Seite:DE CDA 2 133.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


167.

1245. August 24. Die Aebtissin Irmingard I von Gernrode tauscht mit dem Grafen Heinrich II von Ascharien Ministerialen.

In nomine Domini amen. Irmengardis Dei gratia Gerenrodensis ecclesie abbatissa omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum status conditionis humane per omnia dubius et incertus existat, ideo res gestas scriptis et testibus, ut firmitatem obtineant, expedit roborari. Ad notitiam igitur universorum cupimus pervenire, quod nos ex communi nostri conventus assensu cum illustri principe domino Heinrico comite Ascharie in commutationem sui ministerialis et nostri convenimus in hunc modum. Idem siquidem dominus Heinricus1 comes filium Heinrici de Meistorp, ministerialem suum Bernardum nomine, nostre dedit ecclesie cum toto iure, quod habuit in eodem, quem nos ad iura ministerialium recipientes nostrorum Eggehardum ministerialem, filium Eggehardi fratris Heinrici predicti, dedimus domino comiti memorato liberum et a nobis penitus absolutum. Ne igitur super commutatione huiusmodi nocitura possit in posterum questio suboriri, presens scriptum sigillis nostris firmatum super eo confici fecimus ad cautelam cum annotatione testium, quorum hec sunt nomina: Burgardus de Gerstorp, Fredericus dapifer noster, Arnoldus de Querembeke, Conradus de Ammendorp ecclesie nostre ministeriales, Bertrammus et Sifridus fratres de Hoiem, Sifridus filius Sifridi predicti, Bertoldus Schele, Reinardus de Schielinge, Bertoldus de Duttenstede, Johannes de Wederstede, et alii quam plures. Actum anno gratie mo.cco.xlv, ix Kalendas Septembris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit den an Pergamentstreifen hängenden Siegeln der Aebtissin (Taf. XI. 2) und des Conventes (Taf. VII. 2). Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 177; Lünig Reichsarch. XVIII. (Spicil. eccl. III) 2. 90. - 1. Orig. nur: H.


168.

1246. Januar 12. Erzbischof Wilbrand von Magdeburg bestätigt die seitens des Grafen Heinrich I von Ascharien geschehene Schenkung des Patronats über die Kirche zu Paschleben an die Marienkirche zu Coswig.

Wilbrandus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentem paginam inspecturis salutem in Christo. Ut facta nostra, ea precipue, ad quorum promotionem intuitus nos pietatis inducit, stabilia perseverent, ipsa plereque scripture testimonio commendamus. Hinc est quod tam presentibus quam futuris cupimus esse notum, quod dominus Heinricus illustris comes Ascharie, pietatis domusque Dei ductus amore, pro sua nec non genitorum suorum salute ecclesie Pazleve patronatum ad se proprietatis titulo pertinentem cum eo iure, quo ipse illum noscitur habuisse, donavit et tradidit ecclesie Cotzwitcensi perpetuo possidendum, quam donationem, sicut rationabiliter facta est et iuste, nos in nomine Domini confirmamus, diocesani et archidiaconi iure salvo. Hanc autem confirmationem nostris litteris et sigillo ad indicium perpetue memorie roboramus. Testes sunt: Albertus de Wernigerode prepositus, prepositus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 133. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_133.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)