Seite:DE CDA 2 171.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


intime contemplationis acumen inmergant, quanto illi incircumscripto lumini per amorem et desiderium avidius et devotius uniuntur et consequenter apud illum dilectissimum sponsum suum facilius et citius ea, que desiderant, assequuntur, quo sibi in ipso et in se sibi frequentius ac studiosius omni delectatione et dulcedine suaviorem consecrant spiritualiter mansionem et cum ipso in celestibus, licet non carne, corde tamen affectu et desiderio tanto felicius, quanto frequentius et devotius, conversantur. Sane quoniam locus predictus in honorem Dei et eius genitricis piissime nec non et apostolorum principis Petri, a quo et nomen, ut Vallis sancti Petri vocetur, accepit, de novo est ex integro construendus, nec ad tantum opus plenarie consummandum proprie suppetant facultates, devotionem vestram studio diligenti exhortandam duximus et sollicicius ammonendam in remissionem vobis peccatorum vestrorum omnium iniungentes, quatinus tam necessario operi subsidii vestri manus largiter porrigatis et eidem affectu pariter et effectu, viriliter et efficaciter pro eterne retributionis premio assistatis. Nos quoque ex omnipotentis Dei gratia omnibus illis, qui ad predictum cenobium devotionis vel orationis gratia venerint in festis apostolorum principis memorati et ipsi sua beneficia devote impendunt opere vel affectu, quadraginta dies et unam karrenam de iniuncta sibi penitentia in quolibet festo misericorditer relaxamus. Preterea omnes indulgencias vel privilegia suffraganeorum nostrorum sepedicto monasterio exhibita ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus. Datum apud Quedlingeburch, anno Domini mo.cco.lvjo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das an rothen und gelben Seidenfäden angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Gedr: Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 405. - 1. Orig: segrate.


225.

1256. Halberstadt. Bischof Volrad von Halberstadt befreiet die Bürger der Neustadt Quedlinburg von dem Zolle in Aschersleben.

Vulradus Dei gratia Halberstadensis episcopus omnibus presentes litteras audituris salutem in Christo. Libertates et iura civitatum eo sunt moderamine conservanda, ut invicem quibuslibet preiudiciis non graventur. Cum igitur constet omnibus evidenter, quod burgenses antique civitatis in Quidelingburg a solutione thelonei in Ascharia liberi semper fuerint et exempti et civitas nova cum pleno iure sub eiusdem abbatisse consistat dominio presidentis, iustum est, ut habitatores eiusdem ubique locorum eo iure gaudeant, quod cives antique civitatis dinoscuntur hactenus habuisse. Propter quod statuimus et volumus, ut homines nove civitatis predicte pro mercatu quolibet Aschariam venientes vel etiam transeuntes theloneum non persolvant nec ab eis questus huiusmodi requiratur. Homines vero nostri simili iure fruentur in civitatibus memoratis. Ne ergo super hiis aliqua dubietatis questo in posterum moveatur, presentes litteras sigillo nostro firmatas exinde conscribi fecimus ad cautelam. Datum Halberstad, anno Domini mo.cco. quinquagesimo vj, pontificatus nostri anno ijo.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Quedlinburg: das angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Gedr: Erath cod. dipl. Quedlinb. 207 (ex apogr.); Kettner antiqq. Quedl. 334; Lünig Reichsarchiv XV. 2. 673-674; Janicke Quedlinb. Urkdbch. 29.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 171. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_171.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)