Seite:DE CDA 2 223.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem Dei et beatorum Petri et Pauli, apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Perusii, v Idus Junii, pontificatus nostri anno primo.

Aus dem Nienburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


304.

1265. Juni 24. Graf Bernhard I von Anhalt bewidmet das Collegiatstift zu Coswig mit seinem Eigenthum in dem Dorfe Köselitz.

Pateat universis presentes litteras inspecturis, quod nos1 Bernardus Dei gracia comes de Anhalt ad instanciam cognati nostri Ottonis2 marchionis de Brandenburch ecclesie et canonicis in Coszwic ad emendacionem prebendarum proprietatem, quam in villa Coselitz habuimus, heredum nostrorum consensu et consilio accedente, qui speciales ipsorum litteras super hoc dictis canonicis erogarunt3, contulimus perpetuo possidendam. Et ut4 nostra collacio rite et rationabiliter peracta grata et rata futuris temporibus perseveret et ne aliquis infringere valeat vel mutare, dictis canonicis presentes nostras litteras in evidens testimonium et robur validum duximus erogandas. Actum anno Domini m.cco.lxvo, in die Johannis baptiste, indictione iiijta 5.

Aus dem Coswiger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. - 1. Fehlt im Mspt. - 2. Mspt. nur: O. - 3. no. 300 und 301. - 4. Mspt: ne. - 5. Statt: viij.


305.

1265. Juli 28. Halberstadt. Der Prior Petrus von Haselendorf verkauft zum Zweck der Erwerbung von Gütern zu Estelendorf von dem Edelen Zabel Maketserve dem Kloster Mariastuhl vor Egeln zwei Hufen Landes zu Kochstedt.

In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Frater Petrus miseracione divina prior in Haselendorp omnibus presens scriptum intuentibus salutem in vere salutis autore. Ne ea, que aguntur ab hominibus rite ac rationabiliter, tollat successorum oblivio, poni solent in lingua testium et scripture memoria1 perhennari. Cum itaque providencia nostri abbatis et magistratus ad providendum in Haselendorp curie pro nostro posse et scientia nos elegerit, profituum videbatur nobis et consultum modis omnibus, ut aliqua bona in Estelendorp empcionis forma conquireremus, que cum nobis conparare a viro nobili, scilicet2 domino Zabel Maketserve dicto, possemus et pecunie defectum haberemus, placuit nobis maturo super hoc habito consilio, ut duos mansos in villa Kocstede sitos cum proprietate et omni fructu et emolimento talium mansorum vendendo dimitteremus domino Theoderico preposito Sedis sancte Marie apud civitatem Egelen dando eidem supradictos mansos ad manus dicte ecclesie et tocius capituli sui pro triginta marcis et duabus pecunie Halberstadensis monete, quam pecuniam exsolvimus pro

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 223. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_223.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)