Seite:DE CDA 2 131.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


viri ducis de Bruneswich, iuraverint sibi tradere in uxorem, ex parte ipsius comitis fuit nobis humiliter supplicatum, ut, cum ipse ac eadem Mathilda1 sibi ad invicem in quarto gradu consanguinitatis attinere noscantur nec prius duxerit ad confirmationem huiusmodi matrimonii procedendum, quam super hoc haberet ad apostolicam sedem recursum, ad sedandas inimicitias supradictas super hoc salubre consilium apponere curaremus. Attendentes igitur, quod urgens necessitas et evidens utilitas dispensationem exposcit, mandamus, quatinus, si premissis veritas suffragatur, cum eisdem comite ac Mathilda1 auctoritate nostra dispenses, ut, si velint, contrahere valeant impedimento huiusmodi non obstante.

Datum Lugduni, xvo Kalendas Junii, anno secundo.

Aus Riedel codex dipl. Brandenb. II. 1. 25-26 nach einer Abschrift des Vatican. Archivs: epp. Innocent IV, anno II, epist. 670. Vergl. Potthast regg. pont. Roman, no. 11666. - 1. Mspt. nur: M. - Der Grad der obigen Verwandtschaft ergiebt sich aus folgendem Schema:
Eilike. (Schwestern) Wulfhild.
l                                     l
Albrecht d. Bär.         Heinrich d. Stolze.
l                                     l
    Bernhard.             Heinrich d. Löwe.
l                                     l
Heinrich I.                      Wilhelm.
l                                     l
   Heinrich II.                   Otto d. Kind.
                                      l
                                      Mathilde.


165.

1245. Mai 18. Lyon. Papst Innocenz IV beauftragt den Bischof von Naumburg, die Wahl der Irmingard zur Aebtissin von Gernrode zu prüfen und, falls gegen ihre Gültigkeit nichts einzuwenden, jene in dieser Würde zu bestätigen.

Innocentius episcopus etc. venerabili fratri Theoderico1 episcopo Nuemburgensi salutem etc. Ex parte canonicarum monasterii in Gerenrode, Alberstadensis diocesis, fuit propositum coram nobis, quod monasterio ipso, quod ad Romanam ecclesiam nullo pertinet mediante, abbatisse regimine destituto ipse convenientes» in unum, prout moris est, Spiritus sancti gratia invocata dilectam in Christo filiam Irmengardam, canonicam dicti monasterii providam, ut asserunt, et honestam, in suam abbatissam canonice ac concorditer elegerunt, nobis humiliter supplicantes, ut, cum rectis dispositionibus nichil debeat difficultatis afferri et difficile sit ei apostolicam sedem adire pro confirmationis et benedictionis munere obtinendo, confirmari electionem huiusmodi et benedici eandem electam in illis partibus mandaremus. Mandamus, quatenus, si tibi constiterit, ad nos ipsum monasterium nullo medio pertinere, inquisita de modo electionis, studiis eligentium et electe meritis diligentius veritate si electionem ipsam inveneris de persona idonea canonice celebratam, illam auctoritate nostra confirmans facias ei a subditis suis obedientiam et reverentiam debitam exhiberi ac munus benedictionis impendas recepturus ab ea postmodum pro nobis et Romana ecclesia fidelitatis solite iuramentum iuxta formam, quam tibi sub bulla nostra mittimus interclusam. Alioquin ea rite cassata

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 131. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_131.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)