das Präsentationsrecht zu den Kirchen in Altendorf, Berge, Steinborn und Hoppedal und deren Archidiaconatsverhältniss.

Johannes1 Dei gratia prepositus sancte Marie et Tidericus1 prepositus in Houge, canonici Halberstadenses, omnibus hanc paginam inspecturis salutem. Cum inter dominum Annonem1 prepositum in Busseleve et Martinum1 prepositum in Hekelinge super curis quarundam ecclesiarum questio verteretur, tandem fuit ab eis in nos compromissum, sub tali videlicet forma, quod plebanus in Aldendorp ad presentationem prepositi in Hekelinge de manu archidiaconi, prepositi videlicet in Busseleve, curam recipiet, salva tamen dote ipsius ecclesie, vij videlicet mansorum, qui ad prebendam sanctimonialium in Hekelinge, secundum quod in privilegio Rodolfi1 quondam Halberstadensis episcopi continetur2, cum omni integritate pertinebunt eo adiecto, ne ecclesia ipsa in Aldendorp defectum in divinis sustineat. De cura quoque in Hekelinge et in Monte et filiarum suarum Stenborne et Hoppedale ita est diffinitum, quod prepositus in Hekelinge et sui successores curam ipsarum pleno iure possideant et ei, quem in ipsa instituet, in virtute obedientie precipiet, ut predicto archidiacono, preposito in Busseleve, in omnibus, que ad ipsum archidiaconatum pertinent, obediat. Et cum plebe sua idem plebanus ad sinodum ipsius archidiaconi accedat excepta familia curie, que ab omni iurisdictione archidiaconi est exempta. Si quid etiam questionis inter predictos prepositos super curis vel aliis quibuscumque vertebatur, prepositus in Hekelinge plene renunciavit. Huius rei

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 81. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_081.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)