memorie et antecessoribus nostris hactenus habuerunt, in infinitum volumus permanere,
ea conditione tamen, quod de omnibus bonis ipsorum ad claustrum, districtum et terram pertinentibus1 pro teloneo et conductu dent nobis annis singulis sex modios siliginis et non ultra. In cuius rei testimonium, ne cuiquam super eo in posterum dubium
aliquod oriatur, presentes litteras confecimus et sigillorum nostrorum munimine fecimus1
roborari.
Datum Calve, anno Domini m.cc.lviiij, ij Idus Julii.
1259. August 27. Magdeburg. Erzbischof Rudolf von Magdeburg schenkt dem dortigen Domcapitel die Vogtei von 15 Hufen Landes zu Nauelbeke, mit welcher Graf Siegfried I von Anhalt belehnt war.
Rodolphus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ne ea, que a nobis rite aguntur, tollat oblivio, placuit ipsa scripture testimonio commendari. Recognoscimus ergo et tenore presentium protestamur, quod nos, dilecti nobis Roperti decani maioris ecclesie nostre precibus inclinati, advocatiam de xv mansis in villa Nauelbeke sitis, quam tenuit a nobis comes Syfridus de Anhald, donavimus capitulo nostro maiori cum omni iure perpetuo possidendam, ymmo etiam a nostra et omnium successorum nostrorum iurisdictione predicto capitulo liberam dimisimus et exemptam. In cuius rei testimonium, ne cuiquam super eo dubium aliquod oriatur, presentes litteras conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Testes huius rei sunt: Wernerus1 de Kirberg2 vicedominus, Conradus3 de Sternberg cellerarius, Arnoldus canonicus sancti Nicolai; layci Gevehardus de Grunenberg, Arnoldus de Drenleve, et alii quam plures.
Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lixo, vj Kal. Septembris, pontificatus nostri anno sexto.
1259. September 10. Gloworp. Herzog Albrecht I von Sachsen bewidmet in Gegenwart seines Neffen, des Grafen Heinrich II von Anhalt, das Kloster Michaelstein mit zwei Hufen Landes in Gross-Winningen.
In nomine sancte et individue trinitatis Albertus Dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westfalie in perpetuum. Malicia temporis nos impellit, ut facta et donaciones, que ad honorem Dei et ecclesiarum eius fiunt, contra modernorum versucias taliter muniamus, ut a nullo imposterum valeant inpediri sive etiam retractari. Inde siquidem est, quod notum esse cupimus tam presentis temporis quam futuri Christi fidelibus universis,
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 185. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_185.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)