Seite:DE CDA 2 177.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


234.

1258. März 15. Viterbo. Papst Alexander IV beauftragt den Propst zu Nienburg, den Bischof von Halberstadt zur Bestätigung der von den Nonnen zu Hecklingen gewählten Aebtissin Jutta anzuhalten.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio …1 prepesito ecclesie Nuemburgensis salutem et apostolicam benedictionem. Dilecte in Christo filie …1 priorissa et conventus monasterii Hekelingen, ordinis sancti Benedicti, Halberstadensis diocesis, nobis significare curarunt, quod dudum monasterio ipsarum abbatisse regimine destituto eedem, prout moris est, convenientes in unum spiritus sancti gratia invocata Juttam2 ipsius monasterii monialem in earum abbatissam canonice et concorditer elegerunt, sed cum eius electionem venerabilis frater noster Volradus1 Halberstadensis episcopus negligeret confirmare, ipse a nobis humiliter petierunt, ut eandem electionem confirmari atque dicte Jutte2 munus benedictionis impendi per ipsum episcopum, loci diocesanum, aut per alium mandaremus. Unde nos ipsi episcopo per nostras mandavimus litteras, ut super hoc sui officii debitum exequi procuraret3, sed ipse detinens huiusmodi negocium propter prohibitionem nobilis viri Alberti1 ducis Saxonie, advocati ipsius monasterii, per annum et amplius, ut dicitur, in suspenso in earum preiudicium et gravamen id efficere non curavit. Quare prefate priorissa et conventus nobis humiliter supplicarunt, ut eis super hoc providere paterna sollicitudine curaremus, propter quod eidem episcopo iterato nostris damus firmiter litteris in preceptis, ut, si est ita, infra mensem post receptionem litterarum nostrarum prohibitione prefati ducis nequaquam obstante in negocio memorato procedat iuxta priorum continentiam litterarum, nisi rationabile quid obsistat. Quocirca discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus, si dictus episcopus infra prescriptum tempus mandatum nostrum neglexerit adimplere, tu ipsum ad id monitione premissa auctoritate nostra appellatione remota compellas.

Datum Viterbii, Idus Martii, pontificatus nostri anno quarto.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an Bindfäden anhängend die Bleibulle des Ausstellers, auf dem Avers mit den gebräuchlichen Köpfen der Apostel Paulus und Petrus, auf dem Revers mit: ALE || XANDFR || .PΩP. IIII. — 1. Orig. statt der Namen nur Punkte. — 2. Orig. nur: J. — 3. Vergl. no. 212.


235.

1258. April 25. Viterbo. Papst Alexander IV nimmt das Kloster Nienburg in seinen Schutz und bestätigt dessen Besitzungen.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii in Nienburch, ordinis sancti Benedicti, Magdeburgensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Iustis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 177. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_177.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)