memoriam nostri tam in presenti quam in futuro devotius agant. Sed ut hec nostra
donatio rata sit et in perpetuum inconvulsa, sigillo nostro et sigillo ecclesie munivimus.
Acta sunt hec anno incarnationis Domini mo.cco.xxxiij.
12(34. Januar). Ziesar. Bischof Gernand von Brandenburg schenkt dem Collegiatstifte in Coswig den ihm vom Ritter Konrad von Altendorf aufgelassenen Zehnten des Dorfes Pülzig.
In nomine sancte et individue trinitatis Gernandus Dei miseratione Brandenburgensis episcopus omnibus Christi fidelibus in perpetuum. In ecclesia sua posuit Dei filius thronum suum, cuius speciem concupivit, cuius in tabernaculo requievit. Electa hec in burgo Koswik, nostre dyocesis, tabernaculum sibi creditur elegisse, ad quod filie Tyri, anime videlicet, suis angustiis anxietate de longo1 venientes, cum muneribus hanc adorant et ab ea cum votorum obtentu patrocinia inpetrata reportant. Respectum igitur habentes ad hec patrocinia virginis matris Dei et ipsorum sperantes obtentum decimam ville Bulzeke site in vicinio prefati burgi a Conrado milite de Aldenthorp, qui a nobis tenebat eandem, in nostris manibus resignatam eidem matri ac virgini gloriose conferimus et donamus usui et disposicioni canonicorum ei serviencium deputatam, per quam et ministerium illi debitum augeatur et affavente ipsa virgine status ecclesie sue ad optatum proficiat incrementum. Hanc autem donacionem presentis scripti nostri testimonio communimus et auctoritate beati Petri apostolorum principis roboramus, ut nulli omnino hominum liceat huic donacioni temere contraire. Cuius testes sunt: Arnoldus prepositus de Brote, et ceteri quam plures.
Datum Seyezere, anno incarnacionis dominice mo.cco et cetera.
1234. Februar 6. Frankfurt. König Heinrich VII gestattet in Gegenwart des Grafen Heinrich I von Ascharien dem Kloster Pforta, reichslehnbare Güter zu erwerben.
--- Huius rei testes sunt: Sigifridus1 Maguntinus, Theodericus1 Treverensis, Heinricus1 Coloniensis, Gerhardus1 Bremensis archiepiscopi, Burchardus1 Magdeburgensis
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 98. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_098.jpg&oldid=- (Version vom 30.1.2020)