Seite:DE CDA 2 154.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet vitam eternam. Cum igitur sicut dilecte in Christo .....2 abbatissa et conventus monialium monasterii de Meringen, ordinis Cisterciensis, Halberstadensis diocesis, nobis exponere curaverunt, eedem monasterium ipsum et claustrum cum officinis suis usibus oportunis edificare ceperint opere sumptuoso et ad consummationem ipsius operis proprie sibi non suppetant facultates, universitatem vestram rogamus, monemus et hortamur attente, in remissionem vobis peccaminum iniungentes, quatinus de bonis vobis a Deo collatis pias ad id elemosinas et grata eis caritatis subsidia erogetis, ut per subventionem nostram dictum opus valeat consummari ac vos per hec et alia bona, que Domino inspirante feceritis, ad eterne possitis felicitatis gaudia pervenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui eis ad hoc manum porrexerint adiutricem, quadraginta dies de iniuncta sibi penitentia misericorditer relaxamus, presentibus post consummationem operis minime valituris, quas mitti per questuarios districtius inhibemus, eas, si secus actum fuerit, carere iuribus decernentes. Datum Leodii, iij Idus Aprilis, pontificatus domini Innocentii pape iiij anno decimo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel verloren. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 404. - 1. 2. Corinth. 5. 10. - 2. Im Orig. ist der Platz für den Namen leergelassen.


201.

1253. Juli 29. Wörbzig. Graf Heinrich II von Ascharien bestätigt im öffentlichen Landgerichte unter Königsbann eine Schenkung des Grafen Günther von Dornburg an das Stift St. Nicolai zu Magdeburg.

Heinricus Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem. Ut ea, que nobis presentibus iuste et rationabiliter ordinantur, postmodum, si necesse fuerit, reducantur ad memoriam futurorum, expediens estimamus et dignum ea scriptis autenticis adnotari, ut, dum defecerit labilis presens etas, per scriptorum seriem de rite peractis lucide expediri valeant dubitantes in hiis maxime, per quorum mutationem vel oblivionem aliquam sacratis personis et piis locis quicquam in suis iuribus deperiret. Noverint sane inspectores presentium universi, quod, cum apud villam Worbesiz infra districtus nostri terminos sitam presentibus scabinis et aliis, qui iudiciis nostris interesse consueverunt et debent, in iudicio sederemus, nobilis homo comes Guntherus de Dorenburch cum heredibus ipsius legitimis assistens personaliter coram nobis proprietatem suam, quam in villis Gorzeke, Reynoldestorp, Gluzeck et Maszere1 dinoscitur habuisse, de dictorum heredum suorum voluntate libera et consensu donavit et dedit viris honorabilibus capitulo et ecclesie beati Nicolai in Magdburch cum mansis, advocatia, pratis, areis, aquis, pascuis nec non cum integritate iuris omnis, quod idem comes et progenitores sui in ea habuerant et inconcusse possederant a temporibus retroactis, perpetuo possidendam, receptis pro hereditate eadem nichilominus trecentis et quinquaginta marcis argenti2 a capitulo memorato. Hanc donationem legitime iudicialiter et sententialiter in presentia nostra factam

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 154. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_154.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)