canonicorum ibidem commorancium ratam et irrevocabilem in perpetuum observamus.
Ut autem hec donacio immutabilis permaneat in futurum, presentem paginam conscribi
iussimus et sigillorum nostrorum munimine roborari. Huius rei testes scripti sunt in
privilegio patris nostri1 et fratris nostri Hinrici2 super donacione et negocio memorato.
Acta sunt hec anno gratie mo.cco.lijo. Datum Ascharie, xvj Kalendas Junii.
1253. Februar 15. Braunschweig. König Wilhelm überlässt Schloss und Stadt Zerbst den Markgrafen Johann I und Otto III von Brandenburg.
Wilhelmus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Illustrium virorum precibus inclinatur nostra severitas et ad ea, que dilectorum principum votis competunt per affectum, promptis desideriis occurrit nostra benignitas per effectum. Proinde notum esse volumus tam presentibus quam futuris Christi fidelibus universis, quod nos Castrum Tserewist et civitatem ac omnia alia, que Rychardus dominus de Tserewist tenet a nobis et imperio, ad eiusdem Rychardi preces et instantiam nobilibus viris Johanni1 et Ottoni2 marchionibus de Brandenburg, dilectis principibus nostris, contulimus pheodali titulo possidenda, dantes ipsis etc.
Acta Brunswich, anno Domini mo.cco.liij, xv Kal. Marcii, indictione xjo.
1253. Februar 15. Braunschweig. König Wilhelm vertauscht Uda, die Ehefrau Richards von Zerbst, an die Markgrafen von Brandenburg gegen eine andere Ministerialin.
Wilhelmus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Universitati cupimus fore notum, quod quedam inter nos ex una et nobiles viros dilectos principes nostros, Johannem videlicet et Ottonem marchiones Brandenburgenses, ex parte altera personarum est variatio ordinata. Habuimus enim quandam personam femineam Udam nomine, uxorem videlicet Richardi de Therewist, nobis et imperio attinentem, quam dictis principibus ex consensu predicti Rychardi pro alia persona feminea Grita nomine, uxore Heydenrici de Hertbeke, ipsis marchionibus attinente in concambio dedimus volentes,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 152. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_152.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)