Seite:DE CDA 2 186.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


quod nos duos mansos sitos in maiori Winningin, quorum proprietas ad nos dinoscitur pertinere, possessio vero eorundem ad Theodericum et Heinricum fratres de Gatersleven, milites dictos de Erikesberge, ecclesie de Lapide sancti Michaelis, abbati totique conventui ibidem ab eisdem in animarum suarum remedium iam collata cum omni iure, quod eis nune inest vel inesse poterit in futurum, memorate ecclesie fratribusque ibidem Deo servientibus racionabili et legitima donacione donavimus proprietatis titulo in perpetuum possidendos, Johannis et Alberti filiorum nostrorum benigno assensu nobis in omnibus affavente. Huius rei testes sunt: fratruelis noster comes Heinricus de Anehalt, Burchardus Stripanus miles eiusdem, Heinricus de Kogstede, Cunradus de Gatersleven; magister Paulus notarius noster, et alii quam plures.

Acta sunt hec Gloworp, anno Domini m.cc.lix, quarto Idus Septembris. Ut autem hec nostra donacio tam racionabilis quam honesta perpetuum robur obtineat et vigorem, paginam hanc testimonialem inde conscribi et sigilli nostri munimine fecimus insigniri.

Nach einer ex orig. beglaubigten Copie des Kanzlers Luedecke im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das Siegel hat dem Originale angehangen. Im Auszuge gedr: Pfeffinger Vitriar. illustr. I. 1041; II. 68.


249.

1259. October 17. Magdeburg. Erzbischof Rudolf von Magdeburg verpfändet dem Grafen Siegfried I von Anhalt für 1027 Mark die Stadt Weissand (?) und Stadt und Schloss Zörbig.

Rodolphus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus notum esse volumus omnibus presens scriptum inspecturis, quod nos de consensu capituli nostri mutuo recepimus ad solvenda debita ecclesie nostre, que contraximus pro empcione comicie in Sehusen1, ab illustri viro comite Sifrido de Anhalt mille marcas et xxvij marcas, pro quibus nomine pignoris concessimus ei in feodo opidum nostrum Jeszant et castrum et opidum nostrum in Sorbeke cum redditibus omnibus nobis vacantibus in eisdem, quibus redimendis iam dictus comes nobis dedit inducias a festo beati Martini proxime futuro usque ad quatuor annos integros, et quamvis antea solveremus supradictam pecuniam, quacumque parte anni solvemus redditus, redditus tamen anni ipsius integros percipiet. Item pro opidis nostris Jeszant et Sorbeke cum castro nobis restituendis cura pecuniam solverimus, fideiussores recepimus illustrem virum comitem Sifridum, qui nobis promisit personaliter et fideiussores dedit nobiles viros dominum Borchardum de Barboie et dominum Gevehardum de Querenvorde, Hermannum de Clepiske, Tidericum de Stene, Fridericum et Ottonem fratres dictos Slitekingos, Thidericum de Burowe, Fridericum dictum Slittin, Theodericum de Klekewicz, qui nobis promiserunt fide data, quod, si comitem Sifridum infra quatuor predictos annos mori contingeret2, opida nostra cum castro et cum bonis nostris superius memoratis nobis integra restituant in eo valore, prout ea sibi fecimus presentari. Si vero secus fieret, Magdeburg intrabunt moniti post mensem inde non exituri, quoadusque bona nostra cum castro predicto nobis fuerint restituta, et si aliquem fideiussorum mori contingeret, dictus comes monitus infra mensem alium substituet. Item si castro adhibet custodiam diligentem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 186. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_186.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)