Seite:DE CDA 2 094.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


116.

1233. October 15. Salbke. Die Markgrafen Johann I und Otto III von Brandenburg verkaufen im Gerichte des Grafen Baderich von Dornburg und in Gegenwart des Grafen Heinrich I von Ascharien und der Söhne desselben, Heinrich und Bernhard, dem Kloster Berge bei Magdeburg ihr Eigenthum zu Billingsdorf und Güter zu Eggersdorf.

In nomine sancte et individue trinitatis Johannes et Otto divina favente clementia Brandeburgenses marchiones. -- ideoque notum esse volumus --, quod nos recepimus a domino Bertramo abbate et conventu monasterii sancti Johannis in Monte Magdeburg1 quadringentas marcas argenti purissimi, pro quibus hereditatem et proprietatem nostram in villa Billingestorp totam, videlicet ipsam villani cum triginta quinque mansis eiusdem ac dimidio cum advocatia et hominibus ad eadem bona pertinentibus et eiusdem ville ac bonorum ac hominum iuribus universis, quatuor ministerialibus nostris Conrado, Bertramo, Ade, Heilberto dumtaxat exceptis, qui feudum, quod tenebant a nobis ibidem, ab eodem monasterio amodo recognoscere tenentur, in presentia comitis Bederici comitis de Dorinburc, illius terre comitis, et scabinorum comitatus eiusdem mutuo consensu tradidimus, possessionem vacuam omnium predictorum cedentes abbati ac monasterio memorato. Ad hec donavimus eidem monasterio et abbati tres areas in villa Ekkehardestorp iure perpetuo possidendas. -- Testes huius rei sunt: illustres viri consanguinei nostri Henricus comes Ascharie, Henricus et Bernardus filii ipsius; Wiilebrandus maioris ecclesie Magdeburgensis prepositus, Theodoricus de Dobin; nobiles vero Theodoricus de Trebar, comes Conradus de Regensten, Albertus de Arnsten; scabini eiusdem comitie Henricus scultetus, Conradus de Cothene, Bernardus de Ekkehardestorp, Henricus Leo, Henricus de Bigere, Burchardus et Herdovicus fratres de Wallesleve, Heidenricus preco, Eico de Repchowe; fideles nostri Henricus et filii ipsius de Stendale Johannes et Henricus, Gozwinus2 de Boiceneburc, Alvericus de Kerchowe, Herwicus de Wellen, Willekinus de Turnowe, Bertramus de Swaneberch, Burchardus de Irckesleve, Engilhardus de Hvectorp, Engilboldus et Johannes filii ipsius de Slevenitz, Liudgerus et Theodoricus et Henricus de Weddighe, Johannes de Haldegestorp. Acta sunt hec in Salbeke iuxta pontem, anno incarnationis Domini mo.cco.xxxiij, indictione sexta3, Idus Octobris, regnante imperatore Fritherico.

Aus einer alten Copie vollständig gedr: P. J. Bruns Beiträge zur krit. Bearbeitung alter Handschriften I. 119-122; Riedel cod. dipl. Brand. II. 1. 14-15. - 1. Die Drucke: Magdeburgensi. - 2. Bruns: comites. - 3. Genau: septima.


117.

1233. December 12. Nienburg. Vertrag des Klosters Nienburg und des Capitels von St. Wiperti daselbst in Bezug auf die Verlegung des Conventes von Mildensee nach der St. Veitskirche zu Nienburg.

In nomine sancte et individue trinitatis Isaac Dei gratia abbas et conventus in Nienborch, Thegenardus quoque prepositus et capitulum sancti Wiperti eiusdem civitatis

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 94. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_094.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)