Seite:DE CDA 2 207.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


280.

1263. Februar 20. Im Felde bei Halberstadt. Graf Heinrich II von Ascharien vergleicht sich mit dem Bischofe Volrad von Halberstadt und der Halberstädter Kirche über Wegeleben und Aschersleben.

Nos Heinricus Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anahalt recognoscimus et tenore presentium publice1 protestamur, quod nos nostrique successores et heredes legitimi castrum et opidum Wegenleve cum aliis, et talibus et tantis, bonis equi valoris, sicuti civitas Ascharie valet, et alia bona attinentia, que nobis pheodali titulo sunt collata, venerabili domino Halberstadensi episcopo Volrado et capitulo seu ecclesie Halberstadensi, ipsorum successoribus dabimus et conferre tenemur titulo proprietatis hereditarie perpetuo possidendum. Si vero nos vel heredes nostri a die cathedre sancti Petri apostoli exnunc inantea ad annum dominum nostrum episcopum et capitulum Halberstadense, ut civitatem Ascharie et bonorum attinentium nobis collatorum proprietatem conferrent, monere differremus, extunc ipsos dominum episcopum et ecclesiam Halberstadensem ad collationem ipsius proprietatis predicte dicimus nobis et nostris heredibus penitus non teneri. Huius rei testes sunt: Conradus de Wernigerode, Olricus de Regensten comites; Gevehardus de Querenvorde, Albertus iunior de Arnesten, Wernerus de Scherenbeke nobiles; Lippoldus dapifer noster, Johannes de Berge, Heinricus Leo, Hermannus de Wegenleve, et alii quam plures. Ut igitur hec rata permaneant, presentem paginam sigillo nostro munitam in testimonium sufficiens duximus erogandam. Actum et datum in campo apud Halberstad, anno Domini ino.cco.lx tercio, x Kalendas Marcii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Bruchstücke des Reitersiegels des Ausstellers (Taf. I. 1). Auch im Copialbuche des Domstiftes Halberstadt und zwar in doppelter Abschrift. In kurzem Auszuge gedr: Pfeffinger Vitriar. illust. II. 526. - 1. Orig: pubplice. - Vergl. 277.


281.

1263. (Januar-September.) Anhalt. Graf Heinrich II von Ascharien überlässt der Aebtissin Gertrud von Quedlinburg fünf ihr von Lippold, dem Truchsess des Grafen, verkaufte und dem letzteren aufgelassene Hufen Landes zu Reinstedt.

In nomine Domini amen. Henricus Dei gratia comes Ascharie et princeps in Anehalt universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Quicquid in tempore geritur, de facili labitur a memoria hominum, nisi muniatur voce testium et testimonio litterarum. Recognoscimus igitur et tenore presentium publice protestamur, quod venerabilis domina nostra Gertrudis Quidelingburgensis abbatissa quinque mansos sitos in Reinstede, quorum ad nos proprietas pertinebat, a Lippoldo dapifero nostro pro quadam summa pecunie comparavit, quos idem Lippoldus a nobis iure

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 207. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_207.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)