Seite:DE CDA 2 200.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


270.

1262. April 13. Sophia von Hohenbüchen stellt unter Zustimmung ihrer Söhne Hoier und Ulrich sowie ihrer Töchter Mechtildis, Sophia, Kunigundis und Oda eine im Wesentlichen mit no. 269 übereinstimmende Urkunde für das Kloster Mehringen aus.

Universis presentem litteram audituris Sophia dicta de Alta Fago cupio esse notum, quod sanctimonialibus ordinis Cisterciensis curiam principalem in Meringe, molendinum prope positum et salictum, mansum et dimidium, quem tenet Godefridus miles, viginti octo areas expeditas in iam dicta villa, capellam quoque in Nendorp cum suis pertinentiis de consensu filiorum filiarumque mearum, Hoieri1 videlicet et Olrici, Mechtildis2 et Sophie3, Conegundis4 et Ode5, de permissione episcopi diocesani liberaliter contuli ad laudem et gloriam Domini Jhesu Christi ac matris eius virginis gloriose, illa tamen conditione adiecta, quod in eodem loco, Meringe videlicet, ubi parentes mei requiescunt, Domino perpetuo famulentur et quod usque ad nativitatem Domini revertantur in Meringe perpetuo permansure, quod si non fecerint vel postea discesserint absque meo et heredum meorum consensu, huiusmodi donatio maneat irrita et inanis. In cuius rei testimonium presentem paginam feci sigilli mei et sigillorum puerorum meorum et sigilli eiusdem conventus munimine roborari.

Datum anno Domini mo.cco.lxo.ijo, in vigilia sanctorum martirum Tiburcii et Valeriani.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an Pergamentbändern hängend dieselben drei Siegel wie an no. 269, nur in der Ordnung von a, c, b,: ausserdem sind noch fünf Einschnitte zur Anhängung von Siegeln in das Pergament gemacht. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 406. - 1. Canonicus, später Scholasticus in Hildesheim. - 2. Aebtissin von St. Marien in Gandersheim. - 3. Pröpstin von Quedlinburg und Wendhausen. - 4. Canonissin in Quedlinburg, Pröpstin zu Wendhausen, zuletzt Aebtissin in Mehringen. - 5. Gräfin von Poppenburg.


271.

1262. Juni 9. Magdeburg. Erzbischof Ruprecht und das Domcapitel von Magdeburg bestätigen den Nonnen des Cisterzienserordens bei der Zurückverlegung ihres Klosters von Zebekere (Petersthal) nach Mehringen die Schenkung des Erzbischofs Rudolf und fügen neue Vergabungen an dieselben hinzu.

In nomine Domini amen. Nos Ropertus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Albertus prepositus, Theodericus decanus totumque eiusdem ecclesie capitulum omnibus in perpetuum. Ordinis Cysterciensis plantatio generosa, que multe religionis et honestatis flores profert et fructus, effuso longe lateque laudabilis conversationis odore nos non inmerito provocat et inducit, ut salutifera ipsius commoda favore benivolo prosequentes tranquillitatem eius, quantum cum Deo possumus, foveamus. Noverint igitur universi, quod, cum conventus sanctimonialium ordinis Cysterciensis, que se receperant in locum, qui dicitur Cebekere, qui est sub dominio et proprietate ecclesie

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 200. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_200.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)