Seite:DE CDA 2 217.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


cupimus tam presentibus quam futuris, in quorum presentia presens fuerit pagina recitata, quod nos cum consensu et voluntate fratris nostri Hogeri ecclesie sanctimonialium in Meringe pro quinquaginta marcis albi argenti de proprietate nostra vendidimus septem mansos cum hominibus et omnibus pertinentibus ad mansos in villis pariter et in campis, quorum unus situs est in Vrakeleve et sex in Podeliz, et de ipsis mansis singulis annis quinque marce censualiter persolvuntur. Proprietatem quoque dictorum mansorum nos et Hogerus frater noster contulimus et in placito provinciali resignavimus ecclesie memorate. Huius autem nostre venditionis exstitit talis forma, quod videlicet frater noster Hogerus prenominatam pecuniam quinquaginta marcarum in usus suos expendit et nobis alios reditus in restaurum pro dicta pecunia equevalentes alibi assignavit. Preterea nos Hogerus et Hogerus dicti de Vrideberch proprietatem dimidii mansi siti prope Meringen, quem frater Theodericus1 prior ab Heinrico2 monetario de Hetstede et ah Heidenrico filio Berte de Meringen data summa pecunie redemit, pro remedio peccatoram nostrorum tradidimus monasterio sepedicto. Igitur ut huius nostre utriusque donationis ac predicte conventionis actio perennis ac stabilis perseveret, presentem litteram exinde conscriptam in testimonium tradidimus sigillorum nostrorum munimine roboratam, subnotatis idoneis testibus, qui predicte conventioni interfuerunt, quorum ista sunt nomina: Helyas plebanus de Scudiz, Johannes plebanus de Lindenowe, Růdengerus capellanus; milites Heinricus de Crebene, Heinricus2 de Způrne. Nycolaus Buz, Heinricus de Wuns, Tile de Welpesleve. Acta sunt hec anno gratie mo.cco. sexagesimo quarto.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: die beiden angehängt gewesenen Siegel abgerissen. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 407. - 1. Orig. nur: Th. - 2. Orig. nur: H.


296.

1265. Februar 22. Graf Bernhard I von Anhalt verzichtet gegen eine Summe Geldes zu Gunsten des Klosters Memleben auf den Pfandbesitz etlicher Güter zu Cannawurf.

Nos Bernardus Dei gratia comes de Anhalt notum facimus universis et presentibus protestamur, quod, cum olim viri religiosi prepositus et conventus de Mimelebin, ordinis sancti Benedicti, villam Haginrode nobis cum omnibus suis attinenciis vendidissent, cum non haberent in eadem villa tot mansos quot promiserunt warandare, nos iudiciali auctoritate bona, que idem prepositus et conventus in villa Canwerffen habebant, pro defectu, quem passi fuimus in Haginrode, titulo pignoris occupavimus freti iure, cumque postmodum iidem prepositus et conventus eadem bona in Canwerffen provisori cappelle in Melindorff vendere disponerent, idem provisor, timens sibi et ecclesie sue occasione occupacionis nostre in empcione dispendium generari, nobis humiliter supplicavit, quatenus propter Deum rigorem iuris, quem ad eadem bona, ut supradictum est, videbamur habere, mansuetudine reparare vellemus, ut exinde contractus empti et venditi maiorem caperet firmitatem. Nos igitur sue peticioni, prout decuit, annuentes, accepta ab eodem provisore quadam pecunie summa, quantum ad estimationem defectus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 217. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_217.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)