nostre cum omni plenitudine et participium orationum ac beneficiorum nostrorum damus vobis vestrisque successoribus imperpetuum, omnia facturi nos et nostri successores vobis et pro vobis Deo dante, que fratribus nostris tam vivis quam defunctis consuevimus exhibere. Et ideo ex parte vestra idem nobis fieri postulamus.
Actum anno Domini mo.cco.lviijo, xiij Kalendas Julii, in die scilicet sanctorum martirum
Gervasii et Prothasii.
1258. October 29. Magdeburg. Der Propst von S. Wiperti zu Nienburg giebt seine Einwilligung zu der Befreiung der Kirche zu Grimschleben von ihrer Mutterkirche in Nienburg.
H. Dei gratia prepositus ecclesie sancti Wiperti in Niemburh omnibus hoc scriptum inspecturis sinceram in Domino karitatem. Quamquam in factis maioribus maior consueverit adhiberi cautela, non tamen est inutile, si factis minoribus pie oblivionis seu ignorantie periculo careant. Recognoscimus ergo et tenore presencium protestamur, quod dominus noster Rodolphus archiepiscopus1 ecclesiam in Grimmesie ve, que fuit filia parrochie in Nienburch, de consensu nostro ac voluntate tradidit libertati ita, quod ab ipsa parrochia perpetuo sit exempta, restauro facto matrici ecclesie, videlicet parrochie in Niemburh, in dimidio manso sito in villa Popuiz et in vj modiis siliginis, quos ipsi cives de Grimmesleve quinta feria in communibus2 annis singulis dabunt ecclesiastico parrochie memorate. Item in eo nostrum adhibuimus assensum, quod dominus abbas de Nienburch, qui pro tempore fuerit, sit patronus prefate ecclesie in Grimmesleve et collatio ipsius pertineat ad eundem. Ne igitur in futuro alicui super hoc scripto dubium oriatur, presentem litteram super eo conscriptam sigilli nostri munimine fecimus roborari.
Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lviij, iiij Kalendas Novembris.
1258. October. 31. Magdeburg. Der Dompropst Albrecht von Magdeburg kauft die Vogtei über die Dörfer Atzendorf und Mestedt, mit welchen Graf Siegfried I von Anhalt seitens des Erzstiftes beliehen gewesen, zurück.
Albertus Dei gratia maioris ecclesie prepositus Magdeburgensis universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis in perpetuum. Vigor equitatis et ordo postulat rationis, ut illis pacis et quietis remedium preparemus, de quorum afflictione turbamur et quiete quiescimus et fovemur. Cum igitur homines nostri de villis Azzendorp et
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 180. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_180.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)